3
Psalmus David, cum fugeret a facie Absalom filii sui.*
[Domine, quid multiplicati sunt qui tribulant me? Multi insurgunt adversum me;
multi dicunt animæ meæ: Non est salus ipsi in Deo ejus.
Tu autem Domine, susceptor meus es, gloria mea, et exaltans caput meum.§
Voce mea ad Dominum clamavi; et exaudivit me de monte sancto suo.**
Ego dormivi, et soporatus sum; et exsurrexi, quia Dominus suscepit me.††
Non timebo millia populi circumdantis me. Exsurge, Domine; salvum me fac, Deus meus.‡‡
Quoniam tu percussisti omnes adversantes mihi sine causa; dentes peccatorum contrivisti.§§
Domini est salus; et super populum tuum benedictio tua.]
* 3:1 Psalmus, AUG. de passione et resurrectione Christi: Filius Judas a quo fugit, cum illo discedente cum cæteris in montem secessit; vel potius cum mentem ejus sapientia Dei deseruit, ut totus esset diaboli, quæ desertio fuga propter celeritatem dicitur. Unde: Quod facis, fac citius Joan. 13.. Cui Christus pacem exhibuit, ut et David filio iniquo, unde pax patris dicitur: Judas vero ut Absalon suspensus interiit. Proponit duas partes oppositas. Vox Christi quasi admirantis, cum ad salvandum venit: Domine, quid, etc. 3:2 Domine, quid. CASS. Primus psalmus de his qui breviter de passione et resurrectione facit, contra eos, et maxime paganos, qui gloriam majestatis non putant ad humilia posse descendere. 3:3 Multi dicunt, etc. AUG. Vel hoc dicit unusquisque qui a vitiis et cupiditatibus impugnatur. Dicunt animæ: Non est salus, etc. Coacervatione vitiorum subrepit desperatio sanitatis, quasi vitiis insultantibus animæ; vel etiam diabolis et angelis ejus, per suggestiones. § 3:4 Susceptor meus es. CASS. In Christo. Caput, Christum, vel mentem quæ servit legi Dei. Percussisti omnes. Recte in prædestinatione dicitur de diabolo et angelis ejus. Super populum. Hoc est unumquemque nostrum. ID. Vel hoc loquitur Ecclesia et caput ejus, inter procellas persecutionum per totum orbem constituta. Multi dicunt, Christianum nomen, exstinguere cupientes, Non est salus. Aliter non sperarent delere Ecclesiam late pullulantem. Susceptor. Quia in Christo suscepta et cum eo exaltata. Caput ipsum qui primus ascendit in cœlum. ** 3:5 Et exaudivit me de monte, etc. Id est, Christo auditur oratio Ecclesiæ, vel justitia. †† 3:6 Ego dormivi: secundum illud: Exsurge a mortuis, et illuminabit tibi Christus Ephes. 5.. Nihil mirum Salvatorem hæc dicere, quando multo majora pro animarum salute gessit, quo tempore a corpore abfuit, quæ in epistola catholica apud sanctum Petrum recensentur: Quando iis qui erant in carcere, spiritibus profectas prædicavit, qui increduli aliquando fuerant I Petr. 3.. ‡‡ 3:7 Non timebo millia, quæ nomen Christi conantur exstinguere §§ 3:8 Quoniam tu percussisti, etc. Jam regnante Ecclesia, inimici confusione percussi sunt. Dentes peccatorum, verba, scilicet, maledica; vel principes in interitum fiunt. Ergo credite, homines, quod Domini est salus, et o Domine benedictio tua sit super populum tuum. Voce mea. Hæc mihi merito, quia voce mea. Qui bonus est, et bona petit, voce sua clamat; aliena voce, id est, vitæ suæ non concordante. Ego dormivi. Finis rei, unde proponit non timendum. Ego, cum pondere; quasi: sæviunt illi, sed non dormirem, nisi vellem. Vel, dormivi consentiendo; soporatus, male operando; exsurrexi, peccata deserendo. Quoniam. AUG. Non retropendet, non præterea salvum facit quia percussit: sed inde contriti sunt dentes, quia percussit; id est, maledica verba in irritum ducta sunt; vel, dentes, sunt qui quosdam de numero sanctorum præcidunt, et malis incorporant.