5
Omnino auditur inter vos fornicatio, et talis fornicatio, qualis nec inter gentes, ita ut uxorem patris sui aliquis habeat.*Omnino auditur. Incipit agere de fornicatione, et redarguit illum fornicatorem qui uxorem patris tenebat, et eos qui eum tolerabant. Erant enim et ipsi comparticipes, dum paterentur reum tam ingentis peccati secum incorreptum convenire. Non solum ergo illum reum mortis, sed etiam inhærentes illi, non esse immunes a crimine demonstravit. Et vos inflati estis: et non magis luctum habuistis ut tollatur de medio vestrum qui hoc opus fecit.Inflati estis. Vento superbiæ, quæ pellit misericordiam; quia si unum membrorum patitur, compatiuntur et cætera. Ego quidem absens corpore, præsens autem spiritu, jam judicavi ut præsens eum, qui sic operatus est, in nomine Domini nostri Jesu Christi, congregatis vobis et meo spiritu, cum virtute Domini nostri Jesu,In nomine Domini. Hoc modo judicavi, ut vos congregati in unum sine aliqua dissensione (quibus mea auctoritas et virtus Christi cooperabitur) tradatis hujusmodi Satanæ. tradere hujusmodi Satanæ in interitum carnis, ut spiritus salvus sit in die Domini nostri Jesu Christi.§Tradere, etc. Hanc potestatem dicitur Apostolus habuisse, ut dum aliquem a stultitia non posset amovere, diabolo eum vexandum traderet; quousque pœnitentiam profitens, a malo desisteret. Ut spiritus salvus sit. Sic Apostolus non crudeliter, sed amabiliter Satanæ tradit. Sic Moyses in cultores idolorum paucos quidem judicavit in præsens terrens, in posterum disciplinam sanciens. Sic et Elias et alii boni: quia sic et metus aliis incutitur, et ipsis peccatum minuitur. Unde hoc exemplum Eliæ non reprehendit Christus in discipulis suis; sed quia odio et non amore correctionis desiderabant vindictam ignis in eos qui sibi hospitium non præbuerunt; sic et Petrus in Anania et uxore ejus vindicasse legitur, vel tradit, ut Spiritus sanctus quo contaminati nudantur, salvus sit eis, non amissus in die judicii. Non est bona gloriatio vestra. Nescitis quia modicum fermentum totam massam corrumpit?**Totam massam. Participes erant, dum paterentur reum. Sed si quis potestatem non habet, quem scit reum abjicere, vel probare non valet, immunis est. Et judicis non est sine accusatore damnare, ut nec Christus Judam abjecit. Expurgate vetus fermentum, ut sitis nova conspersio, sicut estis azymi. Etenim Pascha nostrum immolatus est Christus.††Conspersio. Est farina per aquam conglutinata sine fermento, id est, azyma. Vult ergo ut isti sint unum quid per dilectionem, puri a corruptione peccati, novum hominem induti sicut in baptismo sunt facti. Zyma Græce, fermentum Latine. Pascha immolatio est, non transitus, sicut quibusdam videtur, prius enim Pascha et sic transitus: quia ante exemplum est Salvatoris, et sic salus. AUG. Hæc vitæ nostræ innovatio est quidam transitus de morte ad vitam, etc., usque ad quoniam pascha nostrum immolatus est Christus. Itaque epulemur: non in fermento veteri, neque in fermento malitiæ et nequitiæ: sed in azymis sinceritatis et veritatis.‡‡Sinceritatis. Novæ vitæ et veritatis, sine omni fraude, ut sinceritas mundam vitam faciat, et veritatis omnem fraudem excludat. Scripsi in epistola: Ne commisceamini fornicariis: 10 non utique fornicariis hujus mundi, aut avaris, aut rapacibus, aut idolis servientibus: alioquin debueratis de hoc mundo exiisse.§§Alioquin, etc. Non possent tales Christo lucrari, si colloquium eorum vitarent et convivium; unde et Dominus cum publicanis et peccatoribus comedebat. 11 Nunc autem scripsi vobis non commisceri: si is qui frater nominatur, est fornicator, aut avarus, aut idolis serviens, aut maledicus, aut ebriosus, aut rapax, cum ejusmodi nec cibum sumere.***Nunc autem. Tunc scripsi vobis, et non bene accepistis, nunc autem determinate scribo. Nominatur. Eam nominationem voluit intelligi Apostolus: quæ in quemquam, cum sententia, et ordine judiciario, atque integritate, profertur. Nam si quælibet nominatio sufficit, multi damnandi sunt innocentes, quia sæpe falso in quoquam crimina nominantur. Dicendo nominatur, ostendit satis non temere, et quolibet modo, sed per judicium auferendos esse malos ab Ecclesiæ conjunctione, aut si per judicium auferri non possunt, tollerentur potius, ne perverse malos evitando quisque ab Ecclesia discedens, eos quos fugere videtur mittat ad gehennam. 12 Quid enim mihi de iis qui foris sunt, judicare? nonne de iis qui intus sunt, vos judicatis? 13 nam eos qui foris sunt, Deus judicabit. Auferte malum ex vobis ipsis.

*5:1 Omnino auditur. Incipit agere de fornicatione, et redarguit illum fornicatorem qui uxorem patris tenebat, et eos qui eum tolerabant. Erant enim et ipsi comparticipes, dum paterentur reum tam ingentis peccati secum incorreptum convenire. Non solum ergo illum reum mortis, sed etiam inhærentes illi, non esse immunes a crimine demonstravit.

5:2 Inflati estis. Vento superbiæ, quæ pellit misericordiam; quia si unum membrorum patitur, compatiuntur et cætera.

5:4 In nomine Domini. Hoc modo judicavi, ut vos congregati in unum sine aliqua dissensione (quibus mea auctoritas et virtus Christi cooperabitur) tradatis hujusmodi Satanæ.

§5:5 Tradere, etc. Hanc potestatem dicitur Apostolus habuisse, ut dum aliquem a stultitia non posset amovere, diabolo eum vexandum traderet; quousque pœnitentiam profitens, a malo desisteret. Ut spiritus salvus sit. Sic Apostolus non crudeliter, sed amabiliter Satanæ tradit. Sic Moyses in cultores idolorum paucos quidem judicavit in præsens terrens, in posterum disciplinam sanciens. Sic et Elias et alii boni: quia sic et metus aliis incutitur, et ipsis peccatum minuitur. Unde hoc exemplum Eliæ non reprehendit Christus in discipulis suis; sed quia odio et non amore correctionis desiderabant vindictam ignis in eos qui sibi hospitium non præbuerunt; sic et Petrus in Anania et uxore ejus vindicasse legitur, vel tradit, ut Spiritus sanctus quo contaminati nudantur, salvus sit eis, non amissus in die judicii.

**5:6 Totam massam. Participes erant, dum paterentur reum. Sed si quis potestatem non habet, quem scit reum abjicere, vel probare non valet, immunis est. Et judicis non est sine accusatore damnare, ut nec Christus Judam abjecit.

††5:7 Conspersio. Est farina per aquam conglutinata sine fermento, id est, azyma. Vult ergo ut isti sint unum quid per dilectionem, puri a corruptione peccati, novum hominem induti sicut in baptismo sunt facti. Zyma Græce, fermentum Latine. Pascha immolatio est, non transitus, sicut quibusdam videtur, prius enim Pascha et sic transitus: quia ante exemplum est Salvatoris, et sic salus. AUG. Hæc vitæ nostræ innovatio est quidam transitus de morte ad vitam, etc., usque ad quoniam pascha nostrum immolatus est Christus.

‡‡5:8 Sinceritatis. Novæ vitæ et veritatis, sine omni fraude, ut sinceritas mundam vitam faciat, et veritatis omnem fraudem excludat.

§§5:10 Alioquin, etc. Non possent tales Christo lucrari, si colloquium eorum vitarent et convivium; unde et Dominus cum publicanis et peccatoribus comedebat.

***5:11 Nunc autem. Tunc scripsi vobis, et non bene accepistis, nunc autem determinate scribo. Nominatur. Eam nominationem voluit intelligi Apostolus: quæ in quemquam, cum sententia, et ordine judiciario, atque integritate, profertur. Nam si quælibet nominatio sufficit, multi damnandi sunt innocentes, quia sæpe falso in quoquam crimina nominantur. Dicendo nominatur, ostendit satis non temere, et quolibet modo, sed per judicium auferendos esse malos ab Ecclesiæ conjunctione, aut si per judicium auferri non possunt, tollerentur potius, ne perverse malos evitando quisque ab Ecclesia discedens, eos quos fugere videtur mittat ad gehennam.