INCIPIT EPISTULA PETRI I
1
Petrus Apostolus Jesu Christi, electis advenis dispersionis Ponti, Galatiæ, Cappadociæ, Asiæ, et Bithyniæ,*Argumentum Discipulos Salvatoris invicti, toto orbe diffusos et peregrinos in hoc sæculo monstrat, et præteritæ vitæ pœnitere suadet et in novam vitam proficere, tota cum sollicitudine exhortatur Simon Petrus, filius Jonæ, provinciæ Galilææ, vico Bethsaida, frater Andreæ apostoli. Advenis. Bed. Advenæ Latine, Græce proselyti, etc., usque ad habentes: Charissimi, obsecro vos tanquam advenas et peregrinos. Dispersionis. Anno ascensionis mortuus est Stephanus, et multi timore dispersi. Ponti. Omnes hæ provinciæ Græcorum sunt in Asia, sed est et alia Bithynia in Europa: de qua illi qui in Asia sunt Bithynii originem habuerunt. Illa autem quæ in Asia est Bithynia, major Phrygia vocatur, quæ Hiera flumine a Galatia disterminatur. secundum præscientiam Dei Patris, in sanctificationem Spiritus, in obedientiam, et aspersionem sanguinis Jesu Christi. Gratia vobis, et pax multiplicetur.Gratia. Sine gratia Christi, ad pacem reconciliationis ejus nunquam venitur, nihil pacificum nisi per gratiam ejus habere valemus. Et pax multiplicetur. Id est nulla adversitas retrahat vos a laudibus Dei, omnis tribulatio invitet vos ad laudem, quia omnia ad felicitatem multiplicantur: ut quod bene cœpistis, perfecte compleatis. Benedictus Deus et Pater Domini nostri Jesu Christi, qui secundum misericordiam suam magnam regeneravit nos in spem vivam, per resurrectionem Jesu Christi ex mortuis,Regeneravit. Bed. Cum nostris meritis generati essemus ad mortem, etc., usque ad ut per munditiam sitis cœli et sedes Dei. in hæreditatem incorruptibilem, et incontaminatam, et immarcescibilem, conservatam in cælis in vobis,§Incorruptibilem. Naturaliter non est anima incorruptibilis, sed gratia Dei per fidem et justitiam ad intellectum perficitur incorruptibilis. In vobis. Qui dedit vobis credentibus potestatem filios Dei fieri, posuit in vobis illam perseverantiam, per quam hæreditatem in cœlis accipiatis, quia qui non servaverit disciplinam Patris non meretur hæreditatem ejus. qui in virtute Dei custodimini per fidem in salutem, paratam revelari in tempore novissimo.**In virtute. Nullus suæ libertatis potentia custodiri valet in bonis, nisi ille perficiat a quo initium bonæ actionis habetis. Laborate de fide per fidem, venturi in salutem æternam, quæ etiamsi modo non apparet, tamen parata est revelari, si nos fuerimus parati. In quo exsultabis, modicum nunc si oportet contristari in variis tentationibus:††Nunc, si oportet. Si, id est quamvis oporteat. Vel, si oportet contristari, non deficiamus. ut probatio vestræ fidei multo pretiosior auro (quod per ignem probatur) inveniatur in laudem, et gloriam, et honorem in revelatione Jesu Christi:‡‡Ut probatio, etc., in laudem. Cum judex laudans vestram fidem, dicet: Et dedistis mihi manducare, etc Matth. 25.. Pretiosior auro. Bed. Patientia sanctorum auro comparatur, etc., usque ad unde et subjungit: Inveniatur, etc. In laudem. Ut laudabiles et gloriosi sitis per constantiam in revelatione, id est in die judicii, quando revelabitur quam magnæ potentiæ sit Deus. Et honorem, ut dicatur vobis: Venite, benedicti Patris mei Matth. 25.. quem cum non videritis, diligitis: in quem nunc quoque non videntes creditis: credentes autem exsultabitis lætitia inenarrabili, et glorificata: reportantes finem fidei vestræ, salutem animarum.§§Salutem animarum. Hæc salus multum est amanda, quia de hac salute multum exquisierunt, quando vel quo ordine salus æterna mundo adveniret; unde dicitur: Multi prophelæ et reges voluerunt videre quæ vos videtis, et non viderunt Matth. 13.. 10 De qua salute exquisierunt, atque scrutati sunt prophetæ, qui de futura in vobis gratia prophetaverunt:***Prophetaverunt. Palam hominibus loquendo et exponendo ea quæ in occulto internæ contemplationis ipsi cognoverant. 11 scrutantes in quod vel quale tempus significaret in eis Spiritus Christi: prænuntians eas quæ in Christo sunt passiones, et posteriores glorias:†††In quod vel, etc. Quod tempus, id est quo anno, vel sub quo principe. Quale, bellicosum vel pacificum, vel quo ordine, per partum virginis, vel quo alio modo. Spiritus Christi. Archangelos et propinquos, vocat spiritus, per quos operatur Dominus, quia Christo sunt subjecti. Posteriores glorias. Duæ sunt glorificationes Domini secundum suscepti hominis formam. Una qua resurrexit a mortuis, et alia qua ascendit in cœlum ante oculos apostolorum. Restat tertia, et ipsa erit in conspectu hominum, cum in majestate venerit ut reddat cuique secundum opera sua. 12 quibus revelatum est quia non sibimetipsis, vobis autem ministrabant ea quæ nunc nuntiata sunt vobis per eos qui evangelizaverunt vobis, Spiritu Sancto misso de cælo, in quem desiderant angeli prospicere.‡‡‡Vobis autem ministrabant. Hoc ideo dicit ut moneat illos curam gerere salutis oblatæ, quam sic amaverunt priores sancti. Spiritu sancto. BEDA. Spiritus in prophetis, spiritus in apostolis, ita apparet, quod prophetæ et apostoli eamdem salutem nuntient. Illi venturam, isti impletam. Una itaque Ecclesia, cujus pars præcessit adventum Christi, pars sequitur. 13 Propter quod succincti lumbos mentis vestræ, sobrii, perfecte sperate in eam, quæ offertur vobis, gratiam, in revelationem Jesu Christi:§§§Propter quod. Quia tanta gratia vobis est promissa, ut revelate videatis illam quam nunc vident angeli, tanto amplius digni esse curate, ut eam percipere valeatis. Sperate. Securi exspectate mente, et corpore casti. Nam qui Domino se placere non novit, merito spe bonorum carens, ne citius adveniat, metuit. 14 quasi filii obedientiæ, non configurati prioribus ignorantiæ vestræ desideriis:*Filii. Et secure possitis exspectare, sitis filii obedientes Patri corripienti. 15 sed secundum eum qui vocavit vos, Sanctum: et ipsi in omni conversatione sancti sitis:Sanctum. Id est sanctificatum et sanctificantem vos ut in omni conversatione sitis sancti: unde: Estote et vos perfecti, etc. 16 quoniam scriptum est: Sancti eritis, quoniam ego sanctus sum. 17 Et si patrem invocatis eum, qui sine acceptione personarum judicat secundum uniuscujusque opus, in timore incolatus vestri tempore conversamini.In timore, etc. HIER. Ego cunctis peccatorum sordibus inquinatus, diebus ac noctibus operior cum tremore reddere novissimum quadrantem. Et tempus quo mihi dicatur, Hieronyme, veni foras. Incolatus vestri. Ut possitis esse sancti, habete conversationem vestram in timore, tempore vestri incolatus quandiu in hujus mundi exsilio estis. Beatus enim qui semper est pavidus, hoc dico si Deum invocatis, quasi dicat: Non vere Deum invocatis, nisi solliciti et timidi sitis. 18 Scientes quod non corruptibilibus, auro vel argento, redempti estis de vana vestra conversatione paternæ traditionis: 19 sed pretioso sanguine quasi agni immaculati Christi, et incontaminati:§Sed pretioso sanguine. Ordo litteræ est: sed pretioso sanguine Christi, quasi agni incontaminati et immaculati. Hic tangit leviticas et sacerdotales celebrationes. Significat autem animam mundam per justitiam quæ offertur Deo. 20 præcogniti quidem ante mundi constitutionem, manifestati autem novissimis temporibus propter vos, 21 qui per ipsum fideles estis in Deo, qui suscitavit eum a mortuis, et dedit ei gloriam, ut fides vestra et spes esset in Deo: 22 animas vestras castificantes in obedientia caritatis, in fraternitatis amore, simplici ex corde invicem diligite attentius: 23 renati non ex semine corruptibili, sed incorruptibili per verbum Dei vivi, et permanentis in æternum: 24 quia omnis caro ut fœnum: et omnis gloria ejus tamquam flos fœni: exaruit fœnum, et flos ejus decidit. 25 Verbum autem Domini manet in æternum: hoc est autem verbum, quod evangelizatum est in vos.

*1:1 Argumentum Discipulos Salvatoris invicti, toto orbe diffusos et peregrinos in hoc sæculo monstrat, et præteritæ vitæ pœnitere suadet et in novam vitam proficere, tota cum sollicitudine exhortatur Simon Petrus, filius Jonæ, provinciæ Galilææ, vico Bethsaida, frater Andreæ apostoli. Advenis. Bed. Advenæ Latine, Græce proselyti, etc., usque ad habentes: Charissimi, obsecro vos tanquam advenas et peregrinos. Dispersionis. Anno ascensionis mortuus est Stephanus, et multi timore dispersi. Ponti. Omnes hæ provinciæ Græcorum sunt in Asia, sed est et alia Bithynia in Europa: de qua illi qui in Asia sunt Bithynii originem habuerunt. Illa autem quæ in Asia est Bithynia, major Phrygia vocatur, quæ Hiera flumine a Galatia disterminatur.

1:2 Gratia. Sine gratia Christi, ad pacem reconciliationis ejus nunquam venitur, nihil pacificum nisi per gratiam ejus habere valemus. Et pax multiplicetur. Id est nulla adversitas retrahat vos a laudibus Dei, omnis tribulatio invitet vos ad laudem, quia omnia ad felicitatem multiplicantur: ut quod bene cœpistis, perfecte compleatis.

1:3 Regeneravit. Bed. Cum nostris meritis generati essemus ad mortem, etc., usque ad ut per munditiam sitis cœli et sedes Dei.

§1:4 Incorruptibilem. Naturaliter non est anima incorruptibilis, sed gratia Dei per fidem et justitiam ad intellectum perficitur incorruptibilis. In vobis. Qui dedit vobis credentibus potestatem filios Dei fieri, posuit in vobis illam perseverantiam, per quam hæreditatem in cœlis accipiatis, quia qui non servaverit disciplinam Patris non meretur hæreditatem ejus.

**1:5 In virtute. Nullus suæ libertatis potentia custodiri valet in bonis, nisi ille perficiat a quo initium bonæ actionis habetis. Laborate de fide per fidem, venturi in salutem æternam, quæ etiamsi modo non apparet, tamen parata est revelari, si nos fuerimus parati.

††1:6 Nunc, si oportet. Si, id est quamvis oporteat. Vel, si oportet contristari, non deficiamus.

‡‡1:7 Ut probatio, etc., in laudem. Cum judex laudans vestram fidem, dicet: Et dedistis mihi manducare, etc Matth. 25.. Pretiosior auro. Bed. Patientia sanctorum auro comparatur, etc., usque ad unde et subjungit: Inveniatur, etc. In laudem. Ut laudabiles et gloriosi sitis per constantiam in revelatione, id est in die judicii, quando revelabitur quam magnæ potentiæ sit Deus. Et honorem, ut dicatur vobis: Venite, benedicti Patris mei Matth. 25..

§§1:9 Salutem animarum. Hæc salus multum est amanda, quia de hac salute multum exquisierunt, quando vel quo ordine salus æterna mundo adveniret; unde dicitur: Multi prophelæ et reges voluerunt videre quæ vos videtis, et non viderunt Matth. 13..

***1:10 Prophetaverunt. Palam hominibus loquendo et exponendo ea quæ in occulto internæ contemplationis ipsi cognoverant.

†††1:11 In quod vel, etc. Quod tempus, id est quo anno, vel sub quo principe. Quale, bellicosum vel pacificum, vel quo ordine, per partum virginis, vel quo alio modo. Spiritus Christi. Archangelos et propinquos, vocat spiritus, per quos operatur Dominus, quia Christo sunt subjecti. Posteriores glorias. Duæ sunt glorificationes Domini secundum suscepti hominis formam. Una qua resurrexit a mortuis, et alia qua ascendit in cœlum ante oculos apostolorum. Restat tertia, et ipsa erit in conspectu hominum, cum in majestate venerit ut reddat cuique secundum opera sua.

‡‡‡1:12 Vobis autem ministrabant. Hoc ideo dicit ut moneat illos curam gerere salutis oblatæ, quam sic amaverunt priores sancti. Spiritu sancto. BEDA. Spiritus in prophetis, spiritus in apostolis, ita apparet, quod prophetæ et apostoli eamdem salutem nuntient. Illi venturam, isti impletam. Una itaque Ecclesia, cujus pars præcessit adventum Christi, pars sequitur.

§§§1:13 Propter quod. Quia tanta gratia vobis est promissa, ut revelate videatis illam quam nunc vident angeli, tanto amplius digni esse curate, ut eam percipere valeatis. Sperate. Securi exspectate mente, et corpore casti. Nam qui Domino se placere non novit, merito spe bonorum carens, ne citius adveniat, metuit.

*1:14 Filii. Et secure possitis exspectare, sitis filii obedientes Patri corripienti.

1:15 Sanctum. Id est sanctificatum et sanctificantem vos ut in omni conversatione sitis sancti: unde: Estote et vos perfecti, etc.

1:17 In timore, etc. HIER. Ego cunctis peccatorum sordibus inquinatus, diebus ac noctibus operior cum tremore reddere novissimum quadrantem. Et tempus quo mihi dicatur, Hieronyme, veni foras. Incolatus vestri. Ut possitis esse sancti, habete conversationem vestram in timore, tempore vestri incolatus quandiu in hujus mundi exsilio estis. Beatus enim qui semper est pavidus, hoc dico si Deum invocatis, quasi dicat: Non vere Deum invocatis, nisi solliciti et timidi sitis.

§1:19 Sed pretioso sanguine. Ordo litteræ est: sed pretioso sanguine Christi, quasi agni incontaminati et immaculati. Hic tangit leviticas et sacerdotales celebrationes. Significat autem animam mundam per justitiam quæ offertur Deo.