32
Psalmus David. [Exsultate, justi, in Domino; rectos decet collaudatio.*
Confitemini Domino in cithara; in psalterio decem chordarum psallite illi.
Cantate ei canticum novum; bene psallite ei in vociferatione.
Quia rectum est verbum Domini, et omnia opera ejus in fide.§
Diligit misericordiam et judicium; misericordia Domini plena est terra.**
Verbo Domini cæli firmati sunt, et spiritu oris ejus omnis virtus eorum.††
Congregans sicut in utre aquas maris; ponens in thesauris abyssos.‡‡
Timeat Dominum omnis terra; ab eo autem commoveantur omnes inhabitantes orbem.§§
Quoniam ipse dixit, et facta sunt; ipse mandavit et creata sunt.***
10 Dominus dissipat consilia gentium; reprobat autem cogitationes populorum, et reprobat consilia principum.†††
11 Consilium autem Domini in æternum manet; cogitationes cordis ejus in generatione et generationem.‡‡‡
12 Beata gens cujus est Dominus Deus ejus; populus quem elegit in hæreditatem sibi.§§§
13 De cælo respexit Dominus; vidit omnes filios hominum.*
14 De præparato habitaculo suo respexit super omnes qui habitant terram:
15 qui finxit sigillatim corda eorum; qui intelligit omnia opera eorum.
16 Non salvatur rex per multam virtutem, et gigas non salvabitur in multitudine virtutis suæ.
17 Fallax equus ad salutem; in abundantia autem virtutis suæ non salvabitur.§
18 Ecce oculi Domini super metuentes eum, et in eis qui sperant super misericordia ejus:**
19 ut eruat a morte animas eorum, et alat eos in fame.††
20 Anima nostra sustinet Dominum, quoniam adjutor et protector noster est.‡‡
21 Quia in eo lætabitur cor nostrum, et in nomine sancto ejus speravimus.§§
22 Fiat misericordia tua, Domine, super nos, quemadmodum speravimus in te.]
* 32:1 In finem. CASS. Hic propheta potentiam et facta Dei enumerat, et sic ad laudem Dei invitat; primo, justos et rectos monet laudare, quia exsultare in illo nisi laudando non possumus: rectos, inquit, decet collaudatio. Exsultate, etc. AUG. Curvus laudat Deum quando sibi bene est; blasphemat quando male: rectus semper ut Job. 32:2 Cithara. ID. Ab inferiori sonat, et ex terra est, unde laudemus, id est, prosperitas et adversitas, quæ ab eo sunt nobis. In psalterio. Dum attendis superiora quæ tibi dedit, cœlestem doctrinam. Per citharam caro, per psalterium charitas intelligitur: ad quæ decem præcepta legis pertinent: tria in prima tabula ad Deum, septem in secunda ad proximum. 32:3 Cantate ei, etc. Quasi, quid plus dicam? de incarnatione specialiter lætamini. Canticum novum. CASS. Quia non sufficit, nisi abundet justitia vestra plus quam Scribarum et Pharisæorum Matth. 5.. Cantate canticum novum. De incarnatione, de qua mundus exsultat, de qua Angeli cantaverunt. § 32:4 Quia rectum est. Modum laudis exposuit: nunc cur sit laudandus? Et omnia opera. AUG. Ne quis putet se meritis ad fidem venisse, cum in fide sint omnia opera quæ diligit Deus, id est, remunerat, ID. quia non nisi in fidelibus operatur; unde: Fides tua te salvum fecit Matth. 10.. Vel, omnia opera sunt recta, etc., usque ad quia remanet iniquus, et ideo nequior, quia justum favere sibi videt. In fide. Quasi exterioribus, si causa justitiæ fuerit fidelis, interiorem fidem adjiciet ille, quem non cognoscens timuit; unde: quis non dabit ei quæ sua sunt, qui in alieno fidelis fuit? AUG. Fidelis est Deus dans homini quod promisit: fidelis est homo credens promittenti, ex promisso vero Deus est nobis debitor. ** 32:5 Terra. ID. Ecclesia ubique terrarum. †† 32:6 Verbo. Id est sapientia Dei Patris, Cœli. Apostoli instructi sunt plene, cum eo etiam corporaliter conversando: et post, omnis virtus eorum habita roborata est spiritu Filii, per cœlos firmatos congregat et consolidat in unitate fidei, spei et charitatis. Uter, Ecclesia, in qua est caro mortua. Etiam abyssos, id est, profundos tenebris vitiorum, ponit inter eos, qui sunt thesaurus, unde alios ditat sapientia. AUG. Terra. Cœli non indigent misericordia, etc., usque ad quod operatur. Virtus eorum. Cum inter lupos essent, etc., usque ad licentia. ‡‡ 32:7 Sicut in utre. CASS. Ad litteram: sicut littoribus mare, claudit in Ecclesia fluctuantes populos; et in thesauris sapientiæ suæ ponit profundas altitudines, ut probet quis Scripturas pietatis studio inquirat. §§ 32:8 Timeat omnis terra. ID. Ecclesia de mari, etc., usque ad sed Dominum timeat terra. Timeat, imo commoveantur manu misericordiæ a similitudine dormientis. Ab eo, quia ipse creavit: et ideo utiliter administrat, quia et a diabolo aliquid commovetur, sed quod a Deo utiliter, ideo ab eo. Commoveantur. AUG. Non terroribus hominum, etc., usque ad potestatem non nisi a Deo. *** 32:9 Dixit et facta sunt. Creationem simul et formationem notat. Mandavit recreationem. ††† 32:10 Dissipat consilia. CASS. Ne habeant effectum consilia contra se, ut Judæorum, et contra suos. Gentium. Dum idololatriam destruxit. Populorum. Judæorum, quorum voluntas, etsi impleta, tamen resurrectione est reprobata. Principum. Tyrannorum vel dæmonum. ‡‡‡ 32:11 Consilium autem Domini, etc. ID. Incarnationis arcanum in quo consuluit homini. Manet in æternum. Quia ad æternam salutem nobis obtinendam. Cogitationes. Prædestinatio, in qua omnia reposita sunt, quæ et sic permanent, ut prævisa sunt. §§§ 32:12 Beata gens. CASS. Beatum dicit, qui ad cultum Dei pervenit: quod fit temporibus Christianis, in quibus gentes conversæ, hi sunt justi et recti quos decet laudatio. AUG. Beatitudo omnis in animo, etc., usque ad beatus populus de Deo possessore. * 32:13 De cœlo. AUG. Homine Christo. Prospexit in adventu Filii et vidit misericorditer, non peccata, CASS. a quibus faciem avertit; sed vidit omnes filios hominum, id est, omnes qui ad novam vitam volunt renasci. AUG. Quomodo elegit? etc., usque ad inspiravit omnem bonam voluntatem. 32:15 Finxit. AUG. Manu gratiæ formavit. Sigillatim, singulis singula quædam dans. HIER. Unde tamen unitas corporis, id est, Ecclesiæ fiat. Sigillatim, id est, non ex Adam, ut quidam dicunt animam ex anima, et simul omnes cognoscit, et omnes actus earum. 32:16 Non salvatur rex. Sic fiunt justi, sed nec facti sua virtute salvantur. Non modo spiritualia sunt a Deo, sed et exteriora. HIER. Nemo quidquam habet nisi ab eo, quia nec potens ut rex, nec fortis, etc., usque ad etiam si sit in multa abundantia virtutis. § 32:17 Fallax equus. AUG. Animal, in cujus velocitate vel virtute confiditur, figurate quælibet amplitudo sæculi unde superbitur: sed quanto in eo altius erigeris, tanto gravius cadis. CASS. Vel, equus est corpus hominis quantumcunque speciosum et bene formatum, tamen fallax est ad salutem corporalem, spiritualem. AUG. Vel, equus mundana felicitas, quæ homines vehit, et dum nimis properat, cadit equus et sessorem perdit. Equus, humana sapientia. Gigas, superbus aliquis extollens se contra Deum. ** 32:18 Ecce oculi. In sua in virtute nullus salvatur, sed: Ecce unde est salus, oculi, etc. Oculi, respectus divinitatis quæ proteget eos. Metuentes eum. CASS. Timere Dominum, et semper sperare conjuncta sunt. †† 32:19 Ut eruat, etc. ID. Hæc duo sunt vota fidelis: ut in judicio eripiatur a morte, et hic spiritualibus alatur, ubi est indigentia eorum. ‡‡ 32:20 Anima nostra sustinet Dominum. Quid de prædictis sentiat, quasi conclusio. §§ 32:21 Quia in eo. AUG. Quia absentibus per fidem misit nomen suum. Speravimus. Nos venturos ad Deum, non meritis nostris. CASS. Quia in eo ne quis mussitet de patientia, subjicit munus, scilicet quod lætatur hic in Domino. Et speramus in nomine Christi, quem patienter Propheta lætus venturum sustinuit: Speravimus. Continuum tempus notat, quia non est fas desinere, unde semper potest anima fessa recreari. Fiat misericordia tua, Domine, super nos, etc. Incarnationem compleri desiderat, ut perfectus possit esse. In te. Hoc dicit ideo ut omnis superstitio et pravitas excludatur.