*7:2 Melius est nomen bonum. HIER. Memoria bonorum operum, quæ delectet auditorum corda, sicut nares unguenta: Unde, Memoria justorum in laude, nomen impiorum putrescet. Et dies. Hoc est, Melius est miseræ vitæ tormenta, et tribulationes, et labores moriendo evadere, quam ad hæc nasci et sustinere.
†7:4 Melior est ira, contra peccatum suum vel alienum, quia corrigis, non quia ultionem cupis Prov. 27..
‡7:6 Melius est a sapiente. Meliora sunt amici vulnera, quam fraudulenta inimici oscula. Verba adulantis magis insensata ad spinas, id est, sæculi curas moventia, quæ ducunt ad gehennæ incendia: sapiens perfectus nulla argutione indiget, nulla calumnia turbatur. Ergo de sapiente in profectu posito est accipiendum qui aliquando turbatur de iniquitate judicii, cum Deus statim non punit.
§7:9 Melior est finis. Perfectio. Qui perseveraverit salvus erit. Melior est consummata justitia, quam inchoata, et orationis epilogi quam exordia; hic certamen, ibi victoria. Arrogante. Huic arroganti contrarius est, qui in Evangelio pauper spiritu legitur Matth. 5..
**7:11 Quid putas? Aliter: Sic debes vivere, ut semper præsentes dies sint tibi meliores, quam præteriti. Semper est enim tempus operandi, ne cum cœperis decrescere, dicatur: Currebatis bene, quis vos impedivit non obedire veritati? Gal. 5.
††7:14 Considera opera Dei. Quam magna, quam mirabilia; alium gratuita pietate elegit, alium justo judicio despicit, unde, Jacob dilexi, Esau odio habui Mal. 1.. Et, Universæ viæ Domini misericordia et veritas.
‡‡7:15 Malam diem HIER. judicii, quæ mala videtur malis, unde, Dies illa dies iræ, etc. Vel, bona et mala, id est prospera et adversa, prout juste evenerint, sustine viriliter. Omnia enim juste, quamvis occulte, et hoc est non inveniat, etc.
§§7:18 Et noli esse. Impii non dimidiabunt dies suos, quasi, Noli impœnitens provocare Deum, ut etiam viventi inferat supplicium, sicut fecit Dathan et Abiron.
***7:19 Nihil negligit. Omnibus sine respectu personarum benefacit. Vel, in prosperis et in adversis providet.
†††7:20 Decem principes. HIER. Angelos, qui civitati nostræ, id est Ecclesiæ, tanquam custodes, id est auxiliatores, præsunt. Et decem dicuntur, quia denarius numerus est perfectus.
‡‡‡7:22 Sed et cunctis. Docet sapientem maledicorum linguas non attendere, ne cum ipse idem faciat, sibi velit ignosci et alios reprehendi. Si enim hoc fecerit, semper curiosus et iratus erit, quia nec servorum linguas compescere valebit.
§§§7:27 Venatorum, dæmonum, qui venantur animas nostras, quorum mulieres retia, et sagenæ hæretici.
*7:28 Ecce hoc. Hoc inveni, etc., usque ad facilior ad casum est mulier. Ut invenirem rationem. Quamcunque rem vel discretionem inter homines et eorum mores: quis perfecte bonus nisi solus Christus?
†7:29 Virum. Christum, qui caput est omnium bonorum, quod figuratur per millenarium qui perfectus numerus.
‡7:30 Solummodo hoc. HIER. Ne videatur communem omnium hominum naturam damnare, et Deum ejus auctorem accusare, vigilanter adjecit, Solummodo, etc. Quasi dicat: Homo quidem bonus factus est, sed libero arbitrio derelictus, sponte cadit et immiscet se vanis curis et superfluis. Quis talis ut sapiens, etc. ID. Dixit superius vix bonum hominem inveniri, cum a Deo homines sint boni facti. Nunc quæ bona eis dederit tanquam gratulabundus enumerat, sapientiam, rationem, arcana cognoscere.