4
Et factum est in diebus illis, convenerunt Philisthiim in pugnam: et egressus est Israël obviam Philisthiim in prælium, et castrametatus est juxta lapidem Adjutorii. Porro Philisthiim venerunt in Aphec,* et instruxerunt aciem contra Israël. Inito autem certamine, terga vertit Israël Philisthæis: et cæsa sunt in illo certamine passim per agros, quasi quatuor millia virorum. Et reversus est populus ad castra: dixeruntque majores natu de Israël: Quare percussit nos Dominus hodie coram Philisthiim? afferamus ad nos de Silo arcam fœderis Domini, et veniat in medium nostri, ut salvet nos de manu inimicorum nostrorum. Misit ergo populus in Silo, et tulerunt inde arcam fœderis Domini exercituum sedentis super cherubim: erantque duo filii Heli cum arca fœderis Dei, Ophni et Phinees. Cumque venisset arca fœderis Domini in castra, vociferatus est omnis Israël clamore grandi, et personuit terra. Et audierunt Philisthiim vocem clamoris, dixeruntque: Quænam est hæc vox clamoris magni in castris Hebræorum? Et cognoverunt quod arca Domini venisset in castra. Timueruntque Philisthiim, dicentes: Venit Deus in castra. Et ingemuerunt, dicentes: Væ nobis: non enim fuit tanta exultatio heri et nudiustertius: væ nobis. Quis nos salvabit de manu deorum sublimium istorum? hi sunt dii, qui percusserunt Ægyptum omni plaga in deserto.§ Confortamini, et estote viri, Philisthiim, ne serviatis Hebræis, sicut et illi servierunt vobis: confortamini, et bellate. 10 Pugnaverunt ergo Philisthiim, et cæsus est Israël, et fugit unusquisque in tabernaculum suum: et facta est plaga magna nimis, et ceciderunt de Israël triginta millia peditum. 11 Et arca Dei capta est: duo quoque filii Heli mortui sunt, Ophni et Phinees.** 12 Currens autem vir de Benjamin ex acie, venit in Silo in die illa, scissa veste, et conspersus pulvere caput. 13 Cumque ille venisset, Heli sedebat super sellam contra viam spectans. Erat enim cor ejus pavens pro arca Dei. Vir autem ille postquam ingressus est, nuntiavit urbi: et ululavit omnis civitas.†† 14 Et audivit Heli sonitum clamoris, dixitque: Quis est hic sonitus tumultus hujus? At ille festinavit, et venit, et nuntiavit Heli. 15 Heli autem erat nonaginta et octo annorum, et oculi ejus caligaverant, et videre non poterat. 16 Et dixit ad Heli: Ego sum qui veni de prælio, et ego qui de acie fugi hodie. Cui ille ait: Quid actum est, fili mi? 17 Respondens autem ille qui nuntiabat: Fugit, inquit, Israël coram Philisthiim, et ruina magna facta est in populo: insuper et duo filii tui mortui sunt, Ophni et Phinees, et arca Dei capta est. 18 Cumque ille nominasset arcam Dei, cecidit de sella retrorsum juxta ostium, et fractis cervicibus mortuus est. Senex enim erat vir et grandævus: et ipse judicavit Israël quadraginta annis.‡‡ 19 Nurus autem ejus, uxor Phinees, prægnans erat, vicinaque partui: et audito nuntio quod capta esset arca Dei, et mortuus esset socer suus et vir suus, incurvavit se et peperit: irruerant enim in eam dolores subiti.§§ 20 In ipso autem momento mortis ejus, dixerunt ei quæ stabant circa eam: Ne timeas, quia filium peperisti. Quæ non respondit eis, neque animadvertit.*** 21 Et vocabit puerum Ichabod, dicens: Translata est gloria de Israël, quia capta est arca Dei, et pro socero suo et pro viro suo;††† 22 et ait: Translata est gloria ab Israël, eo quod capta esset arca Dei.
* 4:1 Et factum. Isræl, Vir videns Deum, vel fortis cum Deo, hi sunt credentes. Philistiim cadentes poculo, scilicet dæmones, qui poculo superbiæ inebriati et ipsi ceciderunt, et homines pervertere festinant. Contra quos Isræl, id est fideles ne cedant, sed superent, castrametantur juxta lapidem adjutorii, id est legem Christi, ubi lapis, id est Christus, invenitur, de quo: Lapidem quem reprobaverunt ædificantes. Sed dum fideles in lege Domini meditantur, ut Deum inveniant adjutorem, Philisthiim venerunt in Aphec, id est furorem novum, tunc quia fideles immundi Spiritus divinis legibus amplius insistere conspiciunt, ideoque acriora ac nova certamina construunt, unde in suis viribus confidentes et in humana sapientia gloriantes, ac per hoc gratiam Evangelii contemnentes, quasi quatuor millia, immundi spiritus facile prosternunt. Juxta lapidem. Lapis adjutorii quem postea Samuel posuit in signum, quando primum auxiliatus est ei Dominus. Aphec. RAB. Locus est juxta vicum Esron civitatis Isræl, ubi dimicavit Saul in sorte Aser, et interpretatur furor novus vel apprehendens; qui enim iram Domini meruerunt, ab hostibus comprehensi sunt. 4:4 Et tulerunt. Filii Isræl tulerunt arcam ubi capta est. Et fideles ex Judæis duo testamenta ad gentes transtulerunt. Sedentis super. Tabula enim erat super arcam quam protegebant Cherubin alis, ubi apparebat Dominus per angelum et loquebatur. Cherubin plenitudo scientiæ, quæ in Christo et in duobus testamentis invenitur. 4:5 Clamore. Clamor grandis vox prædicatorum roborata miraculis ex duobus prolata testamentis. Et personuit. A voce prædicationis sapientes sæculi, dæmones quoque ingemuerunt, credentes se superari. § 4:8 De manu. Judæi unum Deum colunt, sed gentes suo more loquuntur. ** 4:11 Et arca. Arca ab alienigenis capta testamentum ad gentes transiturum significat. †† 4:13 Cumque. RAB. Hæc Josephus ita refert, etc., usque ad ex domo Eleazari denuo receperunt. ‡‡ 4:18 Cecidit. Et ruente Heli de sella pontificis sedes remanet vacua, et gloria sacerdotum est exstincta. Mortuus. Moritur Heli, moriuntur et filii, quia deficit pontificatus cum sacerdotio veteri. §§ 4:19 Uxor. Uxor sacerdotis non ante interiit, quam virum peperit; nec synagoga ex toto interiit antequam primitivo ecclesia quæ ex ipsa erat credidit. *** 4:20 In ipso. Evidenti signo figuratur, quia exstincto carnali sacerdotio Judæorum, exstinguitur carnalis synagoga quæ ei carnaliter adhærebat. Ne timeas. Credentes synagogam consolantur, sed desperans minime animadvertit, nec sobolem novam deputat gloriæ, sed ignominiæ. Unde sequitur: ††† 4:21 Et vocavit. Cabhod, gloria; Icabhod, cecidit gloria. Translata est enim gloria capta arca, unde: Auferetur a vobis regnum Dei, et dabitur genti facienti fructus ejus.