53
In finem, in carminibus. Intellectus David,
cum venissent Ziphæi, et dixissent ad Saul: Nonne David absconditus est apud nos?*
[Deus, in nomine tuo salvum me fac, et in virtute tua judica me.
Deus, exaudi orationem meam; auribus percipe verba oris mei.
Quoniam alieni insurrexerunt adversum me, et fortes quæsierunt animam meam, et non proposuerunt Deum ante conspectum suum.§
Ecce enim Deus adjuvat me, et Dominus susceptor est animæ meæ.**
Averte mala inimicis meis; et in veritate tua disperde illos.††
Voluntarie sacrificabo tibi, et confitebor nomini tuo, Domine, quoniam bonum est.
Quoniam ex omni tribulatione eripuisti me, et super inimicos meos despexit oculus meus.]
* 53:2 Ziphæi. HIER., AUG. Florentes interpretantur, etc., usque ad monet in adversis Deum laudare. 53:3 Deus, in nomine. AUG. Inter Ziphæos orat. AUG., HIER. Hic salva in nomine, post non timeo judicari in virtute. AUG. Deus in nomine, verba Ecclesiæ latentis inter Ziphæos, cujus bonum intus est, et merces occulta, alii aliis petunt liberari: ego in tuo nomine. 53:4 Deus, exaudi. CASS. Item Deus, nomen potentiæ, repetit ne tardet auxilium. Percipe, AUG. Ziphæi ea etsi audiunt, non tamen intelligunt, qui non nisi temporalia noverunt. § 53:5 Alieni. AUG. Ziph viculus erat, qui pertinebat ad tribum Juda, unde Ziphæi. ** 53:6 Ecce enim. CASS. Diapsalmus. Quid sibi et Ziphæis faciat Deus unde solvit laudes. Adjuvat. AUG. Quod ipsi nesciunt inter quos lateo; sed hoc quod me adjuvat viderent, si Deum ante oculos ponerent. †† 53:7 Averte mala inimicis. Ibid. Vel averte, pro convertendis præcatur: et hæc est hostia quam pro liberatione solvit. In veritate. AUG. Vel secundum aliam litteram: In virtute, perde quos in tua infirmitate tolerasti. Voluntarie sacrificabo. Ibid. Quia propter se, non propter aliud, quod ab eo velim. Qui propter aliud laudat, ex necessitate laudat; si illud haberet, non laudaret. Mihi autem, et quæ dedit propter dantem placent.