34
[Vana spes et mendacium viro insensato: et somnia extollunt imprudentes. Quasi qui apprehendit umbram et persequitur ventum, sic et qui attendit ad visa mendacia.* Hoc secundum hoc visio somniorum, ante faciem hominis similitudo hominis. Ab immundo, quid mundabitur? et a mendace, quid verum dicetur? Divinatio erroris, et auguria mendacia, et somnia malefacientium, vanitas est: et sicut parturientis, cor tuum phantasias patitur. Nisi ab Altissimo fuerit emissa visitatio, ne dederis in illis cor tuum: multos enim errare fecerunt somnia, et exciderunt sperantes in illis. Sine mendacio consummabitur verbum legis, et sapientia in ore fidelis complanabitur.] [Qui non est tentatus quid scit? vir in multis expertus cogitabit multa: et qui multa didicit enarrabit intellectum. 10 Qui non est expertus pauca recognoscit: qui autem in multis factus est, multiplicat malitiam.§ 11 Qui tentatus non est qualia scit? qui implanatus est abundabit nequitia. 12 Multa vidi errando, et plurimas verborum consuetudines.** 13 Aliquoties usque ad mortem periclitatus sum horum causa, et liberatus sum gratia Dei.] 14 [Spiritus timentium Deum quæritur, et in respectu illius benedicetur. 15 Spes enim illorum in salvantem illos, et oculi Dei in diligentes se. 16 Qui timet Dominum nihil trepidabit: et non pavebit, quoniam ipse est spes ejus. 17 Timentis Dominum, beata est anima ejus. 18 Ad quem respicit, et quis est fortitudo ejus? 19 Oculi Domini super timentes eum: protector potentiæ, firmamentum virtutis, tegimen ardoris, et umbraculum meridiani: 20 deprecatio offensionis, et adjutorium casus: exaltans animam, et illuminans oculos, dans sanitatem, et vitam, et benedictionem.] 21 [Immolantis ex iniquo oblatio est maculata, et non sunt beneplacitæ subsannationes injustorum. 22 Dominus solus sustinentibus se in via veritatis et justitiæ. 23 Dona iniquorum non probat Altissimus, nec respicit in oblationes iniquorum, nec in multitudine sacrificiorum eorum propitiabitur peccatis.†† 24 Qui offert sacrificium ex substantia pauperum, quasi qui victimat filium in conspectu patris sui. 25 Panis egentium vita pauperum est: qui defraudat illum homo sanguinis est. 26 Qui aufert in sudore panem, quasi qui occidit proximum suum.‡‡ 27 Qui effundit sanguinem, et qui fraudem facit mercenario, fratres sunt. 28 Unus ædificans, et unus destruens: quid prodest illis, nisi labor?§§ 29 Unus orans, et unus maledicens: cujus vocem exaudiet Deus? 30 Qui baptizatur a mortuo, et iterum tangit eum, quid proficit lavatio illius?*** 31 Sic homo qui jejunat in peccatis suis, et iterum eadem faciens: quid proficit humiliando se? orationem illius quis exaudiet?]
* 34:2 Quasi qui apprehendit. RAB. Significat somnia fallacia, etc., usque ad ut sciant quid a bono spiritu percipiant, vel quid ab illusione patiantur. 34:8 Sine mendacio. Abjectis somniis hortatur credendum esse doctrinæ sapientiæ, quæ in ore fidelis viri complantata sine mendacio consummat verbum. 34:9 Enarrabit intellectum. Aliis instruendis: unde, Benedictus Deus, qui consolatur nos in omni tribulatione nostra, ut possimus consolari eos qui in omni pressura sunt II Cor. 12.. § 34:10 Qui autem in multis, etc. Mutabilis, scilicet mente, instabilis est actione. Vel, qui fidei unitate perdita multiplices sequitur hæreticorum sectas, multis impietatibus servit. ** 34:12 Plurimas verborum RAB. Scripturam significat; qui intente Scripturam meditatur, et humiliter Dominum deprecatur, et rerum et verborum scientiam adipiscitur. †† 34:23 Dona iniquorum. Valde detestabile est sacrificium, quod orbati patris dolori comparatur. Quidam pensant quanta tribuunt, et non quanta rapiunt. Et congregant mercedes, et mittunt eas in saccum pertusum. In sacco pertuso videtur, quando pecunia mittitur, sed non quando amittitur. Qui ergo quanta largiuntur aspiciunt, sed non quanta rapiunt, in sacculo pertuso mercedes mittunt, quia eas in spem fiduciæ suæ intuentes congerunt, sed non se intuentes perdunt. ‡‡ 34:26 Qui aufert. RAB. In sudore vultus sui pauper acquirit panem. Qui hunc violenter tollit, quasi qui occidit proximum suum. §§ 34:28 Unus ædificans. Hoc est quod supra dixit, sacrificium de rapina non esse acceptabile. Qui offert de rapina, videtur sibi ædificium virtutum præparere, non crimen avaritiæ attendit et rapinæ. *** 34:30 Qui baptizatur. ID. Lavamini, etc., usque ad et rursum flenda committunt.