4
Igitur cum Tobias putaret orationem suam exaudiri ut mori potuisset, vocavit ad se Tobiam filium suum, dixitque ei: Audi, fili mi, verba oris mei, et ea in corde tuo quasi fundamentum construe. Cum acceperit Deus animam meam, corpus meum sepeli: et honorem habebis matri tuæ omnibus diebus vitæ ejus:* memor enim esse debes, quæ et quanta pericula passa sit propter te in utero suo. Cum autem et ipsa compleverit tempus vitæ suæ, sepelias eam circa me. Omnibus autem diebus vitæ tuæ in mente habeto Deum: et cave ne aliquando peccato consentias, et prætermittas præcepta Domini Dei nostri. Ex substantia tua fac eleemosynam, et noli avertere faciem tuam ab ullo paupere: ita enim fiet ut nec a te avertatur facies Domini. Quomodo potueris, ita esto misericors. Si multum tibi fuerit, abundanter tribue: si exiguum tibi fuerit, etiam exiguum libenter impertiri stude. 10 Præmium enim bonum tibi thesaurizas in die necessitatis: 11 quoniam eleemosyna ab omni peccato et a morte liberat, et non patietur animam ire in tenebras. 12 Fiducia magna erit coram summo Deo, eleemosyna omnibus facientibus eam. 13 Attende tibi, fili mi, ab omni fornicatione, et præter uxorem tuam numquam patiaris crimen scire. 14 Superbiam numquam in tuo sensu aut in tuo verbo dominari permittas: in ipsa enim initium sumpsit omnis perditio. 15 Quicumque tibi aliquid operatus fuerit, statim ei mercedem restitue, et merces mercenarii tui apud te omnino non remaneat. 16 Quod ab alio oderis fieri tibi, vide ne tu aliquando alteri facias. 17 Panem tuum cum esurientibus et egenis comede, et de vestimentis tuis nudos tege. 18 Panem tuum et vinum tuum super sepulturam justi constitue, et noli ex eo manducare et bibere cum peccatoribus. 19 Consilium semper a sapiente perquire. 20 Omni tempore benedic Deum: et pete ab eo ut vias tuas dirigat, et omnia consilia tua in ipso permaneant. 21 Indico etiam tibi, fili mi, dedisse me decem talenta argenti, dum adhuc infantulus esses, Gabelo, in Rages civitate Medorum, et chirographum ejus apud me habeo: 22 et ideo perquire quomodo ad eum pervenias, et recipias ab eo supra memoratum pondus argenti, et restituas ei chirographum suum. 23 Noli timere, fili mi: pauperem quidem vitam gerimus, sed multa bona habebimus si timuerimus Deum, et recesserimus ab omni peccato, et fecerimus bene.
* 4:3 Corpus meum sepeli. Corpora sepeliendo quasi sacrosanctum depositum terræ commendamus, quæ reddenda et glorificanda in resurrectione credimus.