5
Agite nunc divites, plorate ululantes in miseriis vestris, quæ advenient vobis.*Agite nunc. Tempore accepto et in die salutis, futuras pœnas fletibus et eleemosynis redimite. Divitiæ vestræ putrefactæ sunt, et vestimenta vestra a tineis comesta sunt. Aurum et argentum vestrum æruginavit: et ærugo eorum in testimonium vobis erit, et manducabit carnes vestras sicut ignis. Thesaurizastis vobis iram in novissimis diebus.Et ærugo. BED. Non solum immisericordes divites visibilis genennæ ignis cruciabit, etc., usque ad et propterea gravius punietur. In testimonium. Id est ad augmentum pœnarum, id est ut hanc visibiliter intuendo, majores cruciatus sustineatis. Manducabit carnes. Id est corpora vel carnales concupiscentias, quia luxuriosas animas, et exterius sæviens flamma cruciabit, et interius pungens dolor suæ tenaciæ accusabit. Sicut ignis, qui consumit metalla et cæteras res, sic ærugo vestras carnes. Ecce merces operariorum, qui messuerunt regiones vestras, quæ fraudata est a vobis, clamat: et clamor eorum in aures Domini sabbaoth introivit.Ecce merces. BED. Magna est hominum iniquitas, qui pauperes nolunt suscipere; sed major est quando mercenariis, et famulis debitam laboris mercedem nolunt reddere. Unde Job: Si adversum me terra mea clamat et sulci ejus deflent? si fructus ejus comedi absque pecunia? Epulati estis super terram, et in luxuriis enutristis corda vestra in die occisionis.§Epulati. ID. Nec tantum peccastis superflue congregando, etc., usque ad et cæterorum scelerum quæ fecerant Judæi. Addixistis, et occidistis justum, et non resistit vobis. Patientes igitur estote, fratres, usque ad adventum Domini. Ecce agricola exspectat pretiosum fructum terræ, patienter ferens donec accipiat temporaneum et serotinum.**Patientes ID. Increpatis superbis et incredulis, etc., usque ad unde Apostolus: Habetis fructum vestrum in sanctificatione, finem vero vitam æternam Rom. 6.. Patientes igitur estote et vos, et confirmate corda vestra: quoniam adventus Domini appropinquavit. Nolite ingemiscere, fratres, in alterutrum, ut non judicemini. Ecce judex ante januam assistit. 10 Exemplum accipite, fratres, exitus mali, laboris, et patientiæ, prophetas qui locuti sunt in nomine Domini.††Prophetas. ID. Prophetæ, qui tam sancti erant ut Dei Spiritus per eos sua mysteria loqueretur, etc., usque ad de Domino quantum ad exitum mortis. 11 Ecce beatificamus eos qui sustinuerunt. Sufferentiam Job audistis, et finem Domini vidistis, quoniam misericors Dominus est, et miserator.‡‡Sufferentiam Job. Non dicit: finem Job, cui temporalia sunt restituta, sed sufferentiam Job. Et finem Domini, quia ad patiendum exemplo Job invitat, et tamen non ut temporalia recipiant, sicut Job vetus homo, sed æterna sicut Christus novus homo. Et finem Domini. BED. Audistis lectione, vidistis oculis in cruce longaminiter patientem, sed et gloriam resurrectionis et ascensionis Evangelica prædicatione didicistis. 12 Ante omnia autem, fratres mei, nolite jurare, neque per cælum, neque per terram, neque aliud quodcumque juramentum. Sit autem sermo vester: Est, est: Non, non: ut non sub judicio decidatis. 13 Tristatur aliquis vestrum? oret. Æquo animo est? psallat.§§Oret. Ne murmuret, nec judicia Dei vituperet, sed ad Ecclesiam currat flexis genibus, ut Deus consolationem mittat. 14 Infirmatur quis in vobis? inducat presbyteros ecclesiæ, et orent super eum, ungentes eum oleo in nomine Domini: 15 et oratio fidei salvabit infirmum, et alleviabit eum Dominus: et si in peccatis sit, remittentur ei.***Et si in peccatis. BED. Multi propter peccata etiam corporis plectuntur morte, etc., usque ad unde recte subditur: Confitemini, etc. 16 Confitemini ergo alterutrum peccata vestra, et orate pro invicem ut salvemini: multum enim valet deprecatio justi assidua. 17 Elias homo erat similis nobis passibilis: et oratione oravit ut non plueret super terram, et non pluit annos tres, et menses sex.†††Oratione oravit. Astruit exemplo quantum valeat justi deprecatio assidua cum Elias tantum una oratione orando tam longo tempore continuerit cœlos, terris imbres averterit, fructus mortalibus negaverit. Et rursum. BED. Ubi Elias tempus perspexit, etc., usque ad quid ergo multi fideles multis orationibus? 18 Et rursum oravit: et cælum dedit pluviam, et terra dedit fructum suum. 19 Fratres mei, si quis ex vobis erraverit a veritate, et converterit quis eum:‡‡‡Si quis ex vobis. Ostensa efficacia orationis, ostendit quanti sit meriti pro fratribus orare, et ad sospitatem revocare, ut qui in superiori parte a lingua nostra malignam et otiosam locutionem removit, in fine Epistolæ quid loqui debeamus, ostenderet. Oremus, et psallamus, quoties adversis pulsamur, peccata confiteamur, pro invicem oremus ut salvemur: pro salute proximorum non solum temporali, sed potius æterna. Si enim magnæ mercedis est a morte eripere corpus quandoque moriturum, quanti meriti est a morte animam liberare in cœlesti patria sine fine victuram? 20 scire debet quoniam qui converti fecerit peccatorem ab errore viæ suæ, salvabit animam ejus a morte, et operiet multitudinem peccatorum.§§§Salvabit. Quidam codices habent: Salvabit animam suam a morte. Et vere qui errantem corrigit, per hoc ampliora gaudia vitæ cœlestis sibi conquirit.

*5:1 Agite nunc. Tempore accepto et in die salutis, futuras pœnas fletibus et eleemosynis redimite.

5:3 Et ærugo. BED. Non solum immisericordes divites visibilis genennæ ignis cruciabit, etc., usque ad et propterea gravius punietur. In testimonium. Id est ad augmentum pœnarum, id est ut hanc visibiliter intuendo, majores cruciatus sustineatis. Manducabit carnes. Id est corpora vel carnales concupiscentias, quia luxuriosas animas, et exterius sæviens flamma cruciabit, et interius pungens dolor suæ tenaciæ accusabit. Sicut ignis, qui consumit metalla et cæteras res, sic ærugo vestras carnes.

5:4 Ecce merces. BED. Magna est hominum iniquitas, qui pauperes nolunt suscipere; sed major est quando mercenariis, et famulis debitam laboris mercedem nolunt reddere. Unde Job: Si adversum me terra mea clamat et sulci ejus deflent? si fructus ejus comedi absque pecunia?

§5:5 Epulati. ID. Nec tantum peccastis superflue congregando, etc., usque ad et cæterorum scelerum quæ fecerant Judæi.

**5:7 Patientes ID. Increpatis superbis et incredulis, etc., usque ad unde Apostolus: Habetis fructum vestrum in sanctificatione, finem vero vitam æternam Rom. 6..

††5:10 Prophetas. ID. Prophetæ, qui tam sancti erant ut Dei Spiritus per eos sua mysteria loqueretur, etc., usque ad de Domino quantum ad exitum mortis.

‡‡5:11 Sufferentiam Job. Non dicit: finem Job, cui temporalia sunt restituta, sed sufferentiam Job. Et finem Domini, quia ad patiendum exemplo Job invitat, et tamen non ut temporalia recipiant, sicut Job vetus homo, sed æterna sicut Christus novus homo. Et finem Domini. BED. Audistis lectione, vidistis oculis in cruce longaminiter patientem, sed et gloriam resurrectionis et ascensionis Evangelica prædicatione didicistis.

§§5:13 Oret. Ne murmuret, nec judicia Dei vituperet, sed ad Ecclesiam currat flexis genibus, ut Deus consolationem mittat.

***5:15 Et si in peccatis. BED. Multi propter peccata etiam corporis plectuntur morte, etc., usque ad unde recte subditur: Confitemini, etc.

†††5:17 Oratione oravit. Astruit exemplo quantum valeat justi deprecatio assidua cum Elias tantum una oratione orando tam longo tempore continuerit cœlos, terris imbres averterit, fructus mortalibus negaverit. Et rursum. BED. Ubi Elias tempus perspexit, etc., usque ad quid ergo multi fideles multis orationibus?

‡‡‡5:19 Si quis ex vobis. Ostensa efficacia orationis, ostendit quanti sit meriti pro fratribus orare, et ad sospitatem revocare, ut qui in superiori parte a lingua nostra malignam et otiosam locutionem removit, in fine Epistolæ quid loqui debeamus, ostenderet. Oremus, et psallamus, quoties adversis pulsamur, peccata confiteamur, pro invicem oremus ut salvemur: pro salute proximorum non solum temporali, sed potius æterna. Si enim magnæ mercedis est a morte eripere corpus quandoque moriturum, quanti meriti est a morte animam liberare in cœlesti patria sine fine victuram?

§§§5:20 Salvabit. Quidam codices habent: Salvabit animam suam a morte. Et vere qui errantem corrigit, per hoc ampliora gaudia vitæ cœlestis sibi conquirit.