24
[Ne æmuleris viros malos, nec desideres esse cum eis:* quia rapinas meditatur mens eorum, et fraudes labia eorum loquuntur. Sapientia ædificabitur domus, et prudentia roborabitur. In doctrina replebuntur cellaria, universa substantia pretiosa et pulcherrima. Vir sapiens fortis est, et vir doctus robustus et validus: quia cum dispositione initur bellum, et erit salus ubi multa consilia sunt. Excelsa stulto sapientia; in porta non aperiet os suum. Qui cogitat mala facere stultus vocabitur:§ cogitatio stulti peccatum est, et abominatio hominum detractor. 10 Si desperaveris lassus in die angustiæ, imminuetur fortitudo tua.]** 11 [Erue eos qui ducuntur ad mortem, et qui trahuntur ad interitum, liberare ne cesses.†† 12 Si dixeris: Vires non suppetunt; qui inspector est cordis ipse intelligit: et servatorem animæ tuæ nihil fallit, reddetque homini juxta opera sua. 13 Comede, fili mi, mel, quia bonum est, et favum dulcissimum gutturi tuo.‡‡ 14 Sic et doctrina sapientiæ animæ tuæ: quam cum inveneris, habebis in novissimis spem, et spes tua non peribit. 15 Ne insidieris, et quæras impietatem in domo justi, neque vastes requiem ejus.§§ 16 Septies enim cadet justus, et resurget: impii autem corruent in malum.*** 17 Cum ceciderit inimicus tuus ne gaudeas, et in ruina ejus ne exsultet cor tuum:††† 18 ne forte videat Dominus, et displiceat ei, et auferat ab eo iram suam. 19 Ne contendas cum pessimis, nec æmuleris impios: 20 quoniam non habent futurorum spem mali, et lucerna impiorum extinguetur. 21 Time Dominum, fili mi, et regem, et cum detractoribus non commiscearis:‡‡‡ 22 quoniam repente consurget perditio eorum, et ruinam utriusque quis novit?] 23 Hæc quoque sapientibus. [Cognoscere personam in judicio non est bonum.§§§ 24 Qui dicunt impio: Justus es: maledicent eis populi, et detestabuntur eos tribus. 25 Qui arguunt eum laudabuntur, et super ipsos veniet benedictio. 26 Labia deosculabitur qui recta verba respondet.* 27 Præpara foris opus tuum, et diligenter exerce agrum tuum, ut postea ædifices domum tuam. 28 Ne sis testis frustra contra proximum tuum, nec lactes quemquam labiis tuis. 29 Ne dicas: Quomodo fecit mihi, sic faciam ei; reddam unicuique secundum opus suum.] 30 [Per agrum hominis pigri transivi, et per vineam viri stulti: 31 et ecce totum repleverant urticæ, et operuerant superficiem ejus spinæ, et maceria lapidum destructa erat. 32 Quod cum vidissem, posui in corde meo, et exemplo didici disciplinam. 33 Parum, inquam, dormies, modicum dormitabis; pauxillum manus conseres ut quiescas: 34 et veniet tibi quasi cursor egestas, et mendicitas quasi vir armatus.]
* 24:1 Ne æmuleris. Ne desideres imitari quos prædictis vitiis videris implicari; sed sapientiæ operam dare curato, unde subdit: Sapientia ædificabitur domus. 24:4 Vir sapiens. Non omnis fortis sapiens, sed e converso: quia etsi corpore debilis est, si adsit sapientia, omnino fortis, adversarii, id est diaboli, certamina vincit. 24:7 Excelsa stulto. Non potest stultus ad sapientiam ascendere, quia in infimis vitiorum jacet; quia etsi in præsenti se aliquid sapere putat, in porta, id est in exitu hujus vitæ, nihil fuisse inveniet. § 24:8 Qui cogitat. Aperit, quem stultum dicat: non ingenio tardum, sed eum qui vel cogitando peccat. ** 24:10 Si desperaveris. Nihil exsecrabilius desperatione: quam qui habuerit, et in generalibus hujus vitæ laboribus, et quod pejus est, in fidei certamine, constantiam perdit. †† 24:11 Erue eos. Erue eos qui ab hæreticis decipiuntur, etc., usque ad si algore perituros, victu, veste recrea. ‡‡ 24:13 Comede, fili mi. Melli et favo comparat doctrinam sapientiæ, etc., usque ad et mora percipitur. §§ 24:15 Ne insidieris. Ne quæras occasionem, etc., usque ad unde subjungit: *** 24:16 Septies enim cadet. Justus dicitur, et cadere, etc., usque ad sic peccato assentiunt ut non pœniteant. ††† 24:17 Cum ceciderit inimicus tuus. Supra justo insidias vetuit, etc., usque ad ne te cadente in peccato, ille resipiscens sanetur. ‡‡‡ 24:21 Time Dominum, fili mi. Potest per Dominum et regem, Pater et Filius intelligi, qui eodem divinitatis honore colendi sunt: Qui enim non honorificat Filium, non honorificat Patrem, qui misit illum, etc. Joan. 3.. Cum detractoribus. Cum illis scilicet, etc., usque ad et auscultantium illis auditorum. §§§ 24:23 Hæc quoque sapientibus. Quando reprobus quis repentino interitu rapitur a sæculo, etc., usque ad vel timore nunquam a via veritatis recedatur. * 24:26 Labia deosculabitur. Osculum pacis et amoris signum est, etc., usque ad in melius conversos. 24:27 Præpara. Præparato opere agrum diligenter exercere, etc., usque ad intus tota virtutum fabrica fame boni crescente destruatur. 24:30 Per agrum hominis pigri transivi, etc. Per agrum vineamque pigri ac stulti transire, etc., usque ad vel diaboli persuasione quisque negligens perdit.