4
Filii Juda: Phares, Hesron, et Charmi, et Hur, et Sobal.* Raia vero filius Sobal genuit Jahath, de quo nati sunt Ahumai, et Laad: hæ cognationes Sarathi. Ista quoque stirps Etam: Jezrahel, et Jesema, et Jedebos. Nomen quoque sororis eorum, Asalelphuni. Phanuel autem pater Gedor, et Ezer pater Hosa: isti sunt filii Hur primogeniti Ephratha patris Bethlehem. Assur vero patri Thecuæ erant duæ uxores, Halaa et Naara. Peperit autem ei Naara, Oozam, et Hepher, et Themani, et Ahasthari: isti sunt filii Naara. Porro filii Halaa, Sereth, Isaar et Ethnan. Cos autem genuit Anob, et Soboba, et cognationem Aharehel filii Arum. Fuit autem Jabes inclytus præ fratribus suis, et mater ejus vocavit nomen illius Jabes, dicens: Quia peperi eum in dolore.§ 10 Invocavit vero Jabes Deum Israël, dicens: Si benedicens benedixeris mihi, et dilataveris terminos meos, et fuerit manus tua mecum, et feceris me a malitia non opprimi. Et præstitit Deus quæ precatus est.** 11 Caleb autem frater Sua genuit Mahir, qui fuit pater Esthon.†† 12 Porro Esthon genuit Bethrapha, et Phesse, et Tehinna patrem urbis Naas: hi sunt viri Recha.‡‡ 13 Filii autem Cenez, Othoniel, et Saraia. Porro filii Othoniel, Hathath, et Maonathi.§§ 14 Maonathi genuit Ophra, Saraia autem genuit Joab patrem Vallis artificum: ibi quippe artifices erant. 15 Filii vero Caleb filii Jephone, Hir, et Ela, et Naham. Filii quoque Ela: Cenez. 16 Filii quoque Jaleleel: Ziph, et Zipha, Thiria, et Asraël. 17 Et filii Ezra, Jether, et Mered, et Epher, et Jalon, genuitque Mariam, et Sammai, et Jesba patrem Esthamo.*** 18 Uxor quoque ejus Judaia, peperit Jared patrem Gedor, et Heber patrem Socho, et Icuthiel patrem Zanoë: hi autem filii Bethiæ filiæ Pharaonis, quam accepit Mered.††† 19 Et filii uxoris Odaiæ sororis Naham patris Ceila, Garmi, et Esthamo, qui fuit de Machathi. 20 Filii quoque Simon, Amnon, et Rinna filius Hanan, et Thilon. Et filii Jesi, Zoheth, et Benzoheth. 21 Filii Sela, filii Juda: Her pater Lecha, et Laada pater Maresa, et cognationes domus operantium byssum in domo juramenti.‡‡‡ 22 Et qui stare fecit solem, virique Mendacii, et Securus, et Incendens, qui principes fuerunt in Moab, et qui reversi sunt in Lahem: hæc autem verba vetera.§§§ 23 Hi sunt figuli habitantes in plantationibus et in sepibus, apud regem in operibus ejus: commoratique sunt ibi.* 24 Filii Simeon: Namuel et Jamin, Jarib, Zara, Saul. 25 Sellum filius ejus, Mapsam filius ejus, Masma filius ejus. 26 Filii Masma: Hamuel filius ejus, Zachur filius ejus, Semei filius ejus. 27 Filii Semei sedecim, et filiæ sex: fratres autem ejus non habuerunt filios multos, et universa cognatio non potuit adæquare summam filiorum Juda. 28 Habitaverunt autem in Bersabee, et Molada, et Hasarsuhal, 29 et in Bala, et in Asom, et in Tholad, 30 et in Bathuel, et in Horma, et in Siceleg, 31 et in Bethmarchaboth, et in Hasarsusim, et in Bethberai, et in Saarim: hæ civitates eorum usque ad regem David. 32 Villæ quoque eorum: Etam, et Aën, Remmon, et Thochen, et Asan, civitates quinque. 33 Et universi viculi eorum per circuitum civitatum istarum usque ad Baal: hæc est habitatio eorum, et sedium distributio. 34 Mosobab quoque et Jemlech, et Josa filius Amasiæ, 35 et Joël, et Jehu filius Josabiæ filii Saraiæ filii Asiel, 36 et Elioënai, et Jacoba, et Isuhaia, et Asaia, et Adiel, et Ismiel, et Banaia, 37 Ziza quoque filius Sephei filii Allon filii Idaia filii Semri filii Samaia. 38 Isti sunt nominati principes in cognationibus suis, et in domo affinitatum suarum multiplicati sunt vehementer. 39 Et profecti sunt ut ingrederentur in Gador usque ad orientem vallis, et ut quærerent pascua gregibus suis. 40 Inveneruntque pascuas uberes, et valde bonas, et terram latissimam et quietam et fertilem, in qua ante habitaverant de stirpe Cham. 41 Hi ergo venerunt, quos supra descripsimus nominatim, in diebus Ezechiæ regis Juda: et percusserunt tabernacula eorum, et habitatores qui inventi fuerant ibi, et deleverunt eos usque in præsentem diem: habitaveruntque pro eis, quoniam uberrimas pascuas ibidem repererunt. 42 De filiis quoque Simeon abierunt in montem Seir viri quingenti, habentes principes Phalthiam et Naariam et Raphaiam et Oziel filios Jesi:§ 43 et percusserunt reliquias, quæ evadere potuerant, Amalecitarum, et habitaverunt ibi pro eis usque ad diem hanc.
* 4:1 Filii Juda. Quomodo Phares et Hesron et tres qui sequuntur filii Judæ esse dicuntur, cum alibi Phares et Zaram filios Judæ Hesron filium Phares legimus; sed Hebræi asserunt, mutatis nominibus, eosdem filios Judæ, quos Scriptura aliis nominibus alibi nominat, hic esse expressos. Aiunt enim Phares, qui interpretatur divisio, suum nomen proprium hic habere. Hesron autem esse Zaram, sed Hesron interpretatur atrium, Zaram ortus. Charmi quoque esse Heber, nam Charmi interpretatur vinea mea, Her vigilans. Ur autem dicunt esse Onam, sed Ur interpretatur sinistra, Onam murmuratio, Sobal vero esse Sela minimum filiorum Judæ quos peperit ei Sue. Interpretatur autem Sobal spica, vel vana vetustas. Sela missus vel umbra ejus. 4:3 Asalelphuni. RAB. Hanc suspicantur esse matrem Samsonis de stirpe Judæ generatam, cujus maritus Manue de tribu Dan, qui et de Sara in libro Judicum esse legitur. 4:4 Gedor et Ezer. ID. Loca sunt a filiis Ur possessa; sed mirum quod hic dicitur Ur pater Bethlehem, cum superius Salma dictus sit pater ejus, nisi forte patrem hic appellet parentem, quia Hur fuit pater Salma qui fuit pater Bethlehem. § 4:9 Fuit autem Jabes. ID. Videtur ordo confusus, quia numeratis filiis Halaa et Naara, subito inducit cognationem Arahel filii Aram, et consequenter narrat de Jabes; sed Hebræi dicunt quod Assur de Halaa genuit Etam, et ille Cos. Cos autem Soboba, et Soboba Jabes, qui fuit doctor scribarum. Inter Cos et Jabes inseruntur cognationes Aharehel vel Aharahel, alias Aral, quia ipse est Obab filius Aran, id est, Jetro cognati Moysi. Et quia Jabes docebat eos; inserti sunt in ejus progenie quasi a majoribus ejus geniti. Et mater Synagoga de qua Christus natus est, quæ peperit eum in dolore, quia de adventu ejus propter infidelitatem doluit, unde Judæi invidentes dicebant: Si dimittimus eum sic, omnes credent in eum Joan. 11.. ** 4:10 Invocavit. Hoc convenit Christo, quem Pater sanctificavit, et misit in mundum; de quo dicitur: Ecce agnus Dei qui tollit peccata mundi, etc. Joan. 1.. Hunc benedixit Deus multiplicatione filiorum, quos per aquam baptismi sacrosancta parit Ecclesia I Cor. 1.. Dilatavit terminos ejus, quia omnium gentium dedit ei hæreditatem, et possessionem ejus extendit usque ad terminos terræ. Cum quo fuit manus Domini, quia potentia deitatis per eum virtutes et miracula fecit. Ipse quoque est virtus Dei et sapientia, per quem Pater condidit omnia quæ in cœlis sunt et in terra, cui malitia Judæorum nocere non potuit, qui de se ait: Venit princeps hujus mundi, et in me non habet quidquam. Per eum quoque benedicuntur membra ejus, id est, Ecclesia, cui per Isaiam dicitur: Dilata locum tentorii tui, etc. Isa. 54.. Cum eo est manus Domini, quia in ipsa operatur Filius Dei, qui est brachium et dextera Patris. Et portæ inferi non prævalebunt adversus eum, nec diabolus dominabitur ei, quia data est ei potestas super omnem virtutem inimici †† 4:11 Caleb autem frater. RAB. Legimus supra Caleb esse filium Hesron, cujus fratres fuerunt Ram et Jerameel. Aiunt ergo Hebræi Ram Caleb fratrem Suam hic appellari. Et interpretatur Ram excelsus, Sua humilis, quod Judaico populo convenit, quia excelsus fuit in cultu unius Dei et potentia regni; sed quia Dei Filium suscipere noluit, humilis factus est atque vilis, ut fiant primi novissimi. ‡‡ 4:12 ID. Recha. Quidam putant Recha nomine David nuncupari. Est enim Recha tener. Unde David de se ait: Ego sum tener et unctus rex II Reg. 3.. Ipse quoque quasi vermiculus ligni tener esse dicitur. Ideo autem viri Recha dicuntur, quia propter exprimendam genealogiam David hic annotati sunt. §§ 4:13 Saraia autem genuit. De Saraia dicitur Joab prodisse, qui juxta nominis interpretationem pater vallis artificum dicitur, quia de filiis ejus fuerunt architecti qui ædificaverunt domum Domini. Artifices vero qui in valle habitant possunt dici doctores legis, quos scientia non inflat, sed charitas ædificat I Cor. 8., quos modestia et humilitas exaltat, ut Gamaliel et Paulus ejus discipulus Act. 5, 22.. *** 4:17 Ezra. RAB-HIERON.. Aiunt Hebræi Ezram, qui interpretatur auxiliator, esse Amram patrem Moysi et Aaron; Jether, id est, auxilium, esse Aaron; et Mered, qui rebellans, esse Moysen. Epher quoque vel Opher, id est, pulverem, Heldad fuisse. Jalon vero et Meldath, qui duo de septuaginta senioribus fuerunt, quos Moyses a Deo accepit ad regendi populi auxilium: tradunt enim Moysen post acceptam legem in eremo patri suasisse, ut matrem dimitteret, eo quod ipsius amica esset, fuit enim filia Levi, postquam Amram duxit aliam ex qua habuit Heldath et Meldath. Genuitque Mariam. ID. Sammai Moysen intelligi volunt, etc., usque ad quia populum in eremo gubernavit, et doctrina sua quotidie gubernat. ††† 4:18 Filiæ Pharaonis. ID. Filiam Pharaonis matrem Moysi vocat, quæ etiam secundum proprietatem nominis filia Domini nuncupatur, quia bonam scilicet voluntatem in nutriendo puero habuit, et Amared, id est Moyse accepta dicitur, quia relictis idolis ad Dei cultum conversa est. ‡‡‡ 4:21 Her pater. ID. Redit ad progeniem Phares de qua ortus est David, ut progeniem Juda de qua orta est tribus regia in David terminaret. Tradunt enim hunc fuisse Elimelech virum Nœmi, in cujus tempore propter prævaricatores legis sol stetit, ut viso miraculo converterentur ad Dominum; quod quia contempserunt, invaluit fames, et qui in tribu Juda prior videbatur, inopia cogente, cum uxore et filiis patria pulsus, in peregrinatione cum filiis mortuus est. §§§ 4:22 Securus et Incendens. ID. Mahalon et Chelion, qui hic Securus et Incendens dicuntur, fuisse in Moab, quia uxores Moabitidas duxerunt, unde in Hebræo non principes, sed mariti dicuntur, sicut illius linguæ doctores tradunt. Qui reversi sunt in, etc. Nœmi et Ruth, quæ reversæ sunt in Bethlehem audita panis ubertate. * 4:23 Figuli habitantes. Figulos qui in plantationibus et sepibus laborant doctores intelligimus, qui formant et componunt vasa Domini, fingere enim componere dicimus, unde compositores luti figulos vocamus. Hi vineam Domini doctrina plantant et excolunt, exhortando et orando muniunt. Hi apud regem in operibus suis morantur, quia in fide Christi manentes quidquid dicunt, quidquid agunt, ad gloriam Dei faciunt. 4:28 Habitaverunt in, etc. Progenies Ruth, quæ in ipsis sepibus et plantationibus habitasse dicitur, quando ad regiam dignitatem et munimentum plebis hæc plantatio pervenit. Commoratique sunt ibi. In Genesi sex scribuntur, sed hic Sober prætermittitur: quia nulla de eo progenies. Sed quædam nomina mutantur suis rationibus. In Genesi enim Gemuel, id est mater Dei; hic Hamuel, id est legens cum Deo. Quidam in Genesi vocatur Echa, hic autem Jarib, id est litigans, quia de eo exivit Zambri, qui cum Madianitide fornicans a Phinee sacerdote peremptus est. Jacim in Genesi, id est præparatio; hic vero nominatur Zara, id est ortus. Et universa cognatio non, etc. Quia Simeon non habuit tantam sobolem quantam Judas; unde in Josue dicitur: Simeon per cognationes suas accepisse hæreditatem in medio filiorum Juda. Hæ civitates, etc. Quia Sicelech et Bersabee, quæ Judæ fuerunt et a Simeone invasæ sunt, a David in pristinam Judæ hæreditatem redierunt. 4:38 Isti sum nominati. Descripta stirpe Simeonis et actibus eorum, mystice signatur, quia doctores sancti, id est Ecclesiæ principes gregibus Christi pascua providentes proficiscuntur in Gador vel Gader, quæ interpretatur sepes ejus. Hæc est Ecclesia quæ est fidelium defensio: ibi sunt pascua usque ad Orientem vallis, id est incarnationem Verbi, qui semetipsum exinanivit, servi formam accipiens Philip. 1. In eo inveniuntur pascua. Ipse enim ait: Per me si quis introierit, ingredietur et egredietur, et pascua inveniet Joan. 10., virtutes scilicet. In eo terra latissima et quieta, id est, gratia Spiritus sancti copiosa; in qua ante habitaverant de stirpe Cham, significat gentium multitudinem idola reliquisse, et ad unius Dei cultum confluxisse. Hi ergo venerunt quos supra descripsimus nominatim in diebus Ezechiæ regis Juda, hoc est in adventu Christi. Ipse est enim Christus Dei virtus, quem Ezechias, scilicet fortitudo Domini, significat. Percusserunt tabernacula: percutit fide tabernacula impiorum et habitatores impiorum quando abnegans impietatem omnem et sæcularia desideria, per Christi baptismum a sordibus abluitur peccatorum, postea studens sobrie, juste et pie vivere in hoc sæculo, ut fiat quod scriptum est: Et erit in loco ubi ante dictum est: Non plebs mea vos: ibi vocabuntur filii Dei Osee. 1.. § 4:42 Viri quingenti. Patres Novi Testamenti qui abierunt in montem Seir, et percusserunt reliquias Amalecitarum, quia superbiam hujus mundi conculcantes, deformitatem vitiorum comprimunt; hi quatuor dicuntur, quia evangelica doctrina veraciter instructi, spirituale bellum contra dæmones convenienter gerunt; percussis reliquiis Amalecitarum, ibi habitabant, quia expulsis dæmonibus in loco vitiorum virtutes substituunt, quarum possessio hominem efficit beatum usque ad diem hunc, quod semper dici potest usque ad finem mundi, quia Ecclesia usque ad finem mundi permanet, in qua quotidie antiquus hostis triumphatur.