5
[Fili mi, attende ad sapientiam meam, et prudentiæ meæ inclina aurem tuam:* ut custodias cogitationes, et disciplinam labia tua conservent. Ne attendas fallaciæ mulieris; favus enim distillans labia meretricis, et nitidius oleo guttur ejus: novissima autem illius amara quasi absinthium, et acuta quasi gladius biceps.§ Pedes ejus descendunt in mortem, et ad inferos gressus illius penetrant. Per semitam vitæ non ambulant; vagi sunt gressus ejus et investigabiles.** Nunc ergo fili mi, audi me, et ne recedas a verbis oris mei. Longe fac ab ea viam tuam, et ne appropinques foribus domus ejus.†† Ne des alienis honorem tuum, et annos tuos crudeli:‡‡ 10 ne forte implentur extranei viribus tuis, et labores tui sint in domo aliena,§§ 11 et gemas in novissimis, quando consumpseris carnes tuas et corpus tuum, et dicas: 12 Cur detestatus sum disciplinam, et increpationibus non acquievit cor meum,*** 13 nec audivi vocem docentium me, et magistris non inclinavi aurem meam? 14 pene fui in omni malo, in medio ecclesiæ et synagogæ.††† 15 Bibe aquam de cisterna tua, et fluenta putei tui;‡‡‡ 16 deriventur fontes tui foras, et in plateis aquas tuas divide.§§§ 17 Habeto eas solus, nec sint alieni participes tui.* 18 Sit vena tua benedicta, et lætare cum muliere adolescentiæ tuæ. 19 Cerva carissima, et gratissimus hinnulus: ubera ejus inebrient te in omni tempore; in amore ejus delectare jugiter. 20 Quare seduceris, fili mi, ab aliena, et foveris in sinu alterius? 21 Respicit Dominus vias hominis, et omnes gressus ejus considerat.§ 22 Iniquitates suas capiunt impium, et funibus peccatorum suorum constringitur.** 23 Ipse morietur, quia non habuit disciplinam, et in multitudine stultitiæ suæ decipietur.]††
* 5:1 Fili mi, attende. Hactenus generaliter castigaverat auditorem, hinc sub specie meretricis ab hæreticorum nequitia prohibet. Inclina aurem. Sapientiæ inclinandam aurem, et a meretrice fugiendum, præcipue a fornicaria monet. 5:2 Labia tua. Labia, etc., usque ad vel turpia faciendo commaculat. 5:3 Favus enim. Cum in ore hæretico, etc., usque ad veritas a stultis æstimatur. Labia meretricis. Patet de meretrice, quia et sermonis suavitatem et formositatem corporis ad capiendos miseros quærit. Oleo guttur. Oleo Spiritus sancti fides catholica consecratur: quo nitidius suum guttur ostentat, qui sua sensa patrum fide anteponit. § 5:4 Novissima autem. Potio absinthii intus amarescit, etc., usque ad quare autem idem gladius biceps sit dictus, aperit Dominus cum ait: Sed eum timete qui potest animam et corpus perdere in gehennam Luc. 12.. ** 5:6 Vagi, etc. Vagi sunt gressus hæreticorum, etc., usque ad quia una eademque cunctis est agnita per totum orbem fidelibus. †† 5:8 Longe fac. Apostolus ait, etc., usque ad infirmis auditoribus prodest. ‡‡ 5:9 Ne des, etc. Ne honorem, quo ad imaginem Dei creatus es, immundorum spirituum voluntatibus subdas neque accepta vivendi spatia ad libitum adversarii crudelis expendas. §§ 5:10 Ne forte impleantur extranei. Ne dæmoniorum facta adjuves, etc., usque ad utinam lateret. Et gemas, etc. Ideo te castum custodi, etc., usque ad dicant quæ sequuntur. *** 5:12 Cur detestatus. De hæreticis specialiter patet, quia nec veterum patrum nec novorum dictis et exemplis potuerunt ab errore revocari. ††† 5:14 In medio ecclesiæ: idem est Græce, etc., usque ad alienam ab eis vitam ducere non timuit. ‡‡‡ 5:15 Bibe aquam. Docet ab hæreticis cavendum et custodiæ Scripturarum ac lectioni attendendum: scientiam, inquit, quam aliis prædicas, ipse serva, et tui rigatione sermonis infundere. §§§ 5:16 Deriventur. Cum ipse servaveris, tunc et aliis prædica, et in magna auditorum amplitudine divina eloquia, juxta uniuscujusque qualitatem, dispensa. * 5:17 Habeto, etc. Aquas in plateis dividimus, et tamen soli habemus, quando et exterius late prædicationes fundimus, et tamen per eas laudes humanas non ambimus. Nec sint alieni. Immundi spiritus participes fiunt doctoris, si ejus mentem, vel elatione dum prædicat, vel quolibet vitio corrumpunt. Solus autem aquas possidet, cum membris Ecclesiæ fideliter connexus, ab extraneis se conservat. 5:18 Sit vena. Sit doctrina tua, et quæcunque nascuntur ex ea, in benedictione Ecclesiæ; et lætare cum ea, cui ab adolescentia, id est ex quo credidisti, conjunctus es. 5:19 Cerva charissima. Vel gratissima, ut quidem codices habent, sancta est Ecclesia, etc., usque ad, contra hæreticorum fraudes instruimur. Amore, etc. Non uxorio amori insistere docet; sed ne prima vivente aliam ducas, vel meretrici unquam socieris. § 5:21 Respicit Dominus. Non se putent adulteri noctis tenebris, etc., usque ad: et nox sicut dies illuminabitur. ** 5:22 Iniquitates, etc. Peccator, etc., usque ad quam quo se arctius obligent, agunt. †† 5:23 Ipse morietur. Quia de adulteris, etc., usque ad quia disciplinam vitæ detestati sunt.