7
Venerunt ergo viri Cariathiarim, et reduxerunt arcam Domini, et intulerunt eam in domum Abinadab in Gabaa: Eleazarum autem filium ejus sanctificaverunt, ut custodiret arcam Domini.* Et factum est, ex qua die mansit arca Domini in Cariathiarim, multiplicati sunt dies (erat quippe jam annus vigesimus), et requievit omnis domus Israël post Dominum. Ait autem Samuel ad universam domum Israël, dicens: Si in toto corde vestro revertimini ad Dominum, auferte deos alienos de medio vestri, Baalim et Astaroth: et præparate corda vestra Domino, et servite ei soli, et eruet vos de manu Philisthiim. Abstulerunt ergo filii Israël Baalim et Astaroth, et servierunt Domino soli. Dixit autem Samuel: Congregate universum Israël in Masphath, ut orem pro vobis Dominum. Et convenerunt in Masphath: hauseruntque aquam, et effuderunt in conspectu Domini: et jejunaverunt in die illa atque dixerunt ibi: Peccavimus Domino. Judicavitque Samuel filios Israël in Masphath. Et audierunt Philisthiim quod congregati essent filii Israël in Masphath, et ascenderunt satrapæ Philisthinorum ad Israël. Quod cum audissent filii Israël, timuerunt a facie Philisthinorum. Dixeruntque ad Samuelem: Ne cesses pro nobis clamare ad Dominum Deum nostrum, ut salvet nos de manu Philisthinorum. Tulit autem Samuel agnum lactentem unum, et obtulit illum holocaustum integrum Domino: et clamavit Samuel ad Dominum pro Israël, et exaudivit eum Dominus.§ 10 Factum est autem, cum Samuel offerret holocaustum, Philisthiim iniere prælium contra Israël: intonuit autem Dominus fragore magno in die illa super Philisthiim, et exterruit eos, et cæsi sunt a facie Israël. 11 Egressique viri Israël de Masphath, persecuti sunt Philisthæos, et percusserunt eos usque ad locum qui erat subter Bethchar.** 12 Tulit autem Samuel lapidem unum, et posuit eum inter Masphath et inter Sen: et vocavit nomen loci illius, Lapis adjutorii. Dixitque: Hucusque auxiliatus est nobis Dominus.†† 13 Et humiliati sunt Philisthiim, nec apposuerunt ultra ut venirent in terminos Israël. Facta est itaque manus Domini super Philisthæos cunctis diebus Samuelis. 14 Et redditæ sunt urbes quas tulerant Philisthiim ab Israël, Israëli, ab Accaron usque Geth, et terminos suos: liberavitque Israël de manu Philisthinorum, eratque pax inter Israël et Amorrhæum.‡‡ 15 Judicabat quoque Samuel Israëlem cunctis diebus vitæ suæ: 16 et ibat per singulos annos circuiens Bethel et Galgala et Masphath, et judicabat Israëlem in supradictis locis.§§ 17 Revertebaturque in Ramatha: ibi enim erat domus ejus, et ibi judicabat Israëlem: ædificavit etiam ibi altare Domino.***
* 7:1 Gabaa. RAB. Collis animæ humilium, unde: Suscipiant montes pacem populo, etc., id est montes majores animæ colles minores. Seu etiam Gabaa interpretatur sublimitas, ubi Eleazar sacerdos constituitur. Eleazarum. ID. Dei adjutorium. Bene autem qui hoc nomine vocatur, ad arcam Domini custodiendam eligitur, quia sancti viri quidquid habent boni, Deo attribuunt, non sibi. Unde: Sufficientia nostra ex Deo est, qui idoneos fecit nos ministros Novi Testamenti II Cor. 3.. 7:2 Annus vicesimus erat, quando septimo anno regni Saul allata est in castra de Cariathiarim. Annus vice. RAB. Non ita intelligendum est, etc., usque ad quia nulla societas lucis ad tenebras. 7:6 Masphath. Civitas est in tribu Juda juxta Cariathiarim. RAB. Masphath. Speculatio, vel contemplatio, etc., usque ad et ad amorem patriæ cœlestis intentos esse perspexerit. Hauseruntque aquam, etc. Ut sicut aqua effusa non redit, sic nec ipsi redirent ad idololatriam. § 7:9 Agnum lactantem. Agnus oblatus pro populo Dei victoriam præstat, et per passionem Christi dæmonibus superatis, pax data est fidelibus. RAB. Innocentem vitam igne charitatis accensam. RAB. Cum per prædicatores Evangelii Dominus intonat, spiritales hostes in fugam convertuntur coram Isræl, id est populo Dei, et persequuntur eos usque in domum agnitionis: usquequo, scilicet omnis error expurgetur, et Deus vere cognoscatur. ** 7:11 Betchar. ID. Domus agnitionis, vel domus agni. †† 7:12 Et posuit eum. Alia editio: inter Masphath novam et veterem et vocavit nomen ejus Abenezer, vel Abongener, id est lapis adjutorii. Hæc est medietas Salvatoris, per quam transeundum est a Masphath veteri ad novam, id est ab intentione qua exspectatur in carnali regno beatitudo falsa, ad intentionem qua per Novum Testamentum exspectatur in regno cœlorum beatitudo vera, qua quoniam nihil est melius hucusque adjuvat Deus. Masphath intentio sedentium. Lapis inter hæc, Christus inter intentionem Veteris Testamenti, et Evangelii prædicationem positus: ipse lapis propter firmitatem adjutorii, quia suos contra dæmones adjuvat dimicantes. Hucusque auxiliatus. Quia qui hos terminos transcendunt, ut hæretici, auxilium Dei non merentur. ‡‡ 7:14 Eratque. Christus est nostra pax, qui fecit utraque unum, per quem facti sunt prope qui erant longe. §§ 7:16 Galgala. Civitas est ubi Josue populum secundo circumcidit, et Pascha celebravit, et deficiente manna, Isræl usus est panibus triticeis, ubi et lapides sunt translati de alveo Jordanis, ubi tabernaculum testimonii multo tempore fuit. Hæc cecidit in sortem Judæ: et usque hodie ostenditur locus in secundo a Jericho milliario hominibus illius regionis venerandus. Sed juxta Bethel quidam aliam Galgalam suspicantur. Galgala interpretatur volutatio vel revelatio. Bene ergo propheta in Bethel et in Galgala, et Masphath judicavit Isræl, et revertens in Ramatha in domum suam judicavit ibi Isræl; et ædificavit ibi altare Domino, exemplum tribuens judicium esse faciendum in domo Dei, non indiscrete vel malivola mente, sed secundum quod Scriptura revelaverit, et intentione bona et amore fraterno, et sic esse revertendum in Ramatha in domum nostram, id est, ad interna pectoris, ut vacemus contemplationi, et in altari fidei gratas hostias operis et veritatis offeramus. *** 7:17 Ædificavit etiam ibi, etc. Lex præcepit, non ædificari altare, nisi ubi Dominus elegisset; sed ne immolarent diis construxit altare, in quo non reprehenditur.