INCIPIT AD TIMOTHEUM II
1
Paulus Apostolus Jesu Christi per voluntatem Dei, secundum promissionem vitæ, quæ est in Christo Jesu,*Argumentum Item Timotheo scribit de exhortatione martyrii, et de omni regula veritatis, et quid futurum sit temporibus novissimis, et de sua passione, scribens ei ab urbe Roma. Paulus apostolus. Primo Apostolus salutat, deinde gratias agit de bono quod habet, ubi suum videndi eum desiderium ostendit. Postea monet ad prædicandum, et ad patientiam martyrii, suo exemplo et aliis modis. Inde dicit quales futuri sunt in novissimis diebus: tandem de tempore resolutionis suæ instanti. Per voluntatem Dei. Non meis meritis, quasi dicat: Similiter et tu gratis missus es, et ideo prædicandæ gratiæ magis obnoxius. Timotheo carissimo filio: gratia, misericordia, pax a Deo Patre, et Christo Jesu Domino nostro. Gratias ago Deo, cui servio a progenitoribus in conscientia pura, quod sine intermissione habeam tui memoriam in orationibus meis, nocte ac dieGratias ago. Agit gratias de bono ejus, commendans fidei gratiam quæ in Christo est. Memoriam. Flevit enim Timotheus a Paulo dimissus, paratus cum eo ire ad omnia pericula. Quod ergo præsens habuit, absens teneat, accipiens etiam recordationem fidei quæ te commoneat, cum etiam in feminis fuerit firma. desiderans te videre, memor lacrimarum tuarum, ut gaudio implear, recordationem accipiens ejus fidei, quæ est in te non ficta, quæ et habitavit primum in avia tua Loide, et matre tua Eunice, certus sum autem quod et in te. Propter quam causam admoneo te ut resuscites gratiam Dei, quæ est in te per impositionem manuum mearum.Propter quam. Commendata fide illius, ad eam sine timore et erubescentia prædicandam exhortatur. Per impositionem manuum. Hoc est, gratiam Spiritus sancti, quam accepisti ad Ecclesiæ institutionem, ad perpetranda miracula, ad omne religionis obsequium. Non enim dedit nobis Deus spiritum timoris: sed virtutis, et dilectionis, et sobrietatis.§Timoris. Timore turbatus Petrus negavit Christum. Unde: Nolite timere eos qui occidunt corpus Matth. 26. Hujus timoris non accepimus spiritum, sed illius de quo Dominus ait: Eum timete qui potest corpus et animam perdere in gehennam. Spiritus enim sanctus dat timorem non mundi, sed Dei, qui potest perdere in gehennam ignis. Noli itaque erubescere testimonium Domini nostri, neque me vinctum ejus: sed collabora Evangelio secundum virtutem Dei:**Noli itaque. Constantiam habendam docet nec erubescendum esse in professione: non est enim ut erubescatur in ea: quia sicut homo visus est Christus, gestis tamen apparuit Deus etsi crucifixus est, resurrexit tamen a mortuis, et multis videntibus suscipiente eum nube, in cœlum ascendit. Ubi ergo putatur infirmitas, ibi apparet potentia. qui nos liberavit, et vocavit vocatione sua sancta, non secundum opera nostra, sed secundum propositum suum, et gratiam, quæ data est nobis in Christo Jesu ante tempora sæcularia.††Qui nos liberavit. Vicem reddere liberanti convenit: Cujus cum beneficiis digne respondere non valemus, saltem legationem ejus fideliter et instanter agamus. 10 Manifestata est autem nunc per illuminationem Salvatoris nostri Jesu Christi, qui destruxit quidem mortem, illuminavit autem vitam, et incorruptionem per Evangelium:‡‡Qui destruxit. Mors utpote victa, non est timenda pro fide Christi. Illuminavit autem. Quo hæc spectent, ibi aperit: Formam habens. Per Evangelium. Ostendit Deus vitam incorruptibilem, quæ prius ignota erat, ostendit, inquam, per prædicationem Evangelii cujus prædicator est Paulus. 11 in quo positus sum ego prædicator, et Apostolus, et magister gentium.§§In quo positus sum. Hic suo exemplo hortatur. Prædicator, et apostolus, et magister, etc. Quænam vero ratio est, cum seipsum jugiter gentium magistrum vocet? persuadere quippe vult, gentes quoque in hæreditatem Dei vocatas esse, atque ideo a consortio fidei non repellendas. 12 Ob quam causam etiam hæc patior, sed non confundor. Scio enim cui credidi, et certus sum quia potens est depositum meum servare in illum diem.***Scio enim. Quasi dicat: Ideo non confundor, id est deficio, vel non frustra patior, quia promisit et verax est et potens: et ideo credidi illum ipsum, qui mihi reddet. Quia potens est. Spe et magnificentia Salvatoris securus est, quia quod commendat illi, in tuto est. Illi autem commendat salutem suam, ut hic pro illo patiens, salutem inveniat penes illum cum cœperit judicare, ut puniens infideles, istum dignum æterna vita pronuntiet. 13 Formam habe sanorum verborum, quæ a me audisti in fide, et in dilectione in Christo Jesu.†††Formam habens. Hic ostendit quo de se prædicta spectent. Quasi dicat: Ita laboro in isto officio mihi credito: similiter ergo et tu formam habens, etc. Ex quibus est Phigellus et Hermogenes. Simulate hi cum Apostolo fuerunt, ut calumniam invenirent: sed postquam viderunt se manifestatos, recesserunt ab eo. 14 Bonum depositum custodi per Spiritum Sanctum, qui habitat in nobis. 15 Scis hoc, quod aversi sunt a me omnes, qui in Asia sunt, ex quibus est Phigellus, et Hermogenes. 16 Det misericordiam Dominus Onesiphori domui: quia sæpe me refrigeravit, et catenam meam non erubuit: 17 sed cum Romam venisset, sollicite me quæsivit, et invenit. 18 Det illi Dominus invenire misericordiam a Domino in illa die. Et quanta Ephesi ministravit mihi, tu melius nosti.

*1:1 Argumentum Item Timotheo scribit de exhortatione martyrii, et de omni regula veritatis, et quid futurum sit temporibus novissimis, et de sua passione, scribens ei ab urbe Roma. Paulus apostolus. Primo Apostolus salutat, deinde gratias agit de bono quod habet, ubi suum videndi eum desiderium ostendit. Postea monet ad prædicandum, et ad patientiam martyrii, suo exemplo et aliis modis. Inde dicit quales futuri sunt in novissimis diebus: tandem de tempore resolutionis suæ instanti. Per voluntatem Dei. Non meis meritis, quasi dicat: Similiter et tu gratis missus es, et ideo prædicandæ gratiæ magis obnoxius.

1:3 Gratias ago. Agit gratias de bono ejus, commendans fidei gratiam quæ in Christo est. Memoriam. Flevit enim Timotheus a Paulo dimissus, paratus cum eo ire ad omnia pericula. Quod ergo præsens habuit, absens teneat, accipiens etiam recordationem fidei quæ te commoneat, cum etiam in feminis fuerit firma.

1:6 Propter quam. Commendata fide illius, ad eam sine timore et erubescentia prædicandam exhortatur. Per impositionem manuum. Hoc est, gratiam Spiritus sancti, quam accepisti ad Ecclesiæ institutionem, ad perpetranda miracula, ad omne religionis obsequium.

§1:7 Timoris. Timore turbatus Petrus negavit Christum. Unde: Nolite timere eos qui occidunt corpus Matth. 26. Hujus timoris non accepimus spiritum, sed illius de quo Dominus ait: Eum timete qui potest corpus et animam perdere in gehennam. Spiritus enim sanctus dat timorem non mundi, sed Dei, qui potest perdere in gehennam ignis.

**1:8 Noli itaque. Constantiam habendam docet nec erubescendum esse in professione: non est enim ut erubescatur in ea: quia sicut homo visus est Christus, gestis tamen apparuit Deus etsi crucifixus est, resurrexit tamen a mortuis, et multis videntibus suscipiente eum nube, in cœlum ascendit. Ubi ergo putatur infirmitas, ibi apparet potentia.

††1:9 Qui nos liberavit. Vicem reddere liberanti convenit: Cujus cum beneficiis digne respondere non valemus, saltem legationem ejus fideliter et instanter agamus.

‡‡1:10 Qui destruxit. Mors utpote victa, non est timenda pro fide Christi. Illuminavit autem. Quo hæc spectent, ibi aperit: Formam habens. Per Evangelium. Ostendit Deus vitam incorruptibilem, quæ prius ignota erat, ostendit, inquam, per prædicationem Evangelii cujus prædicator est Paulus.

§§1:11 In quo positus sum. Hic suo exemplo hortatur. Prædicator, et apostolus, et magister, etc. Quænam vero ratio est, cum seipsum jugiter gentium magistrum vocet? persuadere quippe vult, gentes quoque in hæreditatem Dei vocatas esse, atque ideo a consortio fidei non repellendas.

***1:12 Scio enim. Quasi dicat: Ideo non confundor, id est deficio, vel non frustra patior, quia promisit et verax est et potens: et ideo credidi illum ipsum, qui mihi reddet. Quia potens est. Spe et magnificentia Salvatoris securus est, quia quod commendat illi, in tuto est. Illi autem commendat salutem suam, ut hic pro illo patiens, salutem inveniat penes illum cum cœperit judicare, ut puniens infideles, istum dignum æterna vita pronuntiet.

†††1:13 Formam habens. Hic ostendit quo de se prædicta spectent. Quasi dicat: Ita laboro in isto officio mihi credito: similiter ergo et tu formam habens, etc. Ex quibus est Phigellus et Hermogenes. Simulate hi cum Apostolo fuerunt, ut calumniam invenirent: sed postquam viderunt se manifestatos, recesserunt ab eo.