36
Tulit ergo populus terræ Joachaz filium Josiæ, et constituit regem pro patre suo in Jerusalem. Viginti trium annorum erat Joachaz cum regnare cœpisset, et tribus mensibus regnavit in Jerusalem. Amovit autem eum rex Ægypti cum venisset in Jerusalem, et condemnavit terram centum talentis argenti, et talento auri. Constituitque pro eo regem Eliakim fratrem ejus super Judam et Jerusalem, et vertit nomen ejus Joakim: ipsum vero Joachaz tulit secum, et abduxit in Ægyptum.*Constituitque. Nechao regem Joakim constituit, imposuit mulctam terræ centum talentis argenti: quia diabolus pensum servitii a populo perditorum expetiit, ut tam sensu quam eloquio parati sint ejus obsequio. Et vertit. Notandum quod de eodem Joakim filio Josiæ in Regum ita scriptum est: Dormivit Joakim cum patribus suis, regnavitque Joachin filius ejus pro eo IV Reg. 24.. Josephus tamen dicit: Dum rex Babylonis intrasset civitatem, fidem nequaquam servavit, sed juvenes fortissimos et pulchritudine decoros occidit una cum rege Joakim, quem ante murum insepultum projici jussit. Filium vero ejus Joachin constituit regem universæ provinciæ. Eos autem qui erant in dignitatibus constituti numero tria millia, duxit in Babylonem, inter quos erat Ezechiel adhuc puer. Hic ergo finis habuit Joakim regem qui vixit annos decem et triginta, regnavit autem undecim annis. Successor vero regni Joakim rex nomine Ononimus regnavit mensibus tribus et diebus decem. Sciendum autem, quod cum semel quis cuilibet vitio se mancipaverit, multis dominis obnoxius erit. Unde Joakim quem Pharao ante censum sibi solvere cœgit, hunc Nabuchodonosor rex Babylonis tribus annis servire compellit. Nabuchodonosor eumdem significat quem et Pharao; principem scilicet confusionis et rectorem tenebrarum harum. Cum autem diabolus aliquem sibi censum peccati solvere cœgit, totum in dominium suum redigit, et plenum servitium exigit, persuasione scilicet, delectatione, consensu, cogitatione quoque, locutione, et operatione. HIERON., quæst. in Paral., tom. 3. Sciendum quod nomen istius Joachin, etc., usque ad præpositorum depravati exemplis cedunt cum ipsis in prædam diaboli. Viginti quinque annorum erat Joakim cum regnare cœpisset, et undecim annis regnavit in Jerusalem: fecitque malum coram Domino Deo suo. Contra hunc ascendit Nabuchodonosor rex Chaldæorum, et vinctum catenis duxit in Babylonem. Ad quam et vasa Domini transtulit, et posuit ea in templo suo. Reliqua autem verborum Joakim, et abominationum ejus quas operatus est, et quæ inventa sunt in eo, continentur in libro regum Juda et Israël. Regnavit autem Joachin filius ejus pro eo. Octo annorum erat Joachin cum regnare cœpisset, et tribus mensibus ac decem diebus regnavit in Jerusalem: fecitque malum in conspectu Domini. 10 Cumque anni circulus volveretur, misit Nabuchodonosor rex, qui adduxerunt eum in Babylonem, asportatis simul pretiosissimis vasis domus Domini. Regem vero constituit Sedeciam patruum ejus super Judam et Jerusalem.Regem vero. Sedecias significat eos qui regimen in populo Dei suscipiunt: interpretatur enim Sedecias justus Domini. Illi enim accipiunt sedem justitiæ ad exercenda opera justitiæ, honoris et officii accipiunt dignitatem, maxime quia filii Josiæ, id est salutis Domini, per gratiam baptismi et unctionem chrismatis nuncupari merentur: sed degenerantes relabuntur in vitiorum fœditate, et se subditos convertunt ad impietatem, nec fidem quam Deo promiserant, custodiunt, nec cum hominibus pacis fœdera servant. Tales quotidie lex divina, prophetarum, et apostolorum miracula e peccatis recedere, et ad Dominum per pœnitentiam reverti monent: sed semel indurati, verba salutis despiciunt, unde Deus iratus mittit contra eos regem Chaldæorum, id est, diabolum cum satellitibus suis, id est, spiritualibus nequitiis, qui nulli parcentes ætati, nulli deferentes dignitati, quoscunque capiunt, in Babylonem, id est, in confusionem tranferunt; et domum Domini incendunt, quia fideles, qui sunt templum Dei, blasphemare compellunt. Muros Jerusalem destruunt, cum custodias pastorum decjiciunt, turres comburunt, cum prælatos per illicita desideria exurunt: omne pretiosum demoliuntur, cum eos qui de virtutis et scientiæ prærogativa sibi applaudunt, ad nihilum redigunt. Finis libri Paralipomenon similis principio libri sacerdotis Esdræ: unde quod ibi exposuimus, hic replicare non est opus. De Cyro quoque quomodo Christum significet, et quæ de eo dicantur, et quæ ad ipsum referantur, in Isaia exposuimus. RAB. ex Beda. Salomon templum Domini septem annis construxit in Jerusalem, etc., usque ad scilicet et civitatis Dei de qua ejecti fuerant, recipiunt. 11 Viginti et unius anni erat Sedecias cum regnare cœpisset, et undecim annis regnavit in Jerusalem: 12 fecitque malum in oculis Domini Dei sui, nec erubuit faciem Jeremiæ prophetæ, loquentis ad se ex ore Domini. 13 A rege quoque Nabuchodonosor recessit, qui adjuraverat eum per Deum: et induravit cervicem suam et cor ut non reverteretur ad Dominum Deum Israël. 14 Sed et universi principes sacerdotum et populus prævaricati sunt inique juxta universas abominationes gentium, et polluerunt domum Domini quam sanctificaverat sibi in Jerusalem. 15 Mittebat autem Dominus Deus patrum suorum ad illos per manum nuntiorum suorum de nocte consurgens, et quotidie commonens: eo quod parceret populo et habitaculo suo. 16 At illi subsannabant nuntios Dei, et parvipendebant sermones ejus, illudebantque prophetis, donec ascenderet furor Domini in populum ejus, et esset nulla curatio. 17 Adduxit enim super eos regem Chaldæorum, et interfecit juvenes eorum gladio in domo sanctuarii sui: non est misertus adolescentis, et virginis, et senis, nec decrepiti quidem, sed omnes tradidit in manibus ejus. 18 Universaque vasa domus Domini, tam majora quam minora, et thesauros templi, et regis, et principum, transtulit in Babylonem. 19 Incenderunt hostes domum Dei, destruxeruntque murum Jerusalem: universas turres combusserunt, et quidquid pretiosum fuerat, demoliti sunt. 20 Si quis evaserat gladium, ductus in Babylonem servivit regi et filiis ejus, donec imperaret rex Persarum, 21 et compleretur sermo Domini ex ore Jeremiæ, et celebraret terra sabbata sua: cunctis enim diebus desolationis egit sabbatum usque dum complerentur septuaginta anni. 22 Anno autem primo Cyri regis Persarum, ad explendum sermonem Domini quem locutus fuerat per os Jeremiæ, suscitavit Dominus spiritum Cyri regis Persarum: qui jussit prædicari in universo regno suo, etiam per scripturam, dicens: 23 Hæc dicit Cyrus rex Persarum: Omnia regna terræ dedit mihi Dominus Deus cæli, et ipse præcepit mihi ut ædificarem ei domum in Jerusalem, quæ est in Judæa: quis ex vobis est in omni populo ejus? sit Dominus Deis suus cum eo, et ascendat.

*36:4 Constituitque. Nechao regem Joakim constituit, imposuit mulctam terræ centum talentis argenti: quia diabolus pensum servitii a populo perditorum expetiit, ut tam sensu quam eloquio parati sint ejus obsequio. Et vertit. Notandum quod de eodem Joakim filio Josiæ in Regum ita scriptum est: Dormivit Joakim cum patribus suis, regnavitque Joachin filius ejus pro eo IV Reg. 24.. Josephus tamen dicit: Dum rex Babylonis intrasset civitatem, fidem nequaquam servavit, sed juvenes fortissimos et pulchritudine decoros occidit una cum rege Joakim, quem ante murum insepultum projici jussit. Filium vero ejus Joachin constituit regem universæ provinciæ. Eos autem qui erant in dignitatibus constituti numero tria millia, duxit in Babylonem, inter quos erat Ezechiel adhuc puer. Hic ergo finis habuit Joakim regem qui vixit annos decem et triginta, regnavit autem undecim annis. Successor vero regni Joakim rex nomine Ononimus regnavit mensibus tribus et diebus decem. Sciendum autem, quod cum semel quis cuilibet vitio se mancipaverit, multis dominis obnoxius erit. Unde Joakim quem Pharao ante censum sibi solvere cœgit, hunc Nabuchodonosor rex Babylonis tribus annis servire compellit. Nabuchodonosor eumdem significat quem et Pharao; principem scilicet confusionis et rectorem tenebrarum harum. Cum autem diabolus aliquem sibi censum peccati solvere cœgit, totum in dominium suum redigit, et plenum servitium exigit, persuasione scilicet, delectatione, consensu, cogitatione quoque, locutione, et operatione. HIERON., quæst. in Paral., tom. 3. Sciendum quod nomen istius Joachin, etc., usque ad præpositorum depravati exemplis cedunt cum ipsis in prædam diaboli.

36:10 Regem vero. Sedecias significat eos qui regimen in populo Dei suscipiunt: interpretatur enim Sedecias justus Domini. Illi enim accipiunt sedem justitiæ ad exercenda opera justitiæ, honoris et officii accipiunt dignitatem, maxime quia filii Josiæ, id est salutis Domini, per gratiam baptismi et unctionem chrismatis nuncupari merentur: sed degenerantes relabuntur in vitiorum fœditate, et se subditos convertunt ad impietatem, nec fidem quam Deo promiserant, custodiunt, nec cum hominibus pacis fœdera servant. Tales quotidie lex divina, prophetarum, et apostolorum miracula e peccatis recedere, et ad Dominum per pœnitentiam reverti monent: sed semel indurati, verba salutis despiciunt, unde Deus iratus mittit contra eos regem Chaldæorum, id est, diabolum cum satellitibus suis, id est, spiritualibus nequitiis, qui nulli parcentes ætati, nulli deferentes dignitati, quoscunque capiunt, in Babylonem, id est, in confusionem tranferunt; et domum Domini incendunt, quia fideles, qui sunt templum Dei, blasphemare compellunt. Muros Jerusalem destruunt, cum custodias pastorum decjiciunt, turres comburunt, cum prælatos per illicita desideria exurunt: omne pretiosum demoliuntur, cum eos qui de virtutis et scientiæ prærogativa sibi applaudunt, ad nihilum redigunt. Finis libri Paralipomenon similis principio libri sacerdotis Esdræ: unde quod ibi exposuimus, hic replicare non est opus. De Cyro quoque quomodo Christum significet, et quæ de eo dicantur, et quæ ad ipsum referantur, in Isaia exposuimus. RAB. ex Beda. Salomon templum Domini septem annis construxit in Jerusalem, etc., usque ad scilicet et civitatis Dei de qua ejecti fuerant, recipiunt.