138
In finem, psalmus David. [Domine, probasti me, et cognovisti me;*
tu cognovisti sessionem meam et resurrectionem meam.
Intellexisti cogitationes meas de longe; semitam meam et funiculum meum investigasti:
et omnes vias meas prævidisti, quia non est sermo in lingua mea.
Ecce, Domine, tu cognovisti omnia, novissima et antiqua. Tu formasti me, et posuisti super me manum tuam.§
Mirabilis facta est scientia tua ex me; confortata est, et non potero ad eam.**
Quo ibo a spiritu tuo? et quo a facie tua fugiam?††
Si ascendero in cælum, tu illic es; si descendero in infernum, ades.‡‡
Si sumpsero pennas meas diluculo, et habitavero in extremis maris,§§
10 etenim illuc manus tua deducet me, et tenebit me dextera tua.***
11 Et dixi: Forsitan tenebræ conculcabunt me; et nox illuminatio mea in deliciis meis.†††
12 Quia tenebræ non obscurabuntur a te, et nox sicut dies illuminabitur: sicut tenebræ ejus, ita et lumen ejus.‡‡‡
13 Quia tu possedisti renes meos; suscepisti me de utero matris meæ.§§§
14 Confitebor tibi, quia terribiliter magnificatus es; mirabilia opera tua, et anima mea cognoscit nimis.*
15 Non est occultatum os meum a te, quod fecisti in occulto; et substantia mea in inferioribus terræ.
16 Imperfectum meum viderunt oculi tui, et in libro tuo omnes scribentur. Dies formabuntur, et nemo in eis.
17 Mihi autem nimis honorificati sunt amici tui, Deus; nimis confortatus est principatus eorum.
18 Dinumerabo eos, et super arenam multiplicabuntur. Exsurrexi, et adhuc sum tecum.§
19 Si occideris, Deus, peccatores, viri sanguinum, declinate a me:**
20 quia dicitis in cogitatione: Accipient in vanitate civitates tuas.
21 Nonne qui oderunt te, Domine, oderam, et super inimicos tuos tabescebam?††
22 Perfecto odio oderam illos, et inimici facti sunt mihi.
23 Proba me, Deus, et scito cor meum; interroga me, et cognosce semitas meas.
24 Et vide si via iniquitatis in me est, et deduc me in via æterna.]
* 138:1 In finem psalmus David. CASS. Psalmus profunditate mysteriorum plenus, etc., usque ad in prophetis velatus, in Evangelio manifestus. AUG. Loquitur totus Christus, tanquam unus et integer vir, etc., usque ad sicut duo in carne una. Domine, probasti me. CASS. Primo, de notitia Dei, etc., usque ad quarto, quomodo mali ei non noceant, ibi, Si occideris, Deus, etc. Domine, probasti. AUG. Jam in Jerusalem restitutus, etc., usque ad hæc est persona totius humanæ naturæ revertentis. 138:3 Intellexisti. CASS. Præscientia deitatis hic ostenditur, etc., usque ad quia homo assumptus divinæ substantiæ non potest æquari. De longe. AUG. Cum adhuc in peregrinatione sum, antequam ad patriam veniam, ut filio minori redeunti occurit pater, quia intellexit ejus cogitationes de longinquo, quia apud se dixerat egestare confectus: Surgam et ibo ad patrem meum. Semitam meam, scilicet malam, qua ivi, patrem deserens. Et funiculum. Alias limitem, quousque perveni: longe quidem ieram, sed tu ibi. Ut deprehensus fugitivus loquitur, sequente se vindicta Dei. 138:4 Et omnes vias meas: antequam irem eas, et permisisti me in labore ire, ut redirem si nollem laborare, hoc fateor. Quia non est dolus in lingua mea: jam in tua gratia justificati. § 138:5 Novissima mea, quando porcos pavi, Antiqua, quando partem substantiæ petii, hoc secundum parabolam. Sed mystice, Antiqua, quando per antiquum peccatum lapsi sumus: Novissima, pœna, quando in hanc mortalitatem venimus, quæ est ultima, si redire volumus alioquin restat æterna. Formasti me, ad labores, ad quos omnes nati sumus. Posuisti. Alias Gravasti manum, vindicem, gravantem superbum salubriter, ut erigat humilem, in gravata manu. ** 138:6 Mirabilis, et incomprehensibilis mihi. Facta est scientia. Non est mihi facile contemplari te, quem superbus reliqui, ut prius erat cum essem apud te, quando dixi, da mihi partem substantiæ. Ex me, id est ex peccato meo. Confortata est, alias invaluit. Et non potero attingere ex me. AUG. In Exodo legitur Dominum, etc., usque ad te non lateo, cujus limitem vides. †† 138:7 Quo ibo a spiritu tuo? CASS. Secunda pars, ubi jam deliberat non esse ab eo fugiendum, sed ad eum, ab irato ad placatum, quod erit per ipsum, quo plenus est mundus: Spiritus enim Domini replet omnia. Quo a facie tua fugiam? vertit se hac et illac, quasi quærens locum fugæ. ‡‡ 138:8 Si ascendero in cœlum, tu illic es, etc. AUG. Si me extulero, invenio repressorem; si de justitia mea superbiero, Tu ibi es, cujus vere est justitia. Si descendero, peccando venero, Ad infernum, vel in profundum, et nolens confiteri: dicam, quis me videt? Ades, ut vindices. Invenit consilium, sed sic potero fugere iratum. §§ 138:9 Si sumpsero pennas, duas alas charitatis, quas perdideram. Pennas. CASS. Quæ meæ potestatis, id est efficaciam deitatis, qua corpus de sepulcro levavit. Has sumpsit diluculo, ante lucem, id est, tempore resurrectionis: et habitavit in extremis maris, hoc est, super sæculi amplissimum finem. Et habitavero in extremis. AUG. Mente, in fine sæculi, ut non sæculum amem, sed ejus finem, in quo sit mihi requies. Sed et ipse illuc ducit, unde subdit: *** 138:10 Etenim illuc manus tua. Considerans autem longinquitatem viæ, subdit: ††† 138:11 Et dixi, forsitan tenebræ conculcabunt, etc. Abundat iniquitas sæculi, qua pennæ charitatis refrigescere possunt. Et quia in nocte desperavi transire mare, nox mihi facta est illuminatio: Venit mulier, sapientia Dei, quæ drachmam, ubi est imago regis, id est hominem, perdiderat: accendit de se lucernam, quæ de luto est, id est carnem, et nocte illuminata invenit drachmam. Et dixi. AUG. Deliberavi. Forsitan te. Tenebras dicit illam inferiorem partem rationalis creaturæ, contrariam insistentem, scilicet iniquos homines vel carnem, unde timet: Et est, Tenebræ, id est inferior rationalis creatura sinistram tenens viam. Conculcaverunt me. ID. Ita timebam, sed nox facta est illuminatio, in deliciis meis, id est illis qui, prius nox, illuminati erunt in deliciis. Quia te. Peccatores. ‡‡‡ 138:12 Non obscurabuntur, etc., et nox, a peccatoribus degentibus. Sicut dies, id est sancti de Judæis. Sicut tenebræ ejus, ita et lumen, quia quatenus agnoscis, eatenus ignoscit. Sed unde hoc mihi? quia tu possedisti renes meos. Quia tenebræ. AUG. Qui non confitetur peccata, suas tenebrat tenebras; sed si confitetur, Deus illuminat. Sicut tenebræ ejus. Nostræ noctis, id est, humanæ vitæ miseriæ, etc., usque ad quem lumen non extollit. §§§ 138:13 Quia tu possedisti renes meos. ID. Unde hæc differentia tibi? quia interior possessor non solum cor, id est cogitationes tenet, sed et renes, id est delectationes: ut non delectet lux noctis, sed lux sapientiæ suæ. * 138:14 Confitebor tibi. CASS. Tertia pars, ubi dicit, revolanti ad Deum, Deo illuminante, renes possidente, quanta est exsultatio et multiplicatio. Anima mea cognoscet nimis. AUG. Jam cognoscit anima mea valde: ante erat mira scientia tua ex me, nec poteram ad eam; sed modo possum, quia noctem illuminasti, renes possedisti, de utero suscepisti, id est, quia venit mihi gratia tua, et illuminavit me. 138:15 Non est occultatum os meum a te quod fecisti in occulto. ID. Os ab osse, non ab ore, etc., usque ad unde Apostolus: Quasi tristes, semper autem gaudentes. BASIL. Iterum de præscientia Dei loquitur, aut omnia illius arcana esse dicit, aut aliud quod dicit, opificium videlicet et figurationem. Substantia mea in inferioribus terræ. AUG. In carne et tamen os non cedit malis hujus inferioris, etc., usque ad non ergo desperent. 138:16 Imperfectum meum viderunt oculi tui, et in libro tuo omnes, etc. ID. Qui hucusque locutus est ex persona corporis, hic jam loquitur ex persona capitis. Dies formabuntur. Alias Per diem errabunt. Dies hic manens adhuc erat Christus, etc., usque ad quia facti apostoli duces et pastores Ecclesiæ. Quasi merito ego illos confortavi, etc., usque ad in promissione dictum est Abrahæ: Multiplicabo semen tuum sicut stellas cœli et sicut arenam maris. § 138:18 Adhuc sum tecum, etc. Sicut ante mortem, quod putaverunt se tulisse Judæi. Vel, adhuc, id est, ipsa morte, quod non videtur de mortuo. Vel, etsi resurrectio sit signum deitatis, tamen adhuc sum occultus pluribus, tecum, id est, ut tu. AUG. Adhuc sum tecum. Nondum cum ipsis per notitiam, quia nondum agnoscunt, quia non mox post resurrectionem Christum agnoverunt. Vel, toto hoc tempore tecum sum in occulto ad dexteram Patris, antequam reveletur in ea claritate qua venturus est. ** 138:19 Si occideris, Deus, peccatores, etc. CASS. Quarta pars quomodo a malis non noceatur ei. AUG. Si occideris. Subdit quid interea patitur, etc., usque ad in judicio dicet aperte: Amen dico vobis, non novi vos, discedite a me. †† 138:21 Nonne qui oderunt te, Domine. Quasi, Si occideris, Nonne qui oderunt te oderam? Illos, et ego occidam. AUG. Quasi hæretici non intelligentes, etc., usque ad quomodo ergo permistione eorum contaminor? Proba me, Domine. ID. Hucusque de hæreticis et aliis eos sequentibus ab Ecclesia separatis, nunc etiam agit de malis, vel fictis sibi conjunctis, quos patitur Ecclesia, et gemit. Quasi hæretici se, et alios separant, etc., usque ad tu vero Deus, Proba me et scito.