INCIPIT AD TITUM
1
Paulus servus Dei, Apostolus autem Jesu Christi secundum fidem electorum Dei, et agnitionem veritatis, quæ secundum pietatem est*Argumentum Titum commonefacit et instruit de constitutione presbyterii et de spirituali conversatione, et hæreticis vitandis, qui in traditionibus Judaicis credunt, scribens ei a Nicopoli. Paulus servus, etc. Conditione non tamen peccati misera servitute. sed Dei. Quidam nobilitate, qualiter Moyses et David servi sunt appellati, et Maria ancilla. Secundum fidem electi. Id est quam tenent vel qua salvantur electi Dei, et ideo per ea magis laborandum. in spem vitæ æternæ, quam promisit qui non mentitur, Deus, ante tempora sæcularia:In spem vitæ æternæ. Hæc res. hic fructus apostolici officii. Per hoc commendat officium apostolicum non tepidius agendum. Ante tempora, etc. Non recens promissio, sed ante tempora omnium sæculorum. manifestavit autem temporibus suis verbum suum in prædicatione, quæ credita est mihi secundum præceptum Salvatoris nostri Dei:Manifestavit. Congruis hoc factum est temporibus, scilicet Verbum, id est Filius: Hæc est vita æterna. Tito dilecto filio secundum communem fidem, gratia, et pax a Deo Patre, et Christo Jesu Salvatore nostro.§Filio secundum communem fidem. Id est catholicam non privatam alicujus. Catholicon Græce, commune vel universale dicitur Latine. Hujus rei gratia. Primo dicit quid agere debeat et quales ordinare presbyteros, incipiens ita, hujus rei gratia. Dum hæc recolit, sicut ei disposuerat monet exsequi. Hujus rei gratia reliqui te Cretæ, ut ea quæ desunt, corrigas, et constituas per civitates presbyteros, sicut et ego disposui tibi,**Presbyteros. Pluraliter dicit presbyteros, non autem singulariter, ut scilicet pastoralis curæ onus facilius sustineatur, per multos divisum. si quis sine crimine est, unius uxoris vir, filios habens fideles, non in accusatione luxuriæ, aut non subditos.††Sine crimine. Si dixisset, sine peccato, nullus in Ecclesia recte posset ordinari minister. Multi enim baptizati fideles sunt sine crimine, sine peccato vero in hac vita neminem dixerim; non quia peccati aliquid remaneat quod in baptismate non dimittatur, sed quia in nobis in hujus vitæ infirmitate manentibus quotidie fieri non quiescunt, quæ fideliter orantibus quotidie remittantur. Quamlibet valde justum discutias in hac vita, non est tamen sine peccato. Unius uxoris virum. (HIERON. Epist. ad Oceanum.) Post baptismum, etc., usque ad quia est ab uno Deo apostatare, et in alterius superstitionem ire. Filios habens fideles. Id est, nec saltem de luxuria accusatos, vel sibi non subditos. Alioquin nec spes in illo est corrigendi alios, nec frontem habet ad alios talium cohabitator. Oportet enim episcopum sine crimine esse, sicut Dei dispensatorem: non superbum, non iracundum, non vinolentum, non percussorem, non turpis lucri cupidum:‡‡Oportet enim. Talis debet constitui: necesse est enim ad tractationem officii eum esse sine crimine, id est irreprehensibilem episcopum. Hic aperte ostendit presbyterorum nomine episcopos supra fuisse designatos. sed hospitalem, benignum, sobrium, justum, sanctum, continentem, amplectentem eum, qui secundum doctrinam est, fidelem sermonem: ut potens sit exhortari in doctrina sana, et eos qui contradicunt, arguere.§§Eos qui contradicunt, arguere. Contradicentes non uno modo intelligendi sunt, paucissimi quippe nobis contradicunt loquendo, sed multi male vivendo. Quis enim audet apertissime loquendo contradicere veritati. Non contradicunt multi lingua, sed vita: quos redarguere bonum opus est, grandis sarcina, clivus arduus. 10 Sunt enim multi etiam inobedientes, vaniloqui, et seductores: maxime qui de circumcisione sunt: 11 quos oportet redargui: qui universas domos subvertunt, docentes quæ non oportet, turpis lucri gratia. 12 Dixit quidam ex illis, proprius ipsorum propheta: Cretenses semper mendaces, malæ bestiæ, ventres pigri.***Dixit quidam ex illis. AUG., lib. II contra adversarium leg. et prophet. Iste fuit Epimenides Cretensis, in cujus libris hoc invenitur, etc., usque ad ad ministerium domus Dei assumendum est. 13 Testimonium hoc verum est. Quam ob causam increpa illos dure, ut sani sint in fide, 14 non intendentes judaicis fabulis, et mandatis hominum, aversantium se a veritate.†††Mandatis. Quia mandata legis post manifestam veritatem, jam hominum, non Dei mandata sunt. 15 Omnia munda mundis: coinquinatis autem et infidelibus, nihil est mundum, sed inquinatæ sunt eorum et mens et conscientia.‡‡‡Omnia munda mundis. Hoc ipsi negant ideo, quia in lege quædam Moyses prohibuit, et ab immundis munda discrevit. Hoc autem non secundum naturas quas Deus creavit, intelligi voluit, sed secundum significationes: Omnia ergo munda sunt mundis secundum naturam; unde in Genesi: Vidit Deus cuncta quæ fecerat, et erant valde bona. Secundum significationes quædam immunda sunt Judæis: nec nobis omnia apta sunt, vel propter salutem corporum, vel propter consuetudinem humanæ societatis. 16 Confitentur se nosse Deum, factis autem negant: cum sint abominati, et incredibiles, et ad omne opus bonum reprobi.§§§Factis autem. Si negatio non tantum lingua fit, sed etiam factis, certe multos invenimus Antichristos, qui ore confitentur Christum, et moribus dissentiunt ab eo. Quisquis factis negat Christum Antichristus est. Tales sunt omnes mali catholici, qui non verbis, sed factis negant. Nolite ergo esse tanquam de fide securi, adjungite fidei rectæ vitam rectam, ut Christum confiteamini, et verbis vera docendo, et factis bene vivendo. Nam si confitemini verbis et non factis, fides tantum meorum proprie fides est dæmoniorum.

*1:1 Argumentum Titum commonefacit et instruit de constitutione presbyterii et de spirituali conversatione, et hæreticis vitandis, qui in traditionibus Judaicis credunt, scribens ei a Nicopoli. Paulus servus, etc. Conditione non tamen peccati misera servitute. sed Dei. Quidam nobilitate, qualiter Moyses et David servi sunt appellati, et Maria ancilla. Secundum fidem electi. Id est quam tenent vel qua salvantur electi Dei, et ideo per ea magis laborandum.

1:2 In spem vitæ æternæ. Hæc res. hic fructus apostolici officii. Per hoc commendat officium apostolicum non tepidius agendum. Ante tempora, etc. Non recens promissio, sed ante tempora omnium sæculorum.

1:3 Manifestavit. Congruis hoc factum est temporibus, scilicet Verbum, id est Filius: Hæc est vita æterna.

§1:4 Filio secundum communem fidem. Id est catholicam non privatam alicujus. Catholicon Græce, commune vel universale dicitur Latine. Hujus rei gratia. Primo dicit quid agere debeat et quales ordinare presbyteros, incipiens ita, hujus rei gratia. Dum hæc recolit, sicut ei disposuerat monet exsequi.

**1:5 Presbyteros. Pluraliter dicit presbyteros, non autem singulariter, ut scilicet pastoralis curæ onus facilius sustineatur, per multos divisum.

††1:6 Sine crimine. Si dixisset, sine peccato, nullus in Ecclesia recte posset ordinari minister. Multi enim baptizati fideles sunt sine crimine, sine peccato vero in hac vita neminem dixerim; non quia peccati aliquid remaneat quod in baptismate non dimittatur, sed quia in nobis in hujus vitæ infirmitate manentibus quotidie fieri non quiescunt, quæ fideliter orantibus quotidie remittantur. Quamlibet valde justum discutias in hac vita, non est tamen sine peccato. Unius uxoris virum. (HIERON. Epist. ad Oceanum.) Post baptismum, etc., usque ad quia est ab uno Deo apostatare, et in alterius superstitionem ire. Filios habens fideles. Id est, nec saltem de luxuria accusatos, vel sibi non subditos. Alioquin nec spes in illo est corrigendi alios, nec frontem habet ad alios talium cohabitator.

‡‡1:7 Oportet enim. Talis debet constitui: necesse est enim ad tractationem officii eum esse sine crimine, id est irreprehensibilem episcopum. Hic aperte ostendit presbyterorum nomine episcopos supra fuisse designatos.

§§1:9 Eos qui contradicunt, arguere. Contradicentes non uno modo intelligendi sunt, paucissimi quippe nobis contradicunt loquendo, sed multi male vivendo. Quis enim audet apertissime loquendo contradicere veritati. Non contradicunt multi lingua, sed vita: quos redarguere bonum opus est, grandis sarcina, clivus arduus.

***1:12 Dixit quidam ex illis. AUG., lib. II contra adversarium leg. et prophet. Iste fuit Epimenides Cretensis, in cujus libris hoc invenitur, etc., usque ad ad ministerium domus Dei assumendum est.

†††1:14 Mandatis. Quia mandata legis post manifestam veritatem, jam hominum, non Dei mandata sunt.

‡‡‡1:15 Omnia munda mundis. Hoc ipsi negant ideo, quia in lege quædam Moyses prohibuit, et ab immundis munda discrevit. Hoc autem non secundum naturas quas Deus creavit, intelligi voluit, sed secundum significationes: Omnia ergo munda sunt mundis secundum naturam; unde in Genesi: Vidit Deus cuncta quæ fecerat, et erant valde bona. Secundum significationes quædam immunda sunt Judæis: nec nobis omnia apta sunt, vel propter salutem corporum, vel propter consuetudinem humanæ societatis.

§§§1:16 Factis autem. Si negatio non tantum lingua fit, sed etiam factis, certe multos invenimus Antichristos, qui ore confitentur Christum, et moribus dissentiunt ab eo. Quisquis factis negat Christum Antichristus est. Tales sunt omnes mali catholici, qui non verbis, sed factis negant. Nolite ergo esse tanquam de fide securi, adjungite fidei rectæ vitam rectam, ut Christum confiteamini, et verbis vera docendo, et factis bene vivendo. Nam si confitemini verbis et non factis, fides tantum meorum proprie fides est dæmoniorum.