10
Philisthiim autem pugnabant contra Israël, fugeruntque viri Israël Palæsthinos, et ceciderunt vulnerati in monte Gelboë.*Philisthiim, etc. RAB. Multis omissis quæ in libro Samuelis de Samuele et Saule narrat historia, casum Saul et familiæ ejus commemorat. Mystice innuens, quia non est necesse vitam ejus describere, cujus impia conversatio finem celerem meruit accipere, et figurate regni Judæorum et sacerdotii veteris finem demonstrat. Ad David se transtulit, cujus facta et dispensationem regni contexit, qui typum tenet veri David regnum cœli et terræ possidentis. Quo imminente Philisthiim more suo pugnant contra Isræl, et vincunt, quia, appropinquante gratia, gentiles, sicut ante, castitatem Isræliticæ fidei oppugnabant; nunc mala opera, nunc idololatriæ cultum ostendendo, sicut Balaam docebat Balaac mittere scandalum coram filiis Isræl, edere et fornicari. Fugeruntque viri. Qui fortes videbantur in Dei contemplatione, dum incaute opera gentilium et doctrinam sequuntur, hæreticorum quoque perditionem non parum juvit sæcularis scientia. Unde quidam ait: Philosophi patriarchæ hæreticorum Ecclesiæ puritatem perversa maculavere doctrina. Cumque appropinquassent Philisthæi, persequentes Saul et filios ejus, percusserunt Jonathan, et Abinadab, et Melchisua filios Saul.Cumque appropinquassent. Irruerunt gentiles undique in regnum Judæ et filios ejus, et corruperunt sacerdotes, scribas et Pharisæos filios, scilicet et seductores illius regni hæreticos quoque, ne simpliciter gratiam Spiritus sancti prædicarent aut colerent, vetuerunt. Abinadab. Ne patrem qui nos sibi adoptavit spirituali dono digna confessione laudaremus, quod significat interfectio, Abinadab id est patris mei spontanei. Melchisua. Ne in Christi regno salutem futuram credamus. Melchisua enim interpretatur rex meus salus. Philosophus, qui Arium seduxit, quasi Melchisua occidit: qui Macedonium, Jonatham; qui Manichæum, Abinadab. Quia hunc veri regis Christi omnipotentiam negare, illum Spiritus sancti donis derogare, istum summi Patris bonitatem blasphemare magister corruptionis edocuit. Et aggravatum est prælium contra Saul, inveneruntque eum sagittarii, et vulneraverunt jaculis. Et dixit Saul ad armigerum suum: Evagina gladium tuum, et interfice me, ne forte veniant incircumcisi isti, et illudant mihi. Noluit autem armiger ejus hoc facere, timore perterritus: arripuit ergo Saul ensem, et irruit in eum.Et dixit Saul ad, etc. Hunc Hebræi Dœg Idumæum dicunt esse qui videns Saul esse mortuum, timens David, seipsum interfecit. Puerum vero quia diadema et armillam Saul attulit ad David esse filium Dœg, et ipsum Dœg esse puerum cum quo Saul quærebat asinas patris sui. Ad armigerum. BEDA in cap. 28 l. I Reg. Legis doctores. Sicut enim arma et sagittæ Philisthiim, etc., usque ad ut non contaminarentur, sed ut manducarent pascha. Noluit autem armiger. Non est ambigendum inter reprobos legis doctores fuisse aliquos qui verbi acumen ad occidendos auditores pervertere nollent, et tamen ipsos auditores qui recte dicta a magistris acceperant, despiciendo vel blasphemando in suam vertisse perniciem: quorum visa morte, id est peccandi obstinatione, et ipsos verbi ministros per tempora deterioratos, testimonia legis quæ male interpretari timuerant, sibi occasionem fecisse ruinæ. Hæretici quoque peccatorum suorum jaculis cruentati, cum verba divina in argumentum sui erroris trahunt, arma sua contra pectus suum morituri invertunt. Quilibet etiam catholicus, cum artem quam pro communi utilitate didicit, superbiæ, cenodoxiæ, philargyriæ vel cujuslibet vitii contagione polluit, suo se gladio confodit, quia quo defendi ab hoste debuit, in ipsum irruit. Quod cum vidisset armiger ejus, videlicet mortuum esse Saul, irruit etiam ipse in gladium suum, et mortuus est.§Quod cum vidisset armiger. Videntes indocti veræ humilitatis medicamina lavacrumque baptismi, ignorantes in Judæa magistros suos certamine spirituali victos, et vulgus non paucum, eorum auditui proximum, persequente adversario, a prisca constantiæ sede fugatum, majorum ruina turbati, opera virtutum et munimina scientiæ spiritualis quæ habuerant, amiserunt. Veneruntque peccata gentilium, et cuncta Judæis incredulis studia virtutum perversa habitatione corruperunt. Venerunt immundi spiritus, et corda quæ fidei constantia deseruit, occupaverunt. Venerunt gentes, et optima quondam Judæorum studia credendo, sua fecerunt. Unde: Auferetur a vobis regnum Dei, et dabitur genti facienti fructum ejus Matth. 21.. Interiit ergo Saul: et tres filii ejus, et omnis domus illius pariter concidit. Quod cum vidissent viri Israël qui habitabant in campestribus, fugerunt: et Saul ac filiis ejus mortuis, dereliquerunt urbes suas, et huc illucque dispersi sunt: veneruntque Philisthiim, et habitaverunt in eis. Die igitur altero detrahentes Philisthiim spolia cæsorum, invenerunt Saul et filios ejus jacentes in monte Gelboë. Cumque spoliassent eum, et amputassent caput, armisque nudassent, miserunt in terram suam, ut circumferretur, et ostenderetur idolorum templis, et populis: 10 arma autem ejus consecraverunt in fano dei sui, et caput affixerunt in templo Dagon.**Et caput. RAB. in Paral. Caput Saulis in templo Dagon Philisthæi affixerunt, etc., usque ad alia est enim Bethsan in Judicum et Josue, quæ interpretatur domus securitatis. 11 Hoc cum audissent viri Jabes Galaad, omnia scilicet quæ Philisthiim fecerant super Saul,††Hoc cum audissent viri Jabes. ID., ibid. Viri scilicet Ecclesiæ, etc., usque ad hæc est civitas quam primis regni sui auspiciis Saul ab hostium obsidione liberavit. 12 consurrexerunt singuli virorum fortium, et tulerunt cadavera Saul et filiorum ejus: attuleruntque ea in Jabes, et sepelierunt ossa eorum subter quercum, quæ erat in Jabes, et jejunaverunt septem diebus.‡‡Quercum quærat in Jabes, et jejunaverunt septem diebus, etc. Ut ad requiem perveniant. Post sex enim hujus sæculi ætates quibus in carne laboramus, sequitur septima quietis animarum. Mystice, de cæcitate Judæorum sabbatum carnaliter observantium, contribules sui, id est fideles continue dolent, et quasi septem diebus jejunant. Percepto autem mysterio octavæ diei resurrectionis, utrique perpetua festivitate gaudebunt. Moraliter autem viri sancti detestantur mortem impiorum, et exempla eorum sepulturæ oblivionis tradunt. Septem dies jejunant, id est omne tempus hujus vitæ, quod septenario dierum numero volvitur, in continentia ducunt, et abstinent ab omni malo ne similiter moriantur. 13 Mortuus est ergo Saul propter iniquitates suas, eo quod prævaricatus sit mandatum Domini quod præceperat, et non custodierit illud: sed insuper etiam pythonissam consuluerit, 14 nec speraverit in Domino: propter quod interfecit eum, et transtulit regnum ejus ad David filium Isai.

*10:1 Philisthiim, etc. RAB. Multis omissis quæ in libro Samuelis de Samuele et Saule narrat historia, casum Saul et familiæ ejus commemorat. Mystice innuens, quia non est necesse vitam ejus describere, cujus impia conversatio finem celerem meruit accipere, et figurate regni Judæorum et sacerdotii veteris finem demonstrat. Ad David se transtulit, cujus facta et dispensationem regni contexit, qui typum tenet veri David regnum cœli et terræ possidentis. Quo imminente Philisthiim more suo pugnant contra Isræl, et vincunt, quia, appropinquante gratia, gentiles, sicut ante, castitatem Isræliticæ fidei oppugnabant; nunc mala opera, nunc idololatriæ cultum ostendendo, sicut Balaam docebat Balaac mittere scandalum coram filiis Isræl, edere et fornicari. Fugeruntque viri. Qui fortes videbantur in Dei contemplatione, dum incaute opera gentilium et doctrinam sequuntur, hæreticorum quoque perditionem non parum juvit sæcularis scientia. Unde quidam ait: Philosophi patriarchæ hæreticorum Ecclesiæ puritatem perversa maculavere doctrina.

10:2 Cumque appropinquassent. Irruerunt gentiles undique in regnum Judæ et filios ejus, et corruperunt sacerdotes, scribas et Pharisæos filios, scilicet et seductores illius regni hæreticos quoque, ne simpliciter gratiam Spiritus sancti prædicarent aut colerent, vetuerunt. Abinadab. Ne patrem qui nos sibi adoptavit spirituali dono digna confessione laudaremus, quod significat interfectio, Abinadab id est patris mei spontanei. Melchisua. Ne in Christi regno salutem futuram credamus. Melchisua enim interpretatur rex meus salus. Philosophus, qui Arium seduxit, quasi Melchisua occidit: qui Macedonium, Jonatham; qui Manichæum, Abinadab. Quia hunc veri regis Christi omnipotentiam negare, illum Spiritus sancti donis derogare, istum summi Patris bonitatem blasphemare magister corruptionis edocuit.

10:4 Et dixit Saul ad, etc. Hunc Hebræi Dœg Idumæum dicunt esse qui videns Saul esse mortuum, timens David, seipsum interfecit. Puerum vero quia diadema et armillam Saul attulit ad David esse filium Dœg, et ipsum Dœg esse puerum cum quo Saul quærebat asinas patris sui. Ad armigerum. BEDA in cap. 28 l. I Reg. Legis doctores. Sicut enim arma et sagittæ Philisthiim, etc., usque ad ut non contaminarentur, sed ut manducarent pascha. Noluit autem armiger. Non est ambigendum inter reprobos legis doctores fuisse aliquos qui verbi acumen ad occidendos auditores pervertere nollent, et tamen ipsos auditores qui recte dicta a magistris acceperant, despiciendo vel blasphemando in suam vertisse perniciem: quorum visa morte, id est peccandi obstinatione, et ipsos verbi ministros per tempora deterioratos, testimonia legis quæ male interpretari timuerant, sibi occasionem fecisse ruinæ. Hæretici quoque peccatorum suorum jaculis cruentati, cum verba divina in argumentum sui erroris trahunt, arma sua contra pectus suum morituri invertunt. Quilibet etiam catholicus, cum artem quam pro communi utilitate didicit, superbiæ, cenodoxiæ, philargyriæ vel cujuslibet vitii contagione polluit, suo se gladio confodit, quia quo defendi ab hoste debuit, in ipsum irruit.

§10:5 Quod cum vidisset armiger. Videntes indocti veræ humilitatis medicamina lavacrumque baptismi, ignorantes in Judæa magistros suos certamine spirituali victos, et vulgus non paucum, eorum auditui proximum, persequente adversario, a prisca constantiæ sede fugatum, majorum ruina turbati, opera virtutum et munimina scientiæ spiritualis quæ habuerant, amiserunt. Veneruntque peccata gentilium, et cuncta Judæis incredulis studia virtutum perversa habitatione corruperunt. Venerunt immundi spiritus, et corda quæ fidei constantia deseruit, occupaverunt. Venerunt gentes, et optima quondam Judæorum studia credendo, sua fecerunt. Unde: Auferetur a vobis regnum Dei, et dabitur genti facienti fructum ejus Matth. 21..

**10:10 Et caput. RAB. in Paral. Caput Saulis in templo Dagon Philisthæi affixerunt, etc., usque ad alia est enim Bethsan in Judicum et Josue, quæ interpretatur domus securitatis.

††10:11 Hoc cum audissent viri Jabes. ID., ibid. Viri scilicet Ecclesiæ, etc., usque ad hæc est civitas quam primis regni sui auspiciis Saul ab hostium obsidione liberavit.

‡‡10:12 Quercum quærat in Jabes, et jejunaverunt septem diebus, etc. Ut ad requiem perveniant. Post sex enim hujus sæculi ætates quibus in carne laboramus, sequitur septima quietis animarum. Mystice, de cæcitate Judæorum sabbatum carnaliter observantium, contribules sui, id est fideles continue dolent, et quasi septem diebus jejunant. Percepto autem mysterio octavæ diei resurrectionis, utrique perpetua festivitate gaudebunt. Moraliter autem viri sancti detestantur mortem impiorum, et exempla eorum sepulturæ oblivionis tradunt. Septem dies jejunant, id est omne tempus hujus vitæ, quod septenario dierum numero volvitur, in continentia ducunt, et abstinent ab omni malo ne similiter moriantur.