15
Igitur post hæc fecit sibi Absalom currus, et equites, et quinquaginta viros qui præcederent eum.* Et mane consurgens Absalom, stabat juxta introitum portæ, et omnem virum qui habebat negotium ut veniret ad regis judicium, vocabat Absalom ad se, et dicebat: De qua civitate es tu? Qui respondens aiebat: Ex una tribu Israël ego sum servus tuus. Respondebatque ei Absalom: Videntur mihi sermones tui boni et justi, sed non est qui te audiat constitutus a rege. Dicebatque Absalom: Quis me constituat judicem super terram, ut ad me veniant omnes qui habent negotium, et juste judicem? Sed et cum accederet ad eum homo ut salutaret illum, extendebat manum suam, et apprehendens osculabatur eum. Faciebatque hoc omni Israël venienti ad judicium ut audiretur a rege, et sollicitabat corda virorum Israël. Post quadraginta autem annos, dixit Absalom ad regem David: Vadam, et reddam vota mea quæ vovi Domino in Hebron. Vovens enim vovit servus tuus cum esset in Gessur Syriæ, dicens: Si reduxerit me Dominus in Jerusalem, sacrificabo Domino. Dixitque ei rex David: Vade in pace. Et surrexit, et abiit in Hebron. 10 Misit autem Absalom exploratores in universas tribus Israël, dicens: Statim ut audieritis clangorem buccinæ, dicite: Regnavit Absalom in Hebron. 11 Porro cum Absalom ierunt ducenti viri de Jerusalem vocati, euntes simplici corde, et causam penitus ignorantes. 12 Accersivit quoque Absalom Achitophel Gilonitem consiliarium David, de civitate sua Gilo. Cumque immolaret victimas, facta est conjuratio valida, populusque concurrens augebatur cum Absalom. 13 Venit igitur nuntius ad David, dicens: Toto corde universus Israël sequitur Absalom. 14 Et ait David servis suis qui erant cum eo in Jerusalem: Surgite, fugiamus: neque enim erit nobis effugium a facie Absalom: festinate egredi, ne forte veniens occupet nos, et impellat super nos ruinam, et percutiat civitatem in ore gladii. 15 Dixeruntque servi regis ad eum: Omnia quæcumque præceperit dominus noster rex, libenter exequemur servi tui. 16 Egressus est ergo rex et universa domus ejus pedibus suis: et dereliquit rex decem mulieres concubinas ad custodiendam domum. 17 Egressusque rex et omnis Israël pedibus suis, stetit procul a domo: 18 et universi servi ejus ambulabant juxta eum, et legiones Cerethi, et Phelethi, et omnes Gethæi, pugnatores validi, sexcenti viri qui secuti eum fuerant de Geth pedites, præcedebant regem. 19 Dixit autem rex ad Ethai Gethæum: Cur venis nobiscum? revertere, et habita cum rege, quia peregrinus es, et egressus es de loco tuo. 20 Heri venisti, et hodie compelleris nobiscum egredi? ego autem vadam quo iturus sum: revertere, et reduc tecum fratres tuos, et Dominus faciet tecum misericordiam et veritatem, quia ostendisti gratiam et fidem. 21 Et respondit Ethai regi dicens: Vivit Dominus, et vivit dominus meus rex, quoniam in quocumque loco fueris, domine mi rex, sive in morte, sive in vita, ibi erit servus tuus. 22 Et ait David Ethai: Veni, et transi. Et transivit Ethai Gethæus, et omnes viri qui cum eo erant, et reliqua multitudo. 23 Omnesque flebant voce magna, et universus populus transibat: rex quoque transgrediebatur torrentem Cedron, et cunctus populus incedebat contra viam quæ respicit ad desertum. 24 Venit autem et Sadoc sacerdos, et universi Levitæ cum eo, portantes arcam fœderis Dei: et deposuerunt arcam Dei. Et ascendit Abiathar, donec expletus esset omnis populus qui egressus fuerat de civitate. 25 Et dixit rex ad Sadoc: Reporta arcam Dei in urbem: si invenero gratiam in oculis Domini, reducet me, et ostendet mihi eam, et tabernaculum suum.§ 26 Si autem dixerit mihi: Non places: præsto sum: faciat quod bonum est coram se. 27 Et dixit rex ad Sadoc sacerdotem: O videns, revertere in civitatem in pace: et Achimaas filius tuus, et Jonathas filius Abiathar, duo filii vestri, sint vobiscum. 28 Ecce ego abscondar in campestribus deserti, donec veniat sermo a vobis indicans mihi. 29 Reportaverunt ergo Sadoc et Abiathar arcam Dei in Jerusalem, et manserunt ibi. 30 Porro David ascendebat clivum Olivarum, scandens et flens, nudis pedibus incedens, et operto capite: sed et omnis populus qui erat cum eo, operto capite ascendebat plorans. 31 Nuntiatum est autem David quod et Achitophel esset in conjuratione cum Absalom: dixitque David: Infatua, quæso, Domine, consilium Achitophel. 32 Cumque ascenderet David summitatem montis in quo adoraturus erat Dominum, ecce occurrit ei Chusai Arachites, scissa veste, et terra pleno capite.** 33 Et dixit ei David: Si veneris mecum, eris mihi oneri: 34 si autem in civitatem revertaris, et dixeris Absalom: Servus tuus sum, rex: sicut fui servus patris tui, sic ero servus tuus: dissipabis consilium Achitophel. 35 Habes autem tecum Sadoc et Abiathar sacerdotes: et omne verbum quodcumque audieris de domo regis, indicabis Sadoc et Abiathar sacerdotibus. 36 Sunt autem cum eis duo filii eorum Achimaas filius Sadoc, et Jonathas filius Abiathar: et mittetis per eos ad me omne verbum quod audieritis. 37 Veniente ergo Chusai amico David in civitatem, Absalom quoque ingressus est Jerusalem.
* 15:1 Igitur post. Duobus annis mansit in Hierusalem et regem non vidit, tertio introductus est coram rege, quarto fecit sibi currus et equites: quo transacto expulit patrem de regno. Nec pro seductione et interfectione sacerdotum ejectus est de regno, sed pro adulterio et homicidio, Nathan cuncta prædicente. 15:7 Post quadraginta autem annos. HIERON., quæst. in Reg., tom. 3. Quadragesimus annus agebatur ex quo Saul Nobe civitatem subvertit, etc., usque ad Isaac et Jacob. 15:24 Et deposuerunt arcam, etc. Ut ab Abiathar sacerdote consuleretur Deus, quo deberet ire David. § 15:25 Sadoc. Justus is gestat personam sanctorum, qui tempore passionis Domini corpore quidem discesserunt, verum dilectione separati non sunt. ** 15:32 Chusai. Amicus David. Chusai interpretatur festinans, qui Jerusalem revertens, consilium Achitophel dissipavit, significat discipulos Domini ex Judæis occultos, Nicodemum, Joseph et similes.