*6:1 Quicunque. Sciendum est quosdam prædicasse communem omnibus in Christo libertatem. Quod de spirituali libertate utique verum est, non de carnali, ut illi intelligebant: ideo contra eos hic loquitur Apostolus, jubens servos dominis suis esse subditos. Ne exigant servi quod de Hebræis dicitur, ut sex annis serviant, et gratis dimittantur liberi, quod mysticum est.
†6:4 Superbus. Superbia quippe, non eum ratio ducit, cum ad favorem quærendum in conflictum prorumpat, quod a mansuetis et bonis vitatur. Languens. Non enim recusando fidem penitus moritur, nec ad veritatis scientiam convalescit, sed quasi repetitis accessionibus languet circa quæstiones et pugnas verborum. Quæstiones. Quæstio erat an servus esset, cum omnes ex eisdem patribus orti, et Christus omnes redemerit.
‡6:9 Nam qui volunt. Hoc dicitur his qui volunt et non sunt, ne desiderent. Jam divitibus aliud dicitur, scilicet non superbe sapere, sed dare pauperibus. Incidunt in tentationem et laqueum diaboli, quia radix omnium malorum, etc. Non est genus mali quod non ex cupiditate aliquando proveniat, quia radix omnium malorum est cupiditas.
§6:10 Cupiditas. In Græco habetur,. Si ergo avaritia habetur quæ proprie est pecuniæ amor, pro genere quod est cupiditas, ponitur species. Doloribus multis. Avari enim tanto plus sollicitudinem cruciatus sustinent, quo amplius desiderant quæ vel habita transeunt, vel quæ habere non possunt.
**6:11 Tu autem, homo, etc. Non dicit quod hoc timeat de isto, sed sciebat hoc venturum in manus ecclesiarum. Hæc fuge. Nihil enim tam asperum tamque perniciosum quam si vir ecclesiasticus maxime qui sublimem tenet locum, divitiis hujus sæculi studeat: quia non solum sibi ipsi sed et cæteris obest, quibus contrariam dat formam. Pietatem. Pietas est ut egenti condescendamus, quod non facit cupidus. Fidem. Qui veram fidem habet de Deo, non cupit in miseriis fieri dives, nec pluris est ei mundus, quam Deus.
††6:13 Præcipio tibi. In Timotheo omnibus successoribus loquitur Apostolus. Et Christo Jesu. Exemplo Christi hortatur.
‡‡6:15 Beatus et solus, etc. Hoc non de Patre tantum dicit, sed de Deo qui est ipsa Trinitas.
§§6:16 Qui solus habet immortalitatem Habet per naturam, alii ab eo per gratiam. Inaccessibilem quem nullus hominum. Quia nullus ad eam ex se accedit sed cui datur, dono ejus datur, quod intelligebat Propheta dicens: Accedite ad eum, et illuminamini Psal. 33., etc.
***6:17 Divitibus hujus sæculi. Supra egit de his qui divites volunt fieri, dicens eos incidere in tentationem et laqueum diaboli, hic agit de his qui divites sunt, monens eos non sperare in divitiis. Et quia dixit mala venire ex cupiditate, et contra suasit, ne viderentur divites abjecti, determinat. Non sublime. Non expavit Apostolus divitias, sed morbum earum, id est superbiam, quæ est vermis divitum. Grandis animus est, qui inter divitias isto morbo non tentatur. Magnus est qui non se ideo magnum putat, quia dives est. Qui autem ideo se magnum putat, superbus est, egenus est, in carne turget, crepat in corde, mendicat, inflatus est, non plenus. Ad fruendum. Temporalia enim in hac vita dat Deus ad utendum, æterna ad fruendum: illa, unde bona faciamus; ista unde boni efficiamur.
†††6:19 Thesaurizare. Ad hoc præmittuntur divitiæ non perituræ.
‡‡‡6:20 O Timothee. Timotheus, pretiosus Deo. pretiosus, Deus. Profanas. Ut est, hypostasis, quæ vox se habet ad personam et ad substantiam. Unde et hæretici sub hujus nominis multiplicatione inducere volebant tres esse substantias. Profanas voces intellige quæ sunt contra religionem, aliæ non sunt vitandæ
§§§6:21 Promittentes, circa fidem exciderunt, etc. Nihil enim sic amant isti, quam scientiam promittere, et fidem rerum verarum (quas credere parvuli præcipiuntur) velut imperitiam deridere.