13
Erant autem in ecclesia quæ erat Antiochiæ, prophetæ et doctores, in quibus Barnabas, et Simon qui vocabatur Niger, et Lucius Cyrenensis, et Manahen, qui erat Herodis Tetrarchæ collactaneus, et Saulus.*Erant autem in Ecclesia, etc. Iidem erant prophetæ et doctores. Vel, alii eorum prophetæ, alii doctores fuerunt. Niger. RAB. A colore, si Latinum est. Vel, ascendens interpretatur, si Hebræum. Ministrantibus autem illis Domino, et jejunantibus, dixit illis Spiritus Sanctus: Segregate mihi Saulum et Barnabam in opus ad quod assumpsi eos. Tunc jejunantes et orantes, imponentesque eis manus, dimiserunt illos. Et ipsi quidem missi a Spiritu Sancto abierunt Seleuciam: et inde navigaverunt Cyprum.Missi a Spiritu sancto. RAB. Ab hominibus dimissi, mox a Spiritu sancto mittuntur ad Seleuciam. Dux itineri eorum fuit, qui eos separavit a cæteris. Abierunt Seleuciam. ID. In quibusdam exemplaribus invenitur: Abierunt Seleuciam, quæ est Salamina; duo autem sunt nomina unius civitatis. Et cum venissent Salaminam, prædicabant verbum Dei in synagogis Judæorum. Habebant autem et Joannem in ministerio. Et cum perambulassent universam insulam usque Paphum, invenerunt quemdam virum magum pseudoprophetam, Judæum, cui nomen erat Barjesu, qui erat cum proconsule Sergio Paulo viro prudente. Hic, accersitis Barnaba et Saulo, desiderabat audire verbum Dei.Sergio Paulo. Duo unius nomina sunt, Sergius et Paulus. Resistebat autem illis Elymas magus (sic enim interpretatur nomen ejus), quærens avertere proconsulem a fide.§Elymas. RAB. Elymas, secundum quosdam interpretatur, Dei mei mensura, vel Magus, et ideo resistebat. Avertere. ID. Eum qui incœperat converti, a fide ad transgressionem volebat convertere juxta nomen suum. Saulus autem, qui et Paulus, repletus Spiritu Sancto, intuens in eum,**Saulus. ID. Saulus interpretatur Tentatio respicientis, vel securitas, vel mirabilis. Qui et Paulus. BEDA. A Sergio Paulo proconsule (quem fidei subegit) sortitus est nomen Pauli. Apte gentium apostolus de gentili nomen sortitur. RAB. A Sergio Paulo dictus est apostolus, Paulus, e c., usque ad, Ego sum minimus apostolorum I Cor. 15.. 10 dixit: O plene omni dolo et omni fallacia, fili diaboli, inimice omnis justitiæ, non desinis subvertere vias Domini rectas. 11 Et nunc ecce manus Domini super te, et eris cæcus, non videns solem usque ad tempus. Et confestim cecidit in eum caligo et tenebræ: et circuiens quærebat qui ei manum daret.††Et nunc, etc. Eris cæcus, etc. Oportuit Paulum miracula agere ad consummationem apostolatus, quem diu contra stimulos calcitrantem Dominus elegerat. 12 Tunc proconsul cum vidisset factum, credidit admirans super doctrina Domini. 13 Et cum a Papho navigassent Paulus et qui cum eo erant, venerunt Pergen Pamphyliæ. Joannes autem discedens ab eis, reversus est Jerosolymam. 14 Illi vero pertranseuntes Pergen, venerunt Antiochiam Pisidiæ: et ingressi synagogam die sabbatorum, sederunt.‡‡Antiochiam Pisidiæ. RAB. Ad differentiam alterius Antiochiæ, ut creditur; sed a multis eadem esse putatur. Sederunt. ID. Quasi audituri legem, non prædicaturi. Ecce exemplum humilitatis. 15 Post lectionem autem legis et prophetarum, miserunt principes synagogæ ad eos, dicentes: Viri fratres, si quis est in vobis sermo exhortationis ad plebem, dicite. 16 Surgens autem Paulus, et manu silentium indicens, ait: Viri Israëlitæ, et qui timetis Deum, audite: 17 Deus plebis Israël elegit patres nostros, et plebem exaltavit cum essent incolæ in terra Ægypti, et in brachio excelso eduxit eos ex ea, 18 et per quadraginta annorum tempus mores eorum sustinuit in deserto. 19 Et destruens gentes septem in terra Chanaan, sorte distribuit eis terram eorum,§§Terra Chanaan, etc. RAB. Id est promissionis, quæ ideo (ut plerisque videtur) Isræli est data, etc., usque ad et ideo maledici meruit. 20 quasi post quadringentos et quinquaginta annos: et post hæc dedit judices, usque ad Samuel prophetam.***Dedit, etc. Tempus judicum transit ad probandam patientiam Dei. 21 Et exinde postulaverunt regem: et dedit illis Deus Saul filium Cis, virum de tribu Benjamin, annis quadraginta: 22 et amoto illo, suscitavit illis David regem: cui testimonium perhibens, dixit: Inveni David filium Jesse, virum secundum cor meum, qui faciet omnes voluntates meas. 23 Hujus Deus ex semine secundum promissionem eduxit Israël salvatorem Jesum, 24 prædicante Joanne ante faciem adventus ejus baptismum pœnitentiæ omni populo Israël. 25 Cum impleret autem Joannes cursum suum, dicebat: Quem me arbitramini esse, non sum ego: sed ecce venit post me, cujus non sum dignus calceamenta pedum solvere. 26 Viri fratres, filii generis Abraham, et qui in vobis timent Deum, vobis verbum salutis hujus missum est.†††Vobis. RAB. Judæis. Non veni nisi ad oves quæ perierunt domus Isræl Matth. 15.. Vel vobis, qui estis dispersi, quia (ut sequitur) habitatores Jerusalem repulerunt illud. 27 Qui enim habitabant Jerusalem, et principes ejus hunc ignorantes, et voces prophetarum quæ per omne sabbatum leguntur, judicantes impleverunt,‡‡‡Judicantes. ID. Jesum esse reum mortis. Vel, judicantes voces prophetarum, id est non credentes: qui enim detrahit fratri, detrahit legi, et judicat legem, quanto magis Christo detrahentes? Sancta David fidelia. BEDA. Isaias Novi Testamenti mysteria prægustans, ait: Constituam vobis testamentum æternum sancta David fidelia. In Hebræo: Et feriam vobiscum pactum sempiternum misericordias David fideles. 28 et nullam causam mortis invenientes in eo, petierunt a Pilato ut interficerent eum. 29 Cumque consummassent omnia quæ de eo scripta erant, deponentes eum de ligno, posuerunt eum in monumento. 30 Deus vero suscitavit eum a mortuis tertia die: qui visus est per dies multos his 31 qui simul ascenderant cum eo de Galilæa in Jerusalem: qui usque nunc sunt testes ejus ad plebem. 32 Et nos vobis annuntiamus eam, quæ ad patres nostros repromissio facta est: 33 quoniam hanc Deus adimplevit filiis nostris resuscitans Jesum, sicut et in psalmo secundo scriptum est: Filius meus es tu, ego hodie genui te. 34 Quod autem suscitavit eum a mortuis, amplius jam non reversurum in corruptionem, ita dixit: Quia dabo vobis sancta David fidelia. 35 Ideoque et alias dicit: Non dabis sanctum tuum videre corruptionem.§§§Non dabis, etc. ID. Post resurrectionem non moritur, mors illi ultra non dominabitur, et ideo dicit sancta fidelia, id est incorrupta et æternaliter permansura. 36 David enim in sua generatione cum administrasset, voluntati Dei dormivit: et appositus est ad patres suos, et vidit corruptionem. 37 Quem vero Deus suscitavit a mortuis, non vidit corruptionem. 38 Notum igitur sit vobis, viri fratres, quia per hunc vobis remissio peccatorum annuntiatur, et ab omnibus quibus non potuistis in lege Moysi justificari, 39 in hoc omnis qui credit, justificatur. 40 Videte ergo ne superveniat vobis quod dictum est in prophetis: 41 [Videte contemptores, et admiramini, et disperdimini: quia opus operor ego in diebus vestris, opus quod non credetis, si quis enarraverit vobis.]*Videte contemptores. In Græco: Audite contemptores, et respicite et disperdimini. Admiramini. RAB. Sic junge: Admiramini et dispergimini ab Assyriis et Chaldæis, novissime a Romanis, quia opus operor utriusque vindictæ. Non credetis, etc. Vel propter utriusque vindictæ magnitudinem, non credere dicuntur donec completæ fuerint. 42 Exeuntibus autem illis rogabant ut sequenti sabbato loquerentur sibi verba hæc. 43 Cumque dimissa esset synagoga, secuti sunt multi Judæorum, et colentium advenarum, Paulum et Barnabam: qui loquentes suadebant eis ut permanerent in gratia Dei.Et colentium. ID. Bene legitur colentium Deum, sicut in Græco habetur. Significat autem eos qui natura gentiles erant, sed religione Judæi, Græce vocati proselyti. 44 Sequenti vero sabbato pene universa civitas convenit audire verbum Dei. 45 Videntes autem turbas Judæi, repleti sunt zelo, et contradicebant his quæ a Paulo dicebantur, blasphemantes. 46 Tunc constanter Paulus et Barnabas dixerunt: Vobis oportebat primum loqui verbum Dei: sed quoniam repellitis illud, et indignos vos judicatis æternæ vitæ, ecce convertimur ad gentes.Primum. ID. Primo filiam principis curare venit Jesus, sed mulier fluxum sanguinis patiens præripuit sanitatem. Æternæ vitæ. Non quia scirent vitam æternam esse quam respuebant, sed ex suo sensu et fide sua locuti sunt apostoli. 47 Sic enim præcepit nobis Dominus: Posui te in lucem gentium, ut sis in salutem usque ad extremum terræ.§Sic enim, etc. ID. Prophetia est præceptum immobile nobis: primum dicitur, deinde infertur Prophetæ testimonium ad personam Patris loquentis ad Filium. Posui te. Non ait, Posui vos, quia quod Christo dicitur, hoc ad apostolos, qui membra ejus sunt, pertinet. Posui te in lumen gentibus. BEDA. Hoc dictum est specialiter Christo, et tamen idem sibi dictum esse arbitrantur apostoli, quia membra ipsius sunt: sicut propter ejusdem corporis unionem dictum est, Saule, Saule, quid me persequeris? etc. 48 Audientes autem gentes, gavisæ sunt, et glorificabant verbum Domini: et crediderunt quotquot erant præordinati ad vitam æternam.**Præordinati. Ordo hic est, ut post labores præsentes et mortificationem carnis, vita sequatur. 49 Disseminabatur autem verbum Domini per universam regionem. 50 Judæi autem concitaverunt mulieres religiosas et honestas, et primos civitatis, et excitaverunt persecutionem in Paulum et Barnabam: et ejecerunt eos de finibus suis.††Religiosas mulieres. RAB. Sive de Judæis qui legis religionem servabant, sive de gentibus religionem salvare incipientes. 51 At illi excusso pulvere pedum in eos, venerunt Iconium.‡‡Excusso pulvere, etc. Secundum præceptum Evangelii, excutitur pulvis in testimonium quod inanem fecerunt laborem. RAB. Merito excutitur pulvis, quia in judicio sic a Christo ejicientur, sicut pulvis quem projicit ventus a facie terræ Psal. 1.. Si vero apostolos reciperent, pedes suos, id est sensus, a pulvere, id est vitiis, solverent. 52 Discipuli quoque replebantur gaudio, et Spiritu Sancto.

*13:1 Erant autem in Ecclesia, etc. Iidem erant prophetæ et doctores. Vel, alii eorum prophetæ, alii doctores fuerunt. Niger. RAB. A colore, si Latinum est. Vel, ascendens interpretatur, si Hebræum.

13:4 Missi a Spiritu sancto. RAB. Ab hominibus dimissi, mox a Spiritu sancto mittuntur ad Seleuciam. Dux itineri eorum fuit, qui eos separavit a cæteris. Abierunt Seleuciam. ID. In quibusdam exemplaribus invenitur: Abierunt Seleuciam, quæ est Salamina; duo autem sunt nomina unius civitatis.

13:7 Sergio Paulo. Duo unius nomina sunt, Sergius et Paulus.

§13:8 Elymas. RAB. Elymas, secundum quosdam interpretatur, Dei mei mensura, vel Magus, et ideo resistebat. Avertere. ID. Eum qui incœperat converti, a fide ad transgressionem volebat convertere juxta nomen suum.

**13:9 Saulus. ID. Saulus interpretatur Tentatio respicientis, vel securitas, vel mirabilis. Qui et Paulus. BEDA. A Sergio Paulo proconsule (quem fidei subegit) sortitus est nomen Pauli. Apte gentium apostolus de gentili nomen sortitur. RAB. A Sergio Paulo dictus est apostolus, Paulus, e c., usque ad, Ego sum minimus apostolorum I Cor. 15..

††13:11 Et nunc, etc. Eris cæcus, etc. Oportuit Paulum miracula agere ad consummationem apostolatus, quem diu contra stimulos calcitrantem Dominus elegerat.

‡‡13:14 Antiochiam Pisidiæ. RAB. Ad differentiam alterius Antiochiæ, ut creditur; sed a multis eadem esse putatur. Sederunt. ID. Quasi audituri legem, non prædicaturi. Ecce exemplum humilitatis.

§§13:19 Terra Chanaan, etc. RAB. Id est promissionis, quæ ideo (ut plerisque videtur) Isræli est data, etc., usque ad et ideo maledici meruit.

***13:20 Dedit, etc. Tempus judicum transit ad probandam patientiam Dei.

†††13:26 Vobis. RAB. Judæis. Non veni nisi ad oves quæ perierunt domus Isræl Matth. 15.. Vel vobis, qui estis dispersi, quia (ut sequitur) habitatores Jerusalem repulerunt illud.

‡‡‡13:27 Judicantes. ID. Jesum esse reum mortis. Vel, judicantes voces prophetarum, id est non credentes: qui enim detrahit fratri, detrahit legi, et judicat legem, quanto magis Christo detrahentes? Sancta David fidelia. BEDA. Isaias Novi Testamenti mysteria prægustans, ait: Constituam vobis testamentum æternum sancta David fidelia. In Hebræo: Et feriam vobiscum pactum sempiternum misericordias David fideles.

§§§13:35 Non dabis, etc. ID. Post resurrectionem non moritur, mors illi ultra non dominabitur, et ideo dicit sancta fidelia, id est incorrupta et æternaliter permansura.

*13:41 Videte contemptores. In Græco: Audite contemptores, et respicite et disperdimini. Admiramini. RAB. Sic junge: Admiramini et dispergimini ab Assyriis et Chaldæis, novissime a Romanis, quia opus operor utriusque vindictæ. Non credetis, etc. Vel propter utriusque vindictæ magnitudinem, non credere dicuntur donec completæ fuerint.

13:43 Et colentium. ID. Bene legitur colentium Deum, sicut in Græco habetur. Significat autem eos qui natura gentiles erant, sed religione Judæi, Græce vocati proselyti.

13:46 Primum. ID. Primo filiam principis curare venit Jesus, sed mulier fluxum sanguinis patiens præripuit sanitatem. Æternæ vitæ. Non quia scirent vitam æternam esse quam respuebant, sed ex suo sensu et fide sua locuti sunt apostoli.

§13:47 Sic enim, etc. ID. Prophetia est præceptum immobile nobis: primum dicitur, deinde infertur Prophetæ testimonium ad personam Patris loquentis ad Filium. Posui te. Non ait, Posui vos, quia quod Christo dicitur, hoc ad apostolos, qui membra ejus sunt, pertinet. Posui te in lumen gentibus. BEDA. Hoc dictum est specialiter Christo, et tamen idem sibi dictum esse arbitrantur apostoli, quia membra ipsius sunt: sicut propter ejusdem corporis unionem dictum est, Saule, Saule, quid me persequeris? etc.

**13:48 Præordinati. Ordo hic est, ut post labores præsentes et mortificationem carnis, vita sequatur.

††13:50 Religiosas mulieres. RAB. Sive de Judæis qui legis religionem servabant, sive de gentibus religionem salvare incipientes.

‡‡13:51 Excusso pulvere, etc. Secundum præceptum Evangelii, excutitur pulvis in testimonium quod inanem fecerunt laborem. RAB. Merito excutitur pulvis, quia in judicio sic a Christo ejicientur, sicut pulvis quem projicit ventus a facie terræ Psal. 1.. Si vero apostolos reciperent, pedes suos, id est sensus, a pulvere, id est vitiis, solverent.