6
[Est et aliud malum quod vidi sub sole, et quidem frequens apud homines:*Est et aliud malum. Describit, et aliter divitem avarum, qui cum omnia habeat bona, nihilominus nimia parcitate se cruciat, nesciens cui congreget. vir cui dedit Deus divitias, et substantiam, et honorem, et nihil deest animæ suæ ex omnibus quæ desiderat; nec tribuit ei potestatem Deus ut comedat ex eo, sed homo extraneus vorabit illud: hoc vanitas et miseria magna est.Vir cui dedit Deus divitias. HIER. Potest hoc de populo Isræl accipi, etc., usque ad ad judicium properabimus omnes. Si genuerit quispiam centum liberos, et vixerit multos annos, et plures dies ætatis habuerit, et anima illius non utatur bonis substantiæ suæ, sepulturaque careat: de hoc ergo pronuntio quod melior illo sit abortivus.Sepultura. ID. Adeo avarus, ut nec de sepultura cogitet, vel, sæpe pro divitiis occisus abjicitur insepultus: vel, quia nullam sibi memoriam relinquat, cum omnibus bonis affluat. Frustra enim venit, et pergit ad tenebras, et oblivione delebitur nomen ejus. Non vidit solem, neque cognovit distantiam boni et mali. Etiam si duobus millibus annis vixerit, et non fuerit perfruitus bonis, nonne ad unum locum properant omnia? Omnis labor hominis in ore ejus; sed anima ejus non implebitur.§Omnis labor: hoc est, quod laborando didicit homo, id est rationalis, in ore habet, quia alios docet. Anima ejus non implebitur. ID. Quia semper cupit discere quod doceat: et hoc habet stulto plus, quia cum beato paupere tendit ad Christum, qui est vita et qui ait: Beati pauperes spiritu, quoniam ipsorum est regnum cœlorum. Quid habet amplius sapiens a stulto? et quid pauper, nisi ut pergat illuc ubi est vita? Melius est videre quod cupias, quam desiderare quod nescias. Sed et hoc vanitas est, et præsumptio spiritus. 10 Qui futurus est, jam vocatum est nomen ejus; et scitur quod homo sit, et non possit contra fortiorem se in judicio contendere.**Qui futurus est. ID. Omnium hominum, qui futuri sunt corpore circumdandi, jam Deus vocabulum novit; ne possit homo respondere contra artificem, quare ita, vel ita sit factus. Quanto enim amplius quæsierimus, tanto magis ostenditur vanitas nostra et verba superflua; et non ex præscientia Dei tollitur liberum arbitrium, sed causæ ante præcedunt quare unumquodque sit factum. 11 Verba sunt plurima, multamque in disputando habentia vanitatem.]††Verba sunt. Quasi, Dei quidem filius futurus est homo, tu autem noli ultra inquirere qualis, quomodo et cujusmodi, sed crede generationem ejus.

*6:1 Est et aliud malum. Describit, et aliter divitem avarum, qui cum omnia habeat bona, nihilominus nimia parcitate se cruciat, nesciens cui congreget.

6:2 Vir cui dedit Deus divitias. HIER. Potest hoc de populo Isræl accipi, etc., usque ad ad judicium properabimus omnes.

6:3 Sepultura. ID. Adeo avarus, ut nec de sepultura cogitet, vel, sæpe pro divitiis occisus abjicitur insepultus: vel, quia nullam sibi memoriam relinquat, cum omnibus bonis affluat.

§6:7 Omnis labor: hoc est, quod laborando didicit homo, id est rationalis, in ore habet, quia alios docet. Anima ejus non implebitur. ID. Quia semper cupit discere quod doceat: et hoc habet stulto plus, quia cum beato paupere tendit ad Christum, qui est vita et qui ait: Beati pauperes spiritu, quoniam ipsorum est regnum cœlorum.

**6:10 Qui futurus est. ID. Omnium hominum, qui futuri sunt corpore circumdandi, jam Deus vocabulum novit; ne possit homo respondere contra artificem, quare ita, vel ita sit factus. Quanto enim amplius quæsierimus, tanto magis ostenditur vanitas nostra et verba superflua; et non ex præscientia Dei tollitur liberum arbitrium, sed causæ ante præcedunt quare unumquodque sit factum.

††6:11 Verba sunt. Quasi, Dei quidem filius futurus est homo, tu autem noli ultra inquirere qualis, quomodo et cujusmodi, sed crede generationem ejus.