6
Profectus est autem Tobias, et canis secutus est eum, et mansit prima mansione juxta fluvium Tigris.* Et exivit ut lavaret pedes suos, et ecce piscis immanis exivit ad devorandum eum. Quem expavescens Tobias clamavit voce magna, dicens: Domine, invadit me. Et dixit ei angelus: Apprehende branchiam ejus, et trahe eum ad te. Quod cum fecisset, attraxit eum in siccum, et palpitare cœpit ante pedes ejus.§ Tunc dixit ei angelus: Exentera hunc piscem, et cor ejus, et fel, et jecur repone tibi: sunt enim hæc necessaria ad medicamenta utiliter.** Quod cum fecisset, assavit carnes ejus, et secum tulerunt in via: cetera salierunt, quæ sufficerent eis, quousque pervenirent in Rages civitatem Medorum.†† Tunc interrogavit Tobias angelum, et dixit ei: Obsecro te, Azaria frater, ut dicas mihi quod remedium habebunt ista, quæ de pisce servare jussisti? Et respondens angelus, dixit ei: Cordis ejus particulam si super carbones ponas, fumus ejus extricat omne genus dæmoniorum sive a viro, sive a muliere, ita ut ultra non accedat ad eos. Et fel valet ad ungendos oculos in quibus fuerit albugo, et sanabuntur. 10 Et dixit ei Tobias: Ubi vis ut maneamus? 11 Respondensque angelus, ait: Est hic Raguel nomine, vir propinquus de tribu tua, et hic habet filiam nomine Saram, sed neque masculum neque feminam ullam habet aliam præter eam. 12 Tibi debetur omnis substantia ejus, et oportet eam te accipere conjugem.‡‡ 13 Pete ergo eam a patre ejus, et dabit tibi eam in uxorem. 14 Tunc respondit Tobias, et dixit: Audio quia tradita est septem viris, et mortui sunt: sed et hoc audivi, quia dæmonium occidit illos. 15 Timeo ergo, ne forte et mihi hæc eveniant: et cum sim unicus parentibus meis, deponam senectutem illorum cum tristitia ad inferos. 16 Tunc angelus Raphaël dixit ei: Audi me, et ostendam tibi qui sunt, quibus prævalere potest dæmonium. 17 Hi namque qui conjugium ita suscipiunt, ut Deum a se et a sua mente excludant, et suæ libidini ita vacent sicut equus et mulus quibus non est intellectus: habet potestatem dæmonium super eos. 18 Tu autem cum acceperis eam, ingressus cubiculum, per tres dies continens esto ab ea, et nihil aliud nisi orationibus vacabis cum ea. 19 Ipsa autem nocte, incenso jecore piscis, fugabitur dæmonium. 20 Secunda vero nocte in copulatione sanctorum patriarcharum admitteris. 21 Tertia autem nocte, benedictionem consequeris, ut filii ex vobis procreentur incolumes. 22 Transacta autem tertia nocte, accipies virginem cum timore Domini, amore filiorum magis quam libidine ductus, ut in semine Abrahæ benedictionem in filiis consequaris.
* 6:1 Profectus est, etc. BEDA, in Esdr., tom. 2. Domino veniente ad gentes salvandas, etc., usque ad et oves spirituales a furibus et bestialibus spiritibus et hæreticis defendunt. 6:2 Et ecce piscis, etc. BEDA, ubi supra. Dominicæ passionis sacramentum manifeste significatur, etc., usque ad nec in eo princeps mundi veniens quidquam habuit. Exivit. ID., ibid. Christus mortem cui nil debebat accepit, ut pedes, scilicet suos, id est membra sua a contagione peccati et mortis ablueret. Occurrit piscis eum devorare cupiens, et Domino in cruce passo diabolus, quo movente crucifixus erat, advenit, quærens si quid peccati in eo invenisset. 6:3 Quem expavescens, etc. Christus imminente mortis articulo cœpit pavere et tædere, non diabolum, sed mortem, quæ invidia diaboli intravit in orbem, naturali carnis fragilitate perhorrescens; unde: Pater, transfer calicem hunc a me Marc. 14.. § 6:4 Apprehende branchiam, etc. BED., ibid. Apprehendit Christus di bolum qui eum capere in cruce voluit, et moriendo vicit. Apprehendit ergo branchiam, ut caput nequissimum a corpore, potentiæ suæ dextera separaret, id est nequitiam antiqui hostis ab his, quos sibi corpus fecerat, auferret, et hos corpori suo, id est Ecclesiæ inferret. Branchiam enim habet piscis in confinio capitis et corporis, est autem Christus caput Ecclesiæ, quæ est corpus ejus, et diabolus caput iniquorum, qui sunt corpus ejus. Quod cum fecisset. Quia cum Dominus nequitiam diaboli manifestaret, molitus est adhuc electis suis persecutionem commovere: hi enim sunt pedes ejus per quos ambulat in terra qui per omnia regnat in cœlo. ** 6:5 Exentera hunc piscem. Dominus piscem exenteravit, cum nequitiam diaboli latius sanctis aperuit: et quasi arcana insidiarum ejus reseravit. Reposuit sibi cor ejus, quia calliditatem ejus in Scripturis indicavit, de quo dicitur: Serpens erat callidior cunctis animantibus terræ Gen. 3., et alibi: Num ignoramus astutius ejus II Cor. 2.. Fel quoque reposuit, quia quanto malitiæ furore contra genus humanum sæviat, ad cautelæ studium scribi et conservari voluit. Jecur reposuit, quia maligna ejus consilia adversum nos per doctores veritatis insinuavit: Aiunt enim physici: quia calore et occulta virtute jecoris excoquantur et digerantur cibi. Cum vero quæ agere disponimus, sedula cogitatione, quo ordine sint agenda requirimus, quasi acceptos in stomacho cibos, ardore jecoris excoquimus. Sunt enim hæc necessaria. Astutia diaboli et nequitia cognita nobis ad medelam proficiunt: quanto enim ea certius exploramus, tanto certius declinamus †† 6:6 Assavit carnes ejus, etc. BEDA, ubi supra. Quidquid sibi ex hoc pisce assumpserit, etc., usque ad donec in gentibus Ecclesiæ fundamenta locarentur. ‡‡ 6:12 Et oportet. ID., ibid. Raguel populum gentium signat, etc., usque ad et qui audire dignus sit: Jam non dicam vos servos, sed amicos meos Joan. 15..