INCIPIT LIBER PROVERBIORUM SALOMONIS
1
[Parabolæ Salomonis, filii David, regis Israël,* ad sciendam sapientiam et disciplinam; ad intelligenda verba prudentiæ, et suscipiendam eruditionem doctrinæ, justitiam, et judicium, et æquitatem: ut detur parvulis astutia, adolescenti scientia et intellectus. Audiens sapiens, sapientior erit, et intelligens gubernacula possidebit. Animadvertet parabolam et interpretationem, verba sapientum et ænigmata eorum. Timor Domini principium sapientiæ; sapientiam atque doctrinam stulti despiciunt.]§ [Audi, fili mi, disciplinam patris tui, et ne dimittas legem matris tuæ:** ut addatur gratia capiti tuo, et torques collo tuo.†† 10 Fili mi, si te lactaverint peccatores, ne acquiescas eis.‡‡ 11 Si dixerint: Veni nobiscum, insidiemur sanguini; abscondamus tendiculas contra insontem frustra;§§ 12 deglutiamus eum sicut infernus viventem, et integrum quasi descendentem in lacum;*** 13 omnem pretiosam substantiam reperiemus; implebimus domos nostras spoliis:††† 14 sortem mitte nobiscum, marsupium unum sit omnium nostrum:‡‡‡ 15 fili mi, ne ambules cum eis; prohibe pedem tuum a semitis eorum: 16 pedes enim illorum ad malum currunt, et festinant ut effundant sanguinem.§§§ 17 Frustra autem jacitur rete ante oculos pennatorum.* 18 Ipsi quoque contra sanguinem suum insidiantur, et moliuntur fraudes contra animas suas. 19 Sic semitæ omnis avari: animas possidentium rapiunt.] 20 [Sapientia foris prædicat; in plateis dat vocem suam: 21 in capite turbarum clamitat; in foribus portarum urbis profert verba sua, dicens: 22 Usquequo, parvuli, diligitis infantiam, et stulti ea quæ sibi sunt noxia cupient, et imprudentes odibunt scientiam?§ 23 convertimini ad correptionem meam. En proferam vobis spiritum meum, et ostendam vobis verba mea.** 24 Quia vocavi, et renuistis; extendi manum meam, et non fuit qui aspiceret: 25 despexistis omne consilium meum, et increpationes meas neglexistis. 26 Ego quoque in interitu vestro ridebo, et subsannabo cum vobis id quod timebatis advenerit.†† 27 Cum irruerit repentina calamitas, et interitus quasi tempestas ingruerit; quando venerit super vos tribulatio et angustia:‡‡ 28 tunc invocabunt me, et non exaudiam; mane consurgent, et non invenient me:§§ 29 eo quod exosam habuerint disciplinam, et timorem Domini non susceperint,*** 30 nec acquieverint consilio meo, et detraxerint universæ correptioni meæ. 31 Comedent igitur fructus viæ suæ, suisque consiliis saturabuntur.††† 32 Aversio parvulorum interficiet eos, et prosperitas stultorum perdet illos.‡‡‡ 33 Qui autem me audierit, absque terrore requiescet, et abundantia perfruetur, timore malorum sublato.]§§§
* 1:1 Parabolæ Salomonis. Notandum quod vulgata editio parabolas, quæ Hebraice misle, Græce paræmias, id est, proverbia dicit; sed satis convenit. Quæ enim parabolæ quia occulta sunt nuncupantur, etiam proverbia jure vocantur: quia talia sunt, quæ sæpe in ore colloquentium versari ac memoria debent retineri. Etiam proverbia plerumque tam obscura sunt ut parabolæ bene dicantur; unde: Hæc in proverbiis locutus sum vobis Joan. 6., etc. Proverbiorum liber, non ut simplices arbitrantur, patentia habet præcepta, sed quasi in terra aurum, in nuce nucleus, in hirsutis castanearum operculis absconditus fructus inquiritur: ita in eis divinus sensus altius est inquirendus. Parabolæ Salomonis secundum Hebraicam veritatem translatæ ab Eusebio, Hieronymo presbytero petente Chromatio et Heliodoro episcopis; Græce, Latine similitudines; quod vocabulum ideo Salomon huic operi imposuit, ut non juxta litteram intelligamus quæ dicit: in quo Dominum parabolice turbis locuturum significat, sicut et nomine suo regno pacifico, regnum Christi et Ecclesiæ; de quo: Multiplicabitur ejus imperium, et regni ejus non erit finis. Super solium David, et super regnum ejus sedebit Luc. 1.. Sicut templi constructione et dedicatione, ædificationem Ecclesiæ in tempore resurrectionis. Ipse etiam Christus filius David, et rex spiritualis Isræl, secundum testimonium turbæ, quæ occurrit ei cum ramis palmarum et laudibus Matth. 21.. Quid autem utilitatis habeant, in titulo monstratur, cum dicitur: Ad sciendam sapientiam et disciplinam; id est, quomodo recte credere et vivere oporteat, quemque quo intentionem cordis dirigere. 1:2 Ad intelligenda verba prudentiæ. Id est, non solum sapientiam, quam perceperunt, amplectantur, et disciplinæ virtutum inserviant, sed etiam verba prudentiæ, quibus proficiant, auscultent et solerter intelligant. 1:5 Audiens sapiens, sapientior. Pulchre a sapientia incipit, quia optione sibi data sapientiam petiit et accepit. Audiens sapiens, sapientior. Ostendit neminem tam sapientem in hac vita, qui non possit sapientior esse etiam dictis minorum. Audivit regina Saba Salomonem minor majorem, et sapientior rediit. Audivit Moyses socerum multo inferiorem, et sapientior factus est. Et intelligens. RAB. in Prov., tom 5. Nemo jactet se de sua scientia, etc., usque ad ad sciendam sapientiam et disciplinam, etc. § 1:7 Timor Domini. ID. Duo sunt timores Domini, etc., usque ad Uterque in futuro cessabit, charitas nunquam excidet. ** 1:8 Audi, fili mi, disciplinam. ID. Hactenus proverbialiter, etc., usque ad apud Hebræos enim spiritus, qui gratiam præstat, genere feminino dicitur. †† 1:9 Addatur gratia. His qui legem Domini servabant, etc., usque ad pro gratia rectæ operationis. Et torques collo tuo, etc. Fulgor perfectæ operationis, quæ prædicationem quæ per collum procedit, confirmet indeficienti virtutum connexione. ‡‡ 1:10 Fili mi. Affectu patris alloquitur filium, blandiens, ne acquiescat peccatoribus. §§ 1:11 Insidiemur. RAB. Vel generaliter de latronibus, qui innocentibus insidias parant. Vel specialiter de illis qui vitæ auctorem neci tradiderunt. STRAB. Cum generaliter ad omnes qui sanguini insidiantur hoc pertineat, etc., usque ad et se potius præsumendo perimunt. Insontem frustra. Qui peccatum non fecit, nec inventus est dolus in ore ejus. *** 1:12 Deglutiamus eum, sicut infernus viventem. Exstinguamus memoriam virtutum et doctrinæ illius, ut etiam inter nos vixisse non memoretur. ††† 1:13 Omnem pretiosam substantiam reperiemus. Homines, scilicet, quos Christo adhærentes videbant, quos putabant ab ejus amore et comitatu secernere si eum occiderent, et spoliis talium domos suas replere, id est, eorum animabus sua conventicula. ‡‡‡ 1:14 Sortem mitte nobiscum. De latronibus generaliter patet, quia sociis, quos conquirunt, prædæ portionem promittunt; sed et Christi persecutores, quoscunque sibi poterant, adjungebant, quos eum sequi videbant, extra synagogam faciebant, id est, sua communione privabant. §§§ 1:16 Ad malum currunt. Non solum quod facturi, sed quod pro factis passuri. Nam quanto ad facinus implendum properant, tanto ad pœnam pro facinore tolerandam propinquant. * 1:17 Frustra. RAB. Cætera de insidiatoribus Christi specialiter, etc., usque ad in pauperibus enim nihil habet causæ. 1:20 Sapientia. Hucusque persecutiones, quas Christo Judæi intulere; hinc ea, quæ per apostolos persecutoribus eisdem post passionem loquitur. Sapientia, id est Christus, loquitur foris, id est in luce palam, ut relicta infantia sint parvuli malitia. RAB. Sapientia quippe Dei Christus est, etc., usque ad cuiquam dicerent. Foris. ID. Aperte, post resurrectionem, etc., usque ad: in platea vocem ejus. In plateis dat vocem suam, etc. Quæ ante paucos docuerat, manifeste replicabat, unde: Quæ dico vobis in tenebris, dicite in lucem. 1:21 In capite turbarum clàmitat, etc. ID. Quia etiam principibus, qui ei prævaluisse, ut crucifigeretur, videbantur, reatum homicidii, quod perpetrarant, palam reducebat ad memoriam, eosque ad pœnitentiæ remedium vocabat. In foribus portarum urbis. ID. Urbs Domini, Ecclesia ex utroque populo adunata, etc., usque ad gratiam suam revocabat; ita ut, sicut Lucas ait: Multa turba sacerdotum obediret fidei Act. 6.. § 1:22 Usquequo. Jam Christum in carne vidistis miracula facientem, quem sprevistis: modo vel resuscitatum a morte diligite, et dimittet quod peccastis. Parvuli. RAB. Parvuli dicuntur sensu tardiores, etc., usque ad quæ filius ipse veniens perfectis sensu contulit? ** 1:23 Convertimini. Sapientia hortatur converti ad Deum, et profert spiritum. Ad correctionem. Per apostolos Judæos corripit, et vel post ascensionem et resurrectionem monet converti. †† 1:26 Ego quoque. ID. Similiter in psalmo, etc., usque ad quasi nihil contemnerent. ‡‡ 1:27 Cum irruerit repentina calamitas. Obsidionem Jerusalem subitam et expugnationem totius provinciæ a Romanis factam dicit. De qua, Videns civitatem flevit super eam Luc. 19.. Quando venerit super vos. RAB. Potest hæc tota correctio sapientiæ, etc., usque ad quod enim sequitur, §§ 1:28 Mane consurgent et non invenient me, tempus judicii significat, quo alii in vitam, alii in opprobrium resurgent sempiternum. Invocabunt. Non leguntur Judæi in obsidione Dominum invocasse; etsi qui invocaverunt, quia vere non pœnituerunt, exauditi non sunt. *** 1:29 Exosam habuerunt. Justus econtra Iniquos, inquit, odio habui, et legem tuam dilexi. ††† 1:31 Comedent igitur. ID. Quia vias meas ingredi noluerunt, etc., usque ad et bene tibi erit. Suisque consiliis saturabuntur. Quibus dicebant, etc., usque ad potest accipi. ‡‡‡ 1:32 Aversio. Aversio et prosperitas perdit, cum a timore conditoris aversus animus, ira ejusdem conditoris in his, quæ peccat, nihil sustinere videtur adversi. Sed ut Job ait: Ducunt in bonis dies suos, et in puncto ad infernum descendunt. Parvulorum. Sensu, unde supra, etc., usque ad sed quia avertunt, se interficiunt. §§§ 1:33 Qui autem me audierit, absque terrore requiescet, etc. Potest in hac vita intelligi, et in futura, etc., usque ad resurrectionis quiescet.