14
Factum est autem Iconii, ut simul introirent in synagogam Judæorum, et loquerentur, ita ut crederet Judæorum et Græcorum copiosa multitudo. Qui vero increduli fuerunt Judæi, suscitaverunt et ad iracundiam concitaverunt animas gentium adversus fratres. Multo igitur tempore demorati sunt, fiducialiter agentes in Domino, testimonium perhibente verbo gratiæ suæ, dante signa et prodigia fieri per manus eorum. Divisa est autem multitudo civitatis: et quidam quidem erant cum Judæis, quidam vero cum Apostolis. Cum autem factus esset impetus gentilium et Judæorum cum principibus suis, ut contumeliis afficerent, et lapidarent eos, intelligentes confugerunt ad civitates Lycaoniæ Lystram et Derben, et universam in circuitu regionem, et ibi evangelizantes erant.*Confugerunt. RAB. Fuga apostolorum non plus fuit ex timore, quam amore verbi Dei. Et universam, etc. Quod in Græco sequitur: Deus autem pacem fecit, quidam Latini codices minus habent. Et quidam vir Lystris infirmus pedibus sedebat, claudus ex utero matris suæ, qui numquam ambulaverat. Hic audivit Paulum loquentem. Qui intuitus eum, et videns quia fidem haberet ut salvus fieret, dixit magna voce: Surge super pedes tuos rectus. Et exilivit, et ambulabat. 10 Turbæ autem cum vidissent quod fecerat Paulus, levaverunt vocem suam lycaonice, dicentes: Dii similes facti hominibus descenderunt ad nos.Levaverunt. RAB. In hoc notatur petulantia. Vel, altior erat sententia quam sua lingua barbara et unius Dei ignara. 11 Et vocabant Barnabam Jovem, Paulum vero Mercurium: quoniam ipse erat dux verbi. 12 Sacerdos quoque Jovis, qui erat ante civitatem, tauros et coronas ante januas afferens, cum populis volebat sacrificare.Coronas. ID. Ut faciem templi juxta ritum gentium ornaret, vel eis (quasi diis immolaturus) imponeret. Mos erat gentilium: ut deorum suorum honori sacrificantes sumerent coronas, victimis simul coronatis. 13 Quod ubi audierunt Apostoli, Barnabas et Paulus, conscissis tunicis suis exilierunt in turbas, clamantes 14 et dicentes: Viri, quid hæc facitis? et nos mortales sumus, similes vobis homines, annuntiantes vobis ab his vanis converti ad Deum vivum, qui fecit cælum, et terram, et mare, et omnia quæ in eis sunt: 15 qui in præteritis generationibus dimisit omnes gentes ingredi vias suas. 16 Et quidem non sine testimonio semetipsum reliquit benefaciens de cælo, dans pluvias et tempora fructifera, implens cibo et lætitia corda nostra.§Implens cibo, etc. ID. De carnalibus loquitur, quia lætitia est de cibis et vino quod lætificat cor hominis. 17 Et hæc dicentes, vix sedaverunt turbas ne sibi immolarent. 18 Supervenerunt autem quidam ab Antiochia et Iconio Judæi: et persuasis turbis, lapidantesque Paulum, traxerunt extra civitatem, existimantes eum mortuum esse.**Traxerunt. ID. Ad lapidandum sicut cadaver, de hoc ipse ad Corinthios: Semel lapidatus sum II Cor. 11., etc. 19 Circumdantibus autem eum discipulis, surgens intravit civitatem, et postera die profectus est cum Barnaba in Derben. 20 Cumque evangelizassent civitati illi, et docuissent multos, reversi sunt Lystram, et Iconium, et Antiochiam, 21 confirmantes animas discipulorum, exhortantesque ut permanerent in fide: et quoniam per multas tribulationes oportet nos intrare in regnum Dei.††Ut permanerent in fide. ID. Contra multas tribulationes: quia multitudo tribulationum fidei poscit perseverantiam. Quoniam per multas tribulationes. Labor præmittitur, dehinc regni introitus prædicatur, quia spes præmii solatium est laboris. 22 Et cum constituissent illis per singulas ecclesias presbyteros, et orassent cum jejunationibus, commendaverunt eos Domino, in quem crediderunt. 23 Transeuntesque Pisidiam, venerunt in Pamphyliam, 24 et loquentes verbum Domini in Perge, descenderunt in Attaliam: 25 et inde navigaverunt Antiochiam, unde erant traditi gratiæ Dei in opus quod compleverunt. 26 Cum autem venissent, et congregassent ecclesiam, retulerunt quanta fecisset Deus cum illis, et quia aperuisset gentibus ostium fidei. 27 Morati sunt autem tempus non modicum cum discipulis.

*14:6 Confugerunt. RAB. Fuga apostolorum non plus fuit ex timore, quam amore verbi Dei. Et universam, etc. Quod in Græco sequitur: Deus autem pacem fecit, quidam Latini codices minus habent.

14:10 Levaverunt. RAB. In hoc notatur petulantia. Vel, altior erat sententia quam sua lingua barbara et unius Dei ignara.

14:12 Coronas. ID. Ut faciem templi juxta ritum gentium ornaret, vel eis (quasi diis immolaturus) imponeret. Mos erat gentilium: ut deorum suorum honori sacrificantes sumerent coronas, victimis simul coronatis.

§14:16 Implens cibo, etc. ID. De carnalibus loquitur, quia lætitia est de cibis et vino quod lætificat cor hominis.

**14:18 Traxerunt. ID. Ad lapidandum sicut cadaver, de hoc ipse ad Corinthios: Semel lapidatus sum II Cor. 11., etc.

††14:21 Ut permanerent in fide. ID. Contra multas tribulationes: quia multitudo tribulationum fidei poscit perseverantiam. Quoniam per multas tribulationes. Labor præmittitur, dehinc regni introitus prædicatur, quia spes præmii solatium est laboris.