4
Sic nos existimet homo ut ministros Christi, et dispensatores mysteriorum Dei.*Sic nos. Hactenus de gloria pseudo: hic de suo contemptu agit. Sic nos. Hoc ideo ait Apostolus, quia de eo minus sentiebant; sed sic homo sentiat, ut Deus qui eum elegit. Et dispensatores. AUG. Non solum boni, sed etiam mali dispensatores sunt, etc., usque ad est, illius esse participem. Hic jam quæritur inter dispensatores ut fidelis quis inveniatur.Hic jam quæritur. Ita de nobis æstimandum, sed hic inter vos quod non alibi. Jam in præsenti cum exspectandum esset, donec Deus judicet. Mihi autem pro minimo est ut a vobis judicer, aut ab humano die: sed neque meipsum judico.Meipsum. Periculum est vobis de ignotis cordis mei vel aliorum judicare. Tanta enim profunditas credenda est esse in homine quæ lateat etiam ipsum hominem in quo est, ut in Petro profunditas infirmitatis latebat, cum se Domino commoriturum temere promittebat. Cum ergo quisque de se aut non omnino aut vix possit veram ferre sententiam, quomodo potest de alio judicare, cum nemo sciat quid agatur in homine, nisi spiritus hominis? Ab humano. Id est ab hominibus, dum sunt in suo die, et non est dies Domini. Humano. Quia est dies Domini, quo judicabit quando unusquisque pro se rationem reddet, et tunc secreta cordium patebunt. Nihil enim mihi conscius sum, sed non in hoc justificatus sum: qui autem judicat me, Dominus est.§Nihil enim conscius sum. AMBR. Ne dicatis: Non peccavimus. Dixit sanctus Paulus: Etsi nihil mihi conscius sum; addidit tamen, sed in hoc justificatus non sum. Et vos etiam, si nihil estis conscii, confiteamini tamen Domino, ne quid sit quod vos prætereat. Itaque nolite ante tempus judicare, quoadusque veniat Dominus: qui et illuminabit abscondita tenebrarum, et manifestabit consilia cordium: et tunc laus erit unicuique a Deo.**Quoadusque veniat Dominus. Aliter injuria judici fit: quia judicis injuria est si ante judicium ejus a servo procedat sententia. Illuminabit. Id est aperta faciet abscondita tenebrarum, id est peccatorum. Tunc laus erit unicuique. Bene agenti vel cogitanti; hic autem nescitur quis sit laude dignus. Hæc autem, fratres, transfiguravi in me et Apollo, propter vos: ut in nobis discatis, ne supra quam scriptum est, unus adversus alterum infletur pro alio.††Me et Apollo. Proposui figuram pro omnibus, ut ab omnibus abhorreatur sicut a nobis. Ne etc., unus, etc. Ab illo, id est meliori quam ille, id est, quasi sit alius ab illo qui nullus est, quantum ad se vel quantum ad ministerium. Quis enim te discernit? quid autem habes quod non accepisti? si autem accepisti, quid gloriaris quasi non acceperis?‡‡Quis enim te discernit. A massa perditorum? Nullus nisi Deus. Vel si baptizatus es a Petro, quomodo discerneris ab eo qui a Paulo? Nihil ille habet a baptista, nihil tu. Vel redarguit illos eosdem, qui gloriabantur de magisterio pseudo. Quasi dicat: Gloriaris pro illis, sed quid habes ab illis quod non a me? et si a me, quid contra me gloriaris, quasi non idem a me acceperis? Quid autem, etc. Aliud genus arrogantiæ amovere conatur, scilicet ne homo superbiat propter aliquam gratiam a Deo sibi datam, putans se eam habere a se vel a ministro. Si autem accepisti. Hoc dicit contra illos, qui eadem quæ ab Apostolo audientes, de magisterio pseudoapostolorum gloriabantur, qui per eloquentiam commendantes, gloriam in se vertebant; cum Apostolus contemptibilem se videri fecerat, ut gloriam Deo faceret. Ideo Apostolus ironice eis loquitur, quasi concedens quod eis de seipsis videbatur, cum subdit. Jam saturati estis, jam divites facti estis: sine nobis regnatis: et utinam regnetis, ut et nos vobiscum regnemus.§§Jam saturati estis. Quasi: Inquiro a vobis, Quid gloriaris, etc.; sed non recte videor hoc facere; quia vos, jam saturati, jam divites, ironia est, ac si diceret: Non est ita. Irascentis enim verba sunt, non confirmantis. Regnetis. Vere regnare est de spe et promissis Dei securum esse, et in adversis gaudere. Puto enim quod Deus nos Apostolos novissimos ostendit, tamquam morti destinatos: quia spectaculum facti sumus mundo, et angelis, et hominibus.***Puto enim. Quasi dicat: Nullatenus putandum est. Ironice enim loquitur. Dico sine nobis, quia per mala quæ patimur, Deus ostendit nos apostolos novissimos, de quibus non curetur, tanquam morti destinatos, id est ad nullam utilitatem, sed ad mortem reservatos: quod per hoc videtur, quia ad spectaculum nostrum quasi ad monstrum conveniunt homines; per quod magis probamur amici Dei. Vel ideo deberetis nobiscum regnare, quia puto et certus sum quod nos sumus similes novissimis Eliæ et Enoch in tribulationibus. Et angelis. Boni angeli et boni homines laudant, mali irrident: hæc sunt dextera et sinistra. His utimur ad feriendum hostem, id est diabolum, nec illa elevant, nec ista frangunt. 10 Nos stulti propter Christum, vos autem prudentes in Christo: nos infirmi, vos autem fortes: vos nobiles, nos autem ignobiles.†††Propter Christum. Cujus crucem prædicamus, quod vos tacentes, videmini in Christo prudentes. 11 Usque in hanc horam et esurimus, et sitimus, et nudi sumus, et colaphis cædimur, et instabiles sumus, 12 et laboramus operantes manibus nostris: maledicimur, et benedicimus: persecutionem patimur, et sustinemus: 13 blasphemamur, et obsecramus: tamquam purgamenta hujus mundi facti sumus, omnium peripsema usque adhuc.‡‡‡Tanquam purgamenta. Per hæc omnia probamur in Christo prudentes et fortes. 14 Non ut confundam vos, hæc scribo, sed ut filios meos carissimos moneo.§§§Non ut confundam vos. Aspera blandis mitigat, ut salutaris medicus. 15 Nam si decem millia pædagogorum habeatis in Christo, sed non multos patres. Nam in Christo Jesu per Evangelium ego vos genui.*Pædagogorum. Dum pædagogos nominat, pueros significat. Per Evangelium. Addidit per Evangelium, ne ipsius putaretur esse quod Dei est. Ait enim Dominus in Evangelio: Ne vobis dicatis Patrem in terra, unus est enim Pater Deus Matth. 23.; non ut hoc nomen cæteris tollatur, sed ne gratia Dei qua in æternam vitam generamur, naturæ vel potestati, vel etiam sanctitati cujusquam hominis tribuatur. 16 Rogo ergo vos, imitatores mei estote, sicut et ego Christi. 17 Ideo misi ad vos Timotheum, qui est filius meus carissimus, et fidelis in Domino: qui vos commonefaciet vias meas, quæ sunt in Christo Jesu, sicut ubique in omni ecclesia doceo. 18 Tamquam non venturus sim ad vos, sic inflati sunt quidam. 19 Veniam autem ad vos cito, si Dominus voluerit: et cognoscam non sermonem eorum qui inflati sunt, sed virtutem.Si Dominus voluerit. Ideo dicit, ut ostenderet, quod si non iret, Deum noluisse, causa utique indignitatis illorum. 20 Non enim in sermone est regnum Dei, sed in virtute.In virtute. Terroris verba infert, ut inflati humiliarentur, et se præpararent ad recipiendum eum. Absit autem, ut pii filii dicerent: Si in virga venturus es, noli venire. Melius enim est erudiri in virga patris, quam perire in blandimento prædonis. 21 Quid vultis? in virga veniam ad vos, an in caritate, et spiritu mansuetudinis?

*4:1 Sic nos. Hactenus de gloria pseudo: hic de suo contemptu agit. Sic nos. Hoc ideo ait Apostolus, quia de eo minus sentiebant; sed sic homo sentiat, ut Deus qui eum elegit. Et dispensatores. AUG. Non solum boni, sed etiam mali dispensatores sunt, etc., usque ad est, illius esse participem.

4:2 Hic jam quæritur. Ita de nobis æstimandum, sed hic inter vos quod non alibi. Jam in præsenti cum exspectandum esset, donec Deus judicet.

4:3 Meipsum. Periculum est vobis de ignotis cordis mei vel aliorum judicare. Tanta enim profunditas credenda est esse in homine quæ lateat etiam ipsum hominem in quo est, ut in Petro profunditas infirmitatis latebat, cum se Domino commoriturum temere promittebat. Cum ergo quisque de se aut non omnino aut vix possit veram ferre sententiam, quomodo potest de alio judicare, cum nemo sciat quid agatur in homine, nisi spiritus hominis? Ab humano. Id est ab hominibus, dum sunt in suo die, et non est dies Domini. Humano. Quia est dies Domini, quo judicabit quando unusquisque pro se rationem reddet, et tunc secreta cordium patebunt.

§4:4 Nihil enim conscius sum. AMBR. Ne dicatis: Non peccavimus. Dixit sanctus Paulus: Etsi nihil mihi conscius sum; addidit tamen, sed in hoc justificatus non sum. Et vos etiam, si nihil estis conscii, confiteamini tamen Domino, ne quid sit quod vos prætereat.

**4:5 Quoadusque veniat Dominus. Aliter injuria judici fit: quia judicis injuria est si ante judicium ejus a servo procedat sententia. Illuminabit. Id est aperta faciet abscondita tenebrarum, id est peccatorum. Tunc laus erit unicuique. Bene agenti vel cogitanti; hic autem nescitur quis sit laude dignus.

††4:6 Me et Apollo. Proposui figuram pro omnibus, ut ab omnibus abhorreatur sicut a nobis. Ne etc., unus, etc. Ab illo, id est meliori quam ille, id est, quasi sit alius ab illo qui nullus est, quantum ad se vel quantum ad ministerium.

‡‡4:7 Quis enim te discernit. A massa perditorum? Nullus nisi Deus. Vel si baptizatus es a Petro, quomodo discerneris ab eo qui a Paulo? Nihil ille habet a baptista, nihil tu. Vel redarguit illos eosdem, qui gloriabantur de magisterio pseudo. Quasi dicat: Gloriaris pro illis, sed quid habes ab illis quod non a me? et si a me, quid contra me gloriaris, quasi non idem a me acceperis? Quid autem, etc. Aliud genus arrogantiæ amovere conatur, scilicet ne homo superbiat propter aliquam gratiam a Deo sibi datam, putans se eam habere a se vel a ministro. Si autem accepisti. Hoc dicit contra illos, qui eadem quæ ab Apostolo audientes, de magisterio pseudoapostolorum gloriabantur, qui per eloquentiam commendantes, gloriam in se vertebant; cum Apostolus contemptibilem se videri fecerat, ut gloriam Deo faceret. Ideo Apostolus ironice eis loquitur, quasi concedens quod eis de seipsis videbatur, cum subdit.

§§4:8 Jam saturati estis. Quasi: Inquiro a vobis, Quid gloriaris, etc.; sed non recte videor hoc facere; quia vos, jam saturati, jam divites, ironia est, ac si diceret: Non est ita. Irascentis enim verba sunt, non confirmantis. Regnetis. Vere regnare est de spe et promissis Dei securum esse, et in adversis gaudere.

***4:9 Puto enim. Quasi dicat: Nullatenus putandum est. Ironice enim loquitur. Dico sine nobis, quia per mala quæ patimur, Deus ostendit nos apostolos novissimos, de quibus non curetur, tanquam morti destinatos, id est ad nullam utilitatem, sed ad mortem reservatos: quod per hoc videtur, quia ad spectaculum nostrum quasi ad monstrum conveniunt homines; per quod magis probamur amici Dei. Vel ideo deberetis nobiscum regnare, quia puto et certus sum quod nos sumus similes novissimis Eliæ et Enoch in tribulationibus. Et angelis. Boni angeli et boni homines laudant, mali irrident: hæc sunt dextera et sinistra. His utimur ad feriendum hostem, id est diabolum, nec illa elevant, nec ista frangunt.

†††4:10 Propter Christum. Cujus crucem prædicamus, quod vos tacentes, videmini in Christo prudentes.

‡‡‡4:13 Tanquam purgamenta. Per hæc omnia probamur in Christo prudentes et fortes.

§§§4:14 Non ut confundam vos. Aspera blandis mitigat, ut salutaris medicus.

*4:15 Pædagogorum. Dum pædagogos nominat, pueros significat. Per Evangelium. Addidit per Evangelium, ne ipsius putaretur esse quod Dei est. Ait enim Dominus in Evangelio: Ne vobis dicatis Patrem in terra, unus est enim Pater Deus Matth. 23.; non ut hoc nomen cæteris tollatur, sed ne gratia Dei qua in æternam vitam generamur, naturæ vel potestati, vel etiam sanctitati cujusquam hominis tribuatur.

4:19 Si Dominus voluerit. Ideo dicit, ut ostenderet, quod si non iret, Deum noluisse, causa utique indignitatis illorum.

4:20 In virtute. Terroris verba infert, ut inflati humiliarentur, et se præpararent ad recipiendum eum. Absit autem, ut pii filii dicerent: Si in virga venturus es, noli venire. Melius enim est erudiri in virga patris, quam perire in blandimento prædonis.