113
Alleluja. [In exitu Israël de Ægypto, domus Jacob de populo barbaro,*
facta est Judæa sanctificatio ejus; Israël potestas ejus.
Mare vidit, et fugit; Jordanis conversus est retrorsum.
Montes exsultaverunt ut arietes, et colles sicut agni ovium.§
Quid est tibi, mare, quod fugisti? et tu, Jordanis, quia conversus es retrorsum?**
montes, exsultastis sicut arietes? et colles, sicut agni ovium?
A facie Domini mota est terra, a facie Dei Jacob:††
qui convertit petram in stagna aquarum, et rupem in fontes aquarum.‡‡
Non nobis, Domine, non nobis, sed nomini tuo da gloriam:§§
10 super misericordia tua et veritate tua; nequando dicant gentes: Ubi est Deus eorum?***
11 Deus autem noster in cælo; omnia quæcumque voluit fecit.†††
12 Simulacra gentium argentum et aurum, opera manuum hominum.‡‡‡
13 Os habent, et non loquentur; oculos habent, et non videbunt.§§§
14 Aures habent, et non audient; nares habent, et non odorabunt.
15 Manus habent, et non palpabunt; pedes habent, et non ambulabunt; non clamabunt in gutture suo.*
16 Similes illis fiant qui faciunt ea, et omnes qui confidunt in eis.
17 Domus Israël speravit in Domino; adjutor eorum et protector eorum est.
18 Domus Aaron speravit in Domino; adjutor eorum et protector eorum est.§
19 Qui timent Dominum speraverunt in Domino; adjutor eorum et protector eorum est.
20 Dominus memor fuit nostri, et benedixit nobis. Benedixit domui Israël; benedixit domui Aaron.**
21 Benedixit omnibus qui timent Dominum, pusillis cum majoribus.
22 Adjiciat Dominus super vos, super vos et super filios vestros.††
23 Benedicti vos a Domino, qui fecit cælum et terram.‡‡
24 Cælum cæli Domino; terram autem dedit filiis hominum.§§
25 Non mortui laudabunt te, Domine, neque omnes qui descendunt in infernum:***
26 sed nos qui vivimus, benedicimus Domino, ex hoc nunc et usque in sæculum.]
* 113:1 Alleluia. CASS. Item hic alleluia ex alio negotio ponitur, etc., usque ad ut in psalmi expositione clarescit. In exitu. AUG. Hic non narrantur præterita; sed futura prædicuntur, quia in illis gestis futura signabantur: et ideo non omnia hic dicuntur, quæ ibi gesta, sed quædam aliter, ne putetur præterita recolere. CASS. Primo dicit Propheta, quæ mira dederit Deus Hebræis in figura, et Christianis in spiritu. Secundo interrogat quare hæc facta sunt ibi, Quid est tibi mare? Tertio inania simulacra gentium reprobat, et religionem Dei commendat, ibi, Simulacra gentium. In exitu. Quasi cum Isræl, id est, domus Jacob, de Ægypto, id est populo barbaro exiret. Barbaro. AUG. Barbaro lingua est, quæ Deum non laudat. 113:2 Facta est. CASS. Sicut ille populus, cum exiret de Ægypto, etc., usque ad possunt resistere vitiis, et hoc. 113:3 Vidit mare, id est, peccatores sæculi. Jordanis, qui variis desideriis rapiunt homines in magnum mare, id est, hujus sæculi amaricantem malitiam; sed hæc in adventu Domini cessant, quasi conversa retrorsum. Mare vidit. AUG. Hoc hic aliter dicitur, quam factum est. Ibi legitur stetisse ab ea parte, qua aquæ desuper fluebant, nec ibi quidquam dicitur de gestientibus montibus, sed tam ibi facta quam hic dicta figuræ sunt. § 113:4 Arietes. ID. Qui cornibus utriusque, etc., usque ad omnem scientiam adversus Christum se erigentem. Colles. CASS. A colendo, mediocres: non enim hæc ad litteram; unde et per mare, et Jordanem, id est, per antiqua facta, hæc signari non ambigas, quæ hodie spiritualiter fiunt. ** 113:5 Quid est tibi. ID. Secundo interrogat quare hæc, ut excitet admirationem. Et solvit: A facie Domini. †† 113:7 A facie. ID. Una duobus responsio, quia unus auctor, et sæcula fecit obstupescere, et sua, id est, montes et colles gaudere: Christo enim apparente moti sunt homines a sua superstitione ad cultum Dei. A facie Dei Jacob. Et quasi quæreret, quis est Dominus? Deus Jacob non recens; qui facit eos luctari. ‡‡ 113:8 Qui convertit petram. ID. Dura corda Judæorum, ad aquam baptismi. Rupem. Gentiles, ut et ipsi emanent irriguos fontes prædicationis. AUG. Id est, se prius durum, cum ignoraretur, etc., usque ad omnibus credentibus inundaret, dicens: Si quis sitit, veniat ad me, et bibat. §§ 113:9 Non nobis. CASS. Cum dixit Deum bona dare, etc., usque ad veritas, dum præmia restituit, vel impios punit. Ideo, Da. *** 113:10 Nequando: hoc sæpe impii imputant bonis afflictis. Misericordia. AUG., id est, reparatione. Veritate, id est, promissione impleta. Ubi est Deus. ID. Hoc solent dicere gentes, quæ habent visibiles deos: quia invisibilem Deum colimus. ††† 113:11 In cœlo. ID., id est, Christo homine, secundum illud: Deus erat in Christo mundum sibi reconcilians. Vel, in cœlo, CASS. id est, potens super omnes creaturas. Omnia quæcunque voluit fecit. Per quod omnipotens apparet. ‡‡‡ 113:12 Simulacra gentium. ID. Tertio, inania simulacra probat, et religio Dei quam sit utilis ostendit. Et est hic perfecta demonstratio in vituperatione et laude. AUG. Ostensa potentia veri Dei ex operibus, transit ad deos gentium visibiles. Argentum. ID. Sed quia Deus hoc fecit, inquit, Opera manuum hominum, hoc venerantur quod inde fecerunt, materiam enim creavit Deus; sed stultitia hominum formam addidit. §§§ 113:13 Os habent. ID. Manu sunt formata, etc., usque ad et servierunt creaturæ potius quam creatori. * 113:15 Non clamabunt. ID. Post loqui quod est hominis proprium hoc commune addit, etc., usque ad et carens vita sensuque simulacrum. 113:16 Similes illis. ID. Vide erubescibilem culturam, dum ait, similes, quod vere sunt; vel similes se eis intelligant. 113:17 Domus Isræl. CASS. Hic ostendit Christianæ religionis utilitatem. § 113:18 Domus Aaron. AUG. Ne autem videatur majoribus jam res, quæ inferioribus est spes, addit, Domus Aaron. ** 113:20 Memor. CASS. Ut converteret, et conversos per eumdem benedixit. †† 113:22 Super vos. AUG. Quia crevit numerus magistrorum. Super filios. Quia crevit etiam numerus sequacium. Ergo vos utrique, patres et filii, benedicti estis Domino, qui vos fecit cœlum in majoribus, et terram in minoribus; vel fecit omnem creaturam. ‡‡ 113:23 Benedicti vos a Domino. CASS. Qui optavit supra benedici, jam confisus dicit, Benedicti, quod ad Deum pertinet, ut ei serviatis. Vere Domino, quia etiam cœlum cœli, id est, Christus est ad honorem Domini; vel, §§ 113:24 Cœlum cœli, id est, empyreum, dedit Domino Christo, secundum quod homo. Terram autem. Istam inferiorem dedit. Filiis hominum. Ut in ea se purificent vel populum prædicatoribus; unde: Sicut misit me Pater, et ego mittam vos Joan. 6.. Cœlum cœli. AUG. Dicit eos quorum mentes, etc., usque ad quem infirmi sine adminiculo adhuc videre non possunt. *** 113:25 Neque omnes qui descendunt. CASS. Vel non omnes qui descendunt; quia et sancti descenderunt, sed non in inferiori.