11
Cumque reverterentur, pervenerunt ad Charan, quæ est in medio itinere contra Niniven, undecimo die. Dixitque angelus: Tobia frater, scis quemadmodum reliquisti patrem tuum. Si placet itaque tibi, præcedamus, et lento gradu sequantur iter nostrum familiæ, simul cum conjuge tua, et cum animalibus.* Cumque hoc placuisset ut irent, dixit Raphaël ad Tobiam: Tolle tecum ex felle piscis: erit enim necessarium. Tulit itaque Tobias ex felle illo, et abierunt. Anna autem sedebat secus viam quotidie in supercilio montis, unde respicere poterat de longinquo. Et dum ex eodem loco specularetur adventum ejus, vidit a longe, et illico agnovit venientem filium suum: currensque nuntiavit viro suo, dicens: Ecce venit filius tuus. Dixitque Raphaël ad Tobiam: At ubi introieris domum tuam, statim adora Dominum Deum tuum: et gratias agens ei, accede ad patrem tuum, et osculare eum. Statimque lini super oculos ejus ex felle isto piscis, quod portas tecum: scias enim quoniam mox aperientur oculi ejus, et videbit pater tuus lumen cæli, et in aspectu tuo gaudebit. Tunc præcucurrit canis, qui simul fuerat in via: et quasi nuntius adveniens, blandimento suæ caudæ gaudebat. 10 Et consurgens cæcus pater ejus, cœpit offendens pedibus currere: et data manu puero, occurrit obviam filio suo. 11 Et suscipiens osculatus est eum cum uxore sua, et cœperunt ambo flere præ gaudio. 12 Cumque adorassent Deum, et gratias egissent, consederunt. 13 Tunc sumens Tobias de felle piscis, linivit oculos patris sui.§ 14 Et sustinuit quasi dimidiam fere horam: et cœpit albugo ex oculis ejus, quasi membrana ovi, egredi.** 15 Quam apprehendens Tobias, traxit ab oculis ejus: statimque visum recepit. 16 Et glorificabant Deum, ipse videlicet et uxor ejus, et omnes qui sciebant eum. 17 Dicebatque Tobias: Benedico te, Domine Deus Israël, quia tu castigasti me, et tu salvasti me: et ecce ego video Tobiam filium meum. 18 Ingressa est etiam post septem dies Sara uxor filii ejus et omnis familia sana, et pecora, et cameli, et pecunia multa uxoris; sed et illa pecunia, quam receperat a Gabelo.†† 19 Et narravit parentibus suis omnia beneficia Dei, quæ fecisset circa eum per hominem qui eum duxerat. 20 Veneruntque Achior et Nabath consobrini Tobiæ gaudentes ad Tobiam, et congratulantes ei de omnibus bonis quæ circa illum ostenderat Deus. 21 Et per septem dies epulantes, omnes cum gaudio magno gavisi sunt.
* 11:3 Præcedamus. BEDA, ubi supra. Postquam illuminatus est populus gentium, præcedit divina gratia ad illuminandam cæcitatem Judæorum, ut in libris suis cognoscant Christum verum hominem et verum Deum, et sic tandem quasi viso angelo et filio suo quos diu non viderant, multum gaudeant; tandem, scilicet, se Ecclesiæ de gentibus, congregatæ mysteriorum communione conjungat. 11:9 Blandimento. BED., ubi supra. Canis gaudebat dum tecta dominorum diu invisa reviseret. Gaudent doctores de effectu sui operis, cum Judæam a Domino recolligendam intelligant. Gaudent de præmio vitæ æternæ, et cunctis eodem præmio corda exhilaranda prædicunt, et statim adventuram gratiam sancti Spiritus edunt. 11:10 Exsurgens. Audito a doctoribus verbo salutis, exsurgit populus Judæorum de perfidiæ suæ cæcitate longa, et amore currit ad Dominum; sed offendens gressibus operum, donec renatus instructus in Christo, fidei et operationis lumen percipiat. § 11:13 Tunc sumens. BEDA, ibid. Dominus credentibus aperte revelat quanta sit antiqui hostis malitia, qui ipsum in passione devorare gestivit; sed per hoc occisus, membra sua, id est, eos quos ante tenebat, amisit. ** 11:14 Albugo. BED., ibid. Habet adhuc populus Judæorum velamen ante faciem cordis, etc., usque ad qui autem fragilitatis et ignorantiæ conscii dicunt, Domine Deus, illumina tenebras meas; a Domino illuminantur. †† 11:18 Ingressa est, etc. ID., ibid. Lucem gratiæ spiritualis, quæ septiformis est, significat. Post septem dies illuminationis ingreditur uxor: quia postquam Judæa per fidem illuminata fuerit, postquam gratiam Spiritus sancti acceperit; ingredietur ad eam Ecclesia, ut sit unum ovile et unus pastor, et sit domus Christi una, uno lapide angulari firmata.