4
Testificor coram Deo, et Jesu Christo, qui judicaturus est vivos et mortuos, per adventum ipsius, et regnum ejus: prædica verbum, insta opportune, importune: argue, obsecra, increpa in omni patientia, et doctrina.*Importune. Tu opportune agis, sed importunus esse videris ei qui non libenter audit, quod tamen ei aliquando prodest. Tu tamen sciens hoc illi esse opportunum, quod ei videtur importunum, dilectionem curamque sanitatis ejus, animo teneas mansueto et modesto. Increpa in omnibus. Timotheo acriorem suadet patientiam. Tito nimis patienti, imperium persuadet. Erit enim tempus, cum sanam doctrinam non sustinebunt, sed ad sua desideria coacervabunt sibi magistros, prurientes auribus,Coacervabunt sibi magistros. Id est, qui ea doceant quæ volunt. Prophetia est sancti apostoli, qui præscius futurorum, in doctrina præcipit esse instandum, ut contra hoc quod futurum erat, præparetur Ecclesia. Tales enim dicit futuros, qui pro desideriis suis doceri volunt ut a magistris scilicet constantibus et veracibus ad eos convertantur qui hæc illos doceant quæ libenter audiant, quia veritas illis aspera videbitur, ut relicta vera doctrina fabulis vacent. et a veritate quidem auditum avertent, ad fabulas autem convertentur. Tu vero vigila, in omnibus labora, opus fac evangelistæ, ministerium tuum imple. Sobrius esto.Opus fac evangelistæ. Testando opere quod ore prædicans, ut retorqueatur os turturis ad ascellas, et sint mala punica et tintinnabula in extremis oris hyacinthinæ tunicæ. Ego enim jam delibor, et tempus resolutionis meæ instat.§Delibor. Libare dicimus, degustare, fundere et immolare. Inde delibare, quod tamen hic pro ipsa immolatione ponitur, passionem enim suam delibationem appellat. Deo enim immolatur qui pro justitia patitur. Bonum certamen certavi, cursum consummavi, fidem servavi.**Fidem, quæ est caput Christianæ religionis, servavi, quæ non potest haberi nisi Deo miserante, quia donum Dei est; unde alibi ait: Misericordiam consecutus sum, non quia fidelis eram, sed ut fidelis essem. Apostolum enim invenimus sine ullis bonis meritis, imo cum multis vitiis Dei gratiam consecutum, reddentibus bona pro malis. Qui sua jam propinquante passione bona merita sua commemorat, post quæ consequetur coronam, qui post mala merita consecutus est gratiam: quæ nisi prius gratuita donaretur, corona non redderetur. Non ergo merita ipsius tanquam ipsius sunt, id est ex ipso ei comparata, sed dona Dei sunt. In reliquo reposita est mihi corona justitiæ, quam reddet mihi Dominus in illa die, justus judex: non solum autem mihi, sed et iis, qui diligunt adventum ejus. Festina ad me venire cito.††Reddet. Si enim fides gratia est, et vita æterna quasi merces est fidei; videtur quidem Deus vitam æternam tanquam debitum reddere cui debet fideli, quia promeruit illam per fidem; sed quia fides gratia est, et vita æterna est gratia, per gratiam ergo reddet. Justus judex. Utique justus retribuendo bona pro bonis, quia tamen prius misericors est retribuendo bona pro malis; ipsa justitia qua retribuuntur bona pro bonis non est sine misericordia. Demas enim me reliquit, diligens hoc sæculum, et abiit Thessalonicam: 10 Crescens in Galatiam, Titus in Dalmatiam. 11 Lucas est mecum solus. Marcum assume, et adduc tecum: est enim mihi utilis in ministerium. 12 Tychicum autem misi Ephesum. 13 Penulam, quam reliqui Troade apud Carpum, veniens affer tecum, et libros, maxime autem membranas.‡‡Penulam. CHRYS. Pallium hic penulam dicit, etc., usque ad ne ab aliis hanc accipere opus sit. 14 Alexander ærarius multa mala mihi ostendit: reddet illi Dominus secundum opera ejus:§§Alexander. Iste est quem supra dixit reversum ad apostasiam, qui fabricabat ædes Dianæ apud Athenas, et omnes contra Apostolum commovit. Multa mihi mala ostendit. CHRYS. Qui a magno aliquo premitur, etc., usque ad ut infirmiores quoque etiam ex hac parte solatium capiant. 15 quem et tu devita: valde enim restitit verbis nostris. 16 In prima mea defensione nemo mihi affuit, sed omnes me dereliquerunt: non illis imputetur.***Defensione. Pressuram et tribulationem sibi illatam defensionem appellat: tribulatio defensio est Christianis, quia defendit eos in die judicii. Non illis imputetur. Non orat pro Alexandro, qui invidentia fraternitatem oppugnando peccaverat, sed pro his qui abruperant amorem, sed timore succubuerunt; orat ut eis ignoscatur. Multum enim interest inter eos qui hoc modo et eos qui illo modo peccant. 17 Dominus autem mihi astitit, et confortavit me, ut per me prædicatio impleatur, et audiant omnes gentes: et liberatus sum de ore leonis.†††De ore leonis. Neronis, de cujus manibus liberatus est a Domino, quando venit Romam adductus ab his qui præerant Judææ, ob hoc quod Cæsarem appellasset. Nam cum venisset Romam duobus annis mansit in libera custodia, post etiam transivit ad alias nationes quæ erant in circuitu Romæ. 18 Liberavit me Dominus ab omni opere malo: et salvum faciet in regnum suum cæleste, cui gloria in sæcula sæculorum. Amen. 19 Saluta Priscam, et Aquilam, et Onesiphori domum. 20 Erastus remansit Corinthi. Trophimum autem reliqui infirmum Mileti. 21 Festina ante hiemem venire. Salutant te Eubulus, et Pudens, et Linus, et Claudia, et fratres omnes. 22 Dominus Jesus Christus cum spiritu tuo. Gratia vobiscum. Amen.

*4:2 Importune. Tu opportune agis, sed importunus esse videris ei qui non libenter audit, quod tamen ei aliquando prodest. Tu tamen sciens hoc illi esse opportunum, quod ei videtur importunum, dilectionem curamque sanitatis ejus, animo teneas mansueto et modesto. Increpa in omnibus. Timotheo acriorem suadet patientiam. Tito nimis patienti, imperium persuadet.

4:3 Coacervabunt sibi magistros. Id est, qui ea doceant quæ volunt. Prophetia est sancti apostoli, qui præscius futurorum, in doctrina præcipit esse instandum, ut contra hoc quod futurum erat, præparetur Ecclesia. Tales enim dicit futuros, qui pro desideriis suis doceri volunt ut a magistris scilicet constantibus et veracibus ad eos convertantur qui hæc illos doceant quæ libenter audiant, quia veritas illis aspera videbitur, ut relicta vera doctrina fabulis vacent.

4:5 Opus fac evangelistæ. Testando opere quod ore prædicans, ut retorqueatur os turturis ad ascellas, et sint mala punica et tintinnabula in extremis oris hyacinthinæ tunicæ.

§4:6 Delibor. Libare dicimus, degustare, fundere et immolare. Inde delibare, quod tamen hic pro ipsa immolatione ponitur, passionem enim suam delibationem appellat. Deo enim immolatur qui pro justitia patitur.

**4:7 Fidem, quæ est caput Christianæ religionis, servavi, quæ non potest haberi nisi Deo miserante, quia donum Dei est; unde alibi ait: Misericordiam consecutus sum, non quia fidelis eram, sed ut fidelis essem. Apostolum enim invenimus sine ullis bonis meritis, imo cum multis vitiis Dei gratiam consecutum, reddentibus bona pro malis. Qui sua jam propinquante passione bona merita sua commemorat, post quæ consequetur coronam, qui post mala merita consecutus est gratiam: quæ nisi prius gratuita donaretur, corona non redderetur. Non ergo merita ipsius tanquam ipsius sunt, id est ex ipso ei comparata, sed dona Dei sunt.

††4:8 Reddet. Si enim fides gratia est, et vita æterna quasi merces est fidei; videtur quidem Deus vitam æternam tanquam debitum reddere cui debet fideli, quia promeruit illam per fidem; sed quia fides gratia est, et vita æterna est gratia, per gratiam ergo reddet. Justus judex. Utique justus retribuendo bona pro bonis, quia tamen prius misericors est retribuendo bona pro malis; ipsa justitia qua retribuuntur bona pro bonis non est sine misericordia.

‡‡4:13 Penulam. CHRYS. Pallium hic penulam dicit, etc., usque ad ne ab aliis hanc accipere opus sit.

§§4:14 Alexander. Iste est quem supra dixit reversum ad apostasiam, qui fabricabat ædes Dianæ apud Athenas, et omnes contra Apostolum commovit. Multa mihi mala ostendit. CHRYS. Qui a magno aliquo premitur, etc., usque ad ut infirmiores quoque etiam ex hac parte solatium capiant.

***4:16 Defensione. Pressuram et tribulationem sibi illatam defensionem appellat: tribulatio defensio est Christianis, quia defendit eos in die judicii. Non illis imputetur. Non orat pro Alexandro, qui invidentia fraternitatem oppugnando peccaverat, sed pro his qui abruperant amorem, sed timore succubuerunt; orat ut eis ignoscatur. Multum enim interest inter eos qui hoc modo et eos qui illo modo peccant.

†††4:17 De ore leonis. Neronis, de cujus manibus liberatus est a Domino, quando venit Romam adductus ab his qui præerant Judææ, ob hoc quod Cæsarem appellasset. Nam cum venisset Romam duobus annis mansit in libera custodia, post etiam transivit ad alias nationes quæ erant in circuitu Romæ.