2
Filii autem Israël: Ruben, Simeon, Levi, Juda, Issachar, et Zabulon,* Dan, Joseph, Benjamin, Nephthali, Gad, et Aser. Filii Juda: Her, Onan, et Sela: hi tres nati sunt ei de filia Sue Chananitide. Fuit autem Her primogenitus Juda malus coram Domino, et occidit eum. Thamar autem nurus ejus peperit ei Phares et Zara: omnes ergo filii Juda, quinque. Filii autem Phares: Hesron et Hamul. Filii quoque Zaræ: Zamri, et Ethan, et Eman, Chalchal quoque, et Dara, simul quinque. Filii Charmi: Achar, qui turbavit Israël, et peccavit in furto anathematis. Filii Ethan: Azarias. Filii autem Hesron qui nati sunt ei: Jerameel, et Ram, et Calubi. 10 Porro Ram genuit Aminadab. Aminadab autem genuit Nahasson, principem filiorum Juda. 11 Nahasson quoque genuit Salma, de quo ortus est Booz. 12 Booz vero genuit Obed, qui et ipse genuit Isai. 13 Isai autem genuit primogenitum Eliab, secundum Abinadab, tertium Simmaa, 14 quartum Nathanaël, quintum Raddai, 15 sextum Asom, septimum David. 16 Quorum sorores fuerunt Sarvia et Abigail. Filii Sarviæ: Abisai, Joab, et Asaël, tres. 17 Abigail autem genuit Amasa, cujus pater fuit Jether Ismahelites.§ 18 Caleb vero filius Hesron accepit uxorem nomine Azuba, de qua genuit Jerioth: fueruntque filii ejus Jaser, et Sobab, et Ardon. 19 Cumque mortua fuisset Azuba, accepit uxorem Caleb Ephratha, quæ peperit ei Hur.** 20 Porro Hur genuit Uri, et Uri genuit Bezeleel. 21 Post hæc ingressus est Hesron ad filiam Machir patris Galaad, et accepit eam cum esset annorum sexaginta: quæ peperit ei Segub. 22 Sed et Segub genuit Jair, et possedit viginti tres civitates in terra Galaad.†† 23 Cepitque Gessur et Aram oppida Jair, et Canath, et viculos ejus sexaginta civitatum: omnes isti filii Machir patris Galaad. 24 Cum autem mortuus esset Hesron, ingressus est Caleb ad Ephratha. Habuit quoque Hesron uxorem Abia, quæ peperit ei Assur patrem Thecuæ. 25 Nati sunt autem filii Jerameel primogeniti Hesron, Ram primogenitus ejus, et Buna, et Aram, et Asom, et Achia.‡‡ 26 Duxit quoque uxorem alteram Jerameel, nomine Atara, quæ fuit mater Onam.§§ 27 Sed et filii Ram primogeniti Jerameel fuerunt Moos, Jamin, et Achar. 28 Onam autem habuit filios Semei et Jada. Filii autem Semei: Nadab et Abisur. 29 Nomen vero uxoris Abisur, Abihail, quæ peperit ei Ahobban et Molid. 30 Filii autem Nadab fuerunt Saled et Apphaim. Mortuus est autem Saled absque liberis. 31 Filius vero Apphaim, Jesi: qui Jesi genuit Sesan. Porro Sesan genuit Oholai. 32 Filii autem Jada fratris Semei: Jether, et Jonathan. Sed et Jether mortuus est absque liberis. 33 Porro Jonathan genuit Phaleth, et Ziza. Isti fuerunt filii Jerameel. 34 Sesan autem non habuit filios, sed filias: et servum ægyptium nomine Jeraa.*** 35 Deditque ei filiam suam uxorem: quæ peperit ei Ethei. 36 Ethei autem genuit Nathan, et Nathan genuit Zabad. 37 Zabad quoque genuit Ophlal, et Ophlal genuit Obed. 38 Obed genuit Jehu, Jehu genuit Azariam, 39 Azarias genuit Helles, et Helles genuit Elasa. 40 Elasa genuit Sisamoi, Sisamoi genuit Sellum, 41 Sellum genuit Icamiam, Icamia autem genuit Elisama. 42 Filii autem Caleb fratris Jerameel: Mesa primogenitus ejus; ipse est pater Ziph: et filii Maresa patris Hebron. 43 Porro filii Hebron, Core, et Taphua, et Recem, et Samma.††† 44 Samma autem genuit Raham, patrem Jercaam, et Recem genuit Sammai. 45 Filius Sammai, Maon: et Maon pater Bethsur. 46 Epha autem concubina Caleb peperit Haran, et Mosa, et Gezez. Porro Haran genuit Gezez. 47 Filii autem Jahaddai, Regom, et Joathan, et Gesan, et Phalet, et Epha, et Saaph. 48 Concubina Caleb Maacha, peperit Saber, et Tharana. 49 Genuit autem Saaph pater Madmena Sue, patrem Machbena et patrem Gabaa. Filia vero Caleb fuit Achsa. 50 Hi erant filii Caleb, filii Hur primogeniti Ephratha, Sobal pater Cariathiarim.‡‡‡ 51 Salma pater Bethlehem, Hariph pater Bethgader. 52 Fuerunt autem filii Sobal patris Cariathiarim, qui videbat dimidium requietionum.§§§ 53 Et de cognatione Cariathiarim, Jethrei, et Aphuthei, et Semathei, et Maserei. Ex his egressi sunt Saraitæ, et Esthaolitæ. 54 Filii Salma, Bethlehem, et Netophathi, coronæ domus Joab, et dimidium requietionis Sarai:* 55 cognationes quoque scribarum habitantium in Jabes, canentes atque resonantes, et in tabernaculis commorantes. Hi sunt Cinæi, qui venerunt de Calore patris domus Rechab.
* 2:1 Achar qui. HIERON., Quæst. in Paral., tom. 3. Achar qui et Achan in Josue dicitur, id est coluber insidians, Achar turbatus, etc., usque ad id est, multitudine peccatorum exstincti sunt. 2:9 Calubi, id est, canis meus, qui et Caleb, id est canis, unus de exploratoribus. Hesron quoque et Jephone idem est, unde Caleb filius Hesron, et aliquando filius Jephone legitur. 2:13 Isai autem genuit. In libro Regum dicitur habere Isai octo filios, in Paralipomenis non amplius quam septem. Sed dicunt Hebræi Nathan prophetam filium Sama vel Sammaa, vel Simmaa filii Isai, quem in locum filii educavit et nutrivit inter filios numeratum. Inter filios quoque Isai Nathan adductus est ad Samuelem, qui et Jonatham, qui percussit leonem. Et sciendum quod ubi propheta vocatur, Nathan scribitur, non Jonathan § 2:17 Jether. In Regum, Jethra Isrælites; sed meritorum qualitas diversitatem nominum facit; nam Jethra residuum interpretatur, Jether vero modicum residuum, et residuo jungitur Isrælitis, modico residuo Ismælitis. ** 2:19 Ephrata. HIERON. Hæc est Maria soror Moysi, mater Hur, patris Huri, Avi Beseleel. Hur vero est qui cum Aaron sustinebat manus Moysi pugnante Josue. †† 2:22 Jair. Hic judex fuit post Thola et judicavit Isræl duobus et viginti annis, habens filios triginta, principes civitatum triginta, quæ ab ipso nominatæ sunt, sicut in libro Judicum legitur. ‡‡ 2:25 Nati sunt. Hactenus scriptor historiæ texuit generationem duorum filiorum Hesron, duorum posteriorum, id est, Aram et Calubi, de quibus prius narravit; quia regiam et sacerdotalem quoquomodo voluit innotescere dignitatem. Nunc autem ad primogeniti, id est Jerameel, genealogiam redit. §§ 2:26 Onam. Hic ab Onam filio Judæ nomen accepit, sed differunt, quia per Num filius Judæ, filius Jerameel per Mem scribitur *** 2:34 Sesan. Hunc Hebræi dicunt esse Elimelech, virum Nœmi, patrem Mahalom et Cheliom, et ideo scriptor in sequentibus innuit quod Sesan non habuerit filios, sed filias, quia duo filii ejus absque liberis mortui sunt. ††† 2:43 Hebron. Civitas in qua regnavit David septem annis antequam regnavit in Jerusasem. Significat hæc loca nomina accepisse a posteris Caleb, qui Hebron et suburbana ejus in sortem accepit. ‡‡‡ 2:50 Hi erant filii. Recapitulat generationem Caleb de Ephrata, quam ante dimisit, quando Hur de Ephrata, id est, Maria sorore Moysi genitum narravit. §§§ 2:52 Cariathiarim, quæ et Cariathabal, id est civitas saltuum, una de urbibus Gabaonitarum in nono milliario euntibus ab Helia Diospolim in tribu Juda. * 2:54 Bethlehem; civitas David, in tribu Judæ, in qua Dominus natus est in septimo ab Elia milliario contra meridionalem plagam, juxta viam quæ ducit Hebron, ubi sepulcrum Jesse et David ostenditur, et mille circiter passibus procul turris Ader, id est turris gregis, in quodam vaticinio pastores Dominicæ nativitatis conscios ante significans. Qui dividebat dimidium requietionum HIERON., ubi supra, id est sortes Madian juxta sepulcra patriarcharum quæ sunt in Cariatharbe accepit, et hujus filii fuerunt Jethrei, etc. Seraitæ et Esthaolitæ nomina locorum sortiti sunt, qui sunt Sarrai et Esthaol, ubi sepultus est Samson. Requietatio enim sepulcrum dicitur. Alii dimidium requietionis tempus dimidium intelligunt, quo filii Isræl cœperunt terram promissionis possidere, ab eo scilicet tempore quo Moyses dedit terram Galaad ultra Jordanem, Ruben et Gad, et dimidiæ tribui Manasse, usquequo cæteræ tribus sortes suas acceperunt. In hujus temporis medietate dicunt Sobal esse mortuum, et ita dimidium requietionum vidisse, id est, ad medietatem illius temporis pervenisse. Mystice autem Sobal, id est vana vetustas, vel vectis ad portandum. Judæos significat qui antiquitus populus Dei vocabantur et legem litteræ primi acceperunt, qui libros legis et prophetarum ferebant, sed mysterium incarnationis Christi non intelligebant. Unde dimidium requietionum, id est historiam viderunt. Ille autem plenitudinem requietionum possidet, qui post opera bona valde in æterna quiete gaudet. Vel dimidium requiei videt, qui post præsentis vitæ laborem animæ quietem habet. Tunc autem perfectionem requietionum videbit, cum et anima et corpore perfruetur perfectione quietis 2:55 Habitantium. ID. Tradunt Hebræi Jabes fuisse doctorem legis peritissimum, in cujus conspectu sedebant filii Cinæi, qui et Jobab cognati Moysi. Scribæ igitur dicuntur canentes atque resonantes, quia assidue in legis Dei locutione versabantur: in tabernaculis quoque commoratos regum narrat historia. Jabes Christum significat verum magistrum sanctorum laudes Deo canentium. Jabes enim interpretatur exsiccans, Christus autem fluxus carnalium cupiditatum in suis fidelibus exsiccavit. Cinæi, id est possessio vel possidentes, sunt omnes electi de quibus dicitur: Hæreditas mea Isræl, et quorum possessio Dominus est. Rechab interpretatur auriga vel ascendens. Hi autem venerunt de calore patris domus Rechab, quia a patre luminum gratia Spiritus inflammati, per quadrigam virtutum in cœlos ascendunt, de quibus dicitur: Quincunque Spiritu Dei aguntur, hi filii Dei sunt Rom. 8..