73
Intellectus Asaph. [Ut quid, Deus, repulisti in finem, iratus est furor tuus super oves pascuæ tuæ?*
Memor esto congregationis tuæ, quam possedisti ab initio. Redemisti virgam hæreditatis tuæ, mons Sion, in quo habitasti in eo.
Leva manus tuas in superbias eorum in finem: quanta malignatus est inimicus in sancto !
Et gloriati sunt qui oderunt te in medio solemnitatis tuæ; posuerunt signa sua, signa:§
et non cognoverunt sicut in exitu super summum. Quasi in silva lignorum securibus**
exciderunt januas ejus in idipsum; in securi et ascia dejecerunt eam.
Incenderunt igni sanctuarium tuum; in terra polluerunt tabernaculum nominis tui.††
Dixerunt in corde suo cognatio eorum simul: Quiescere faciamus omnes dies festos Dei a terra.
Signa nostra non vidimus; jam non est propheta; et nos non cognoscet amplius.‡‡
10 Usquequo, Deus, improperabit inimicus? irritat adversarius nomen tuum in finem?§§
11 Ut quid avertis manum tuam, et dexteram tuam de medio sinu tuo in finem?
12 Deus autem rex noster ante sæcula: operatus est salutem in medio terræ.***
13 Tu confirmasti in virtute tua mare; contribulasti capita draconum in aquis.†††
14 Tu confregisti capita draconis; dedisti eum escam populis Æthiopum.‡‡‡
15 Tu dirupisti fontes et torrentes; tu siccasti fluvios Ethan.§§§
16 Tuus est dies, et tua est nox; tu fabricatus es auroram et solem.
17 Tu fecisti omnes terminos terræ; æstatem et ver tu plasmasti ea.*
18 Memor esto hujus: inimicus improperavit Domino, et populus insipiens incitavit nomen tuum.
19 Ne tradas bestiis animas confitentes tibi, et animas pauperum tuorum ne obliviscaris in finem.
20 Respice in testamentum tuum, quia repleti sunt qui obscurati sunt terræ domibus iniquitatum.
21 Ne avertatur humilis factus confusus; pauper et inops laudabunt nomen tuum.§
22 Exsurge, Deus, judica causam tuam; memor esto improperiorum tuorum, eorum quæ ab insipiente sunt tota die.**
23 Ne obliviscaris voces inimicorum tuorum: superbia eorum qui te oderunt ascendit semper.]††
* 73:1 Intellectus Asaph. AUG. Synagogæ, etc., usque ad ut duritia Judæorum vel calamitatibus terreretur, vel molliretur. CAS. Monet, relictis figuris, transire ad veritatem. Ut quid Deus. ID. Describens eversionem Jerusalem irreparabilem, quærit causam, quare admirans et conquerens; et precatur pro repulso populo, et ultionem in destructores, quæ quidem eis utilis est, et jam facta est. Repulisti nos. ID. Quasi alienos a tua defensione. In finem. Nec templo parcitur. Interitum et captivitatem significat, quæ a Tito et Vespasiano. Oves nominat, ut pii pastoris misericordiam commoveat. Tuæ. In eos temperantius vindicamus, quos aliquando fuisse nostros meminimus. 73:2 Possedisti. CASS. Vel, creasti, etsi omnes creat et disponit, Judæos tamen specialiter, quibus legem et Prophetas dedit. Redemisti. HIER. Te pretio, id est, per te pretium. Mons. AUG. Eminentia, Sion speculatio est, in quo, in qua re habitasti. Vel vacat in eo. HIER. Montem vel montis Sion, sive in eo. Hucusque veri Testamenti facta, quæ sequitur, veritas promissa. Per Sion, Jerusalem signat, in qua præsentia Christi habitavit, et ideo ne daret eam vastitati supplicat. Virgam hæreditatis. AUG. Ipsa congregatio, virga hæreditatis dicitur: quam volens possidere virgam Moysi in serpentem vertit, sed apprehensa cauda rediit in virgam. HIER. Quia mors suasu serpentis intravit in mundum, virga in serpente, Christus in morte. Unde et qui intuebatur serpentem, id est, Christum mortuum credit, sanatur a serpentibus, id est, a morte æterna. Expavit Moyses et fugit, sic Apostoli moriente Christo. Retenta cauda, id est, posterioribus, fit virga, quia primo occisus, postea surrexit. Cauda etiam est finis sæculi, in quo redimus ad manum Dei, et stabilimur, qui per mortem quasi per serpentem fluximus. AUG. Sed quia hæc et de gentibus: exprimit, de quibus dicat, Mons Sion. Id est, non de gentibus. Vel, montem Sion istum, quem inhabitasti in ipso: Leva manum tuam in superbias eorum, a quibus eversa est Jerusalem, id est, regibus gentium. In finem, quia et ipsi Christum jam noverunt. 73:3 Leva. CAS. Potentiam, ut superbiam eorum vertas ad humilitatem, ducens eos in finem, id est, Christum, quod et impletum est, quia Romæ Christiana religio effloruit. Leva, quia ex multum superstitiosa facta est sanctissima. Quanta malignatus est, etc. AUG. Sacerdotes et ministeria templi præda fuerunt. Tota gens, vel occisa vel captivata. Inimicus, Romanus exercitus, ad hoc per prolepsim præmisit eorum. § 73:4 Gloriati sunt. AUG., CASS. De victoria sua. Ecce quod non bono zelo fecerunt. Gloriati, cum scelus soleat sequi pœnitudo, hi ad gloriam vertunt; qui te oderunt, servi dæmonum, qui nullatenus sunt tolerandi. In medio solennitatis tuæ. Non in extremo loco, sed in medio atrio. Alia littera, sacrilegia commiserunt. In sancto. CAS. In sanctuario per contemptum sancti templi, ubi Deitas videtur despici, in præsumptores concitat invidiam. Signa, etc. AUG. Aquilas, etc., usque ad id est, per edita loca. ** 73:5 In exitu. CAS. Vel sicut in egressu desuper, id est, non cognoverunt, quod hæc licentia a Deo egrederetur. Quasi in silva, etc. CASS. Antequam construeretur, prophetat eversionem templi. In securi et ascia polluerunt tabernaculum nominis tui, etc. AUG. Securis cædit trabes: ascia minutius persequitur. Per hoc ergo, et magnas res et minimas dicit dejectas, ut civitas funditus sit devastata, prius incisa, post ignis omnia voravit. †† 73:7 In terra, etc. Usque ad terram dejecerunt culmina ad laudem Dei erecta. Auget scelus, ut atrocius vindicetur. CAS. Vel potest totum legi ex persona desperantium Judæorum, etc., usque ad qui inter hæc non pœnitent. AUG. Hæc dixerunt, sed usquequo pateris opprobria Judæorum: Non hoc dixit, ut eos velit perdi, sed commutari. In finem mundi, vesperam scilicet, quando Judæi convertentur. ‡‡ 73:9 Signa nostra non vidimus. AUG., CASS. Quasi dicerent: Merito hæc mala nobis contigerunt, Quia non vidimus signa; quasi dicat: Vidimus, sed non intelleximus: et vere vidimus, quia hoc signum, quia non est Propheta, vel sacerdos, vel unctio; unde: Cum venerit Sanctus sanctorum, cessabit unctio Dan. 9. vestra. Et nos non cognoscet amplius Propheta aliquis, vel Deus per Prophetam; id est, non annuntiabit Christum venturum, quia jam venit. Amplius. ID. Vel non cognoscet adhuc, donec scilicet Judæus agnoscat eum. §§ 73:10 Usquequo? etc. CAS. Et quasi subito cognoverit. Usquequo, supposuit, irritat adversarius? quasi diceret: Tandiu improperabit, quandiu adversarius, id est, Judæus, irritat nomen tuum. Ut quid avertis. AUG. Post signum virgæ, additum est signum manus Moysi, hic est populus Dei: qui foras ab eo missus immundus est, sed revocatus redit in suum colorem. Dicit ergo: Quousque non revocas manum, ut agnoscat Salvatorem. Manum tuam et dexteram, id est, Judæos. *** 73:12 Deus autem rex noster. CAS. Destructis signis, ostendit rem ipsam, scilicet, in adventu Christi salutem ubique factam. AUG. Deus autem. Dicit Asaph intelligens, etc., usque ad si ergo non præcessit, saltem sequatur. In medio terræ. CAS. Homo factus, Jerusalem dicitur esse in medio. ††† 73:13 Tu confirmasti. AUG. Lapsus maris Rubri firmavit, ut esset inter siccum. Cujus mysterium subdit, quod in aquis baptismi capita immundorum spirituum annihilavit. ‡‡‡ 73:14 Escam. AUG. Christus est esca, etc., usque ad vel ipsum mordent reprehendendo, accusando. CAS. Vel dum tentat, esca est, quia inde proficitur. Vel, populis Æthiopum. HIERON. Nolentibus converti dedisti eum escam, in quo delectentur. §§§ 73:15 Fontes et torrentes. AUG. In aliis fit verbum, etc., usque ad et notat abundantiam prædicationis. CAS. Vel totum de malis. Fontes, quorum mala jugiter influebant: Torrentes qui subito et rapide peccant: hos Deus dirumpit et siccat. Fluvii Ethan. Inundationes et consilia diaboli. Tuus est dies et tua est nox. AUG. Diem illustrat sed incommutabilis sapientiæ. Noctem consolatur luna, id est, carnis manifestatio: Verbum caro factum est et habitavit in nobis Joan. 1.. Et item: Nox nocti indicat scientiam Psal. 28.. Auroram et solem. AUG. Vel lunam, id est carnalem, qui ut luna mutatur, qui tamen non deserendus. Vel auroram et solem, id est initium et profectum sapientiæ insipientes et perfectos. * 73:17 Tu fecisti omnes. CAS. Vel omnia historialiter ab hoc loco: Tuus est dies. Terminos terræ, etc. CAS. Apostoli et Prophetæ ut termini fines distinguunt, ita hi fidei jura custodiunt: vel omnia historice. 73:18 Memor esto. CAS. Jam quod ubique fit: precatur Judæis, per numerata beneficia, pium judicem provocat. Quasi diceret: Memor esto hujus creaturæ tuæ. Hujus. AUG. Creaturæ tuæ, cujus creaturæ tuæ? Inimicus improperavit Domino, et populus insipiens incitavit nomen tuum, etc. AUG. Asaph intellectu dolet pristinam cæcitatem, et sic pro Judæis orat, ut eorum confiteantur errata. Hoc orat, quod scit futurum; erant enim inter Judæos vasa misericordiæ. 73:20 Respice in Testamentum tuum. ID. Reliquiæ salvæ fiant, quia multi, qui tendunt ad terram, obscurati sunt et repleti terra. CAS. Respice. Imple quæ promisisti; ut Testamentum Novum, quod est de æternis, constituas. Meminit promissionis, quia merita deficiunt. Item ideo, quia repleti sunt iniquitatibus, unde sequitur obscuritas, quia lumen sapientiæ perdunt repleti iniquitatibus, quia obscurati sunt domus terræ terrena habitatione, id est, cæci amore terrenitatis. § 73:21 Ne avertatur humilis, factus confusus. CAS. Gratus pro odioso ponitur, ut dilectio devoti temperet odium contumacis. Confusus. ID. Confundi non est humilis, sed superbi, qui non Deo sed sibi attribuit. ** 73:22 Exsurge, Deus. CASS. Jam excutit Asaph intelligens terrena promissa Veteris Testamenti. Causam tuam. Dicunt enim: Ubi est Deus tuus? Contemptus est a Judæis ambulans in terra, et a falsis Christianis sedens in cœlo. Judica ergo, non fallatur spes mea, qui credidi quod non vidi. Causam tuam. Post omnia, facit causam judicis, cui negotii sui qualitas intimatur. Causam tuam, contra illos, qui obmurmurant, ut manifesta veritate prædicent quod stulte abnuebant. Tota die. AUG. Ideo dicit, ut ipsa continuatio mansuetudinem patientis judicis incitaret. †† 73:23 Superbia eorum qui te oderunt. CAS. In fine ponit exsecrabile malum, quod est superbia.