34
Ac deinceps: Præcide, ait, tibi duas tabulas lapideas instar priorum, et scribam super eas verba, quæ habuerunt tabulæ quas fregisti. Esto paratus mane, ut ascendas statim in montem Sinai, stabisque mecum super verticem montis. Nullus ascendat tecum, nec videatur quispiam per totum montem: boves quoque et oves non pascantur e contra. Excidit ergo duas tabulas lapideas, quales antea fuerant: et de nocte consurgens ascendit in montem Sinai, sicut præceperat ei Dominus, portans secum tabulas. Cumque descendisset Dominus per nubem, stetit Moyses cum eo, invocans nomen Domini. Quo transeunte coram eo, ait: Dominator Domine Deus, misericors et clemens, patiens et multæ miserationis, ac verax, qui custodis misericordiam in millia; qui aufers iniquitatem, et scelera, atque peccata, nullusque apud te per se innocens est; qui reddis iniquitatem patrum filiis, ac nepotibus in tertiam et quartam progeniem.*Qui reddis iniquitatem patrum filiis ac nepotibus iu tertiam et quartam, etc., GREG., lib. XV Moral., cap. 22. Cum scriptum sit, etc., usque ad qui viderunt quod male sequerentur. Festinusque Moyses, curvatus est pronus in terram, et adorans ait: Si inveni gratiam in conspectu tuo, Domine, obsecro ut gradiaris nobiscum (populus enim duræ cervicis est) et auferas iniquitates nostras atque peccata, nosque possideas. 10 Respondit Dominus: Ego inibo pactum videntibus cunctis: signa faciam quæ numquam visa sunt super terram, nec in ullis gentibus, ut cernat populus iste, in cujus es medio, opus Domini terribile quod facturus sum. 11 Observa cuncta quæ hodie mando tibi: ego ipse ejiciam ante faciem tuam Amorrhæum, et Chananæum, et Hethæum, Pherezæum quoque, et Hevæum, et Jebusæum. 12 Cave ne umquam cum habitatoribus terræ illius jungas amicitias, quæ sint tibi in ruinam: 13 sed aras eorum destrue, confringe statuas, lucosque succide: 14 noli adorare deum alienum. Dominus zelotes nomen ejus; Deus est æmulator.Dominus zelotes. AUG., quæst. 158 in Exod. Dominus Deus enim zelans, etc., usque ad et perdit omnem qui fornicatur a se. 15 Ne ineas pactum cum hominibus illarum regionum: ne, cum fornicati fuerint cum diis suis, et adoraverint simulacra eorum, vocet te quispiam ut comedas de immolatis. 16 Nec uxorem de filiabus eorum accipies filiis tuis: ne, postquam ipsæ fuerint fornicatæ, fornicari faciant et filios tuos in deos suos. 17 Deos conflatiles non facies tibi. 18 Solemnitatem azymorum custodies. Septem diebus vesceris azymis, sicut præcepi tibi, in tempore mensis novorum: mense enim verni temporis egressus es de Ægypto. 19 Omne quod aperit vulvam generis masculini, meum erit. De cunctis animantibus, tam de bobus, quam de ovibus, meum erit. 20 Primogenitum asini redimes ove: sin autem nec pretium pro eo dederis, occidetur. Primogenitum filiorum tuorum redimes: nec apparebis in conspectu meo vacuus.Primogenitum asini, etc. ISID. Per asinum immunditia, per ovem innocentia designatur. Asini ergo primogenita ove mutare, est immundæ vitæ primordia ad innocentiæ simplicitatem convertere, ut postquam illa peccator egit, quæ ut immunda Dominus respuit, ea jam agendo proferat, quæ Dei sacrificio munda imponat. 21 Sex diebus operaberis; die septimo cessabis arare et metere.§Die septimo. AUG., quæst. 160. Cum de Sabbato præciperet, etc., usque ad omni tempore sabbato debere cessari. 22 Solemnitatem hebdomadarum facies tibi in primitiis frugum messis tuæ triticeæ, et solemnitatem, quando redeunte anni tempore cuncta conduntur. 23 Tribus temporibus anni apparebit omne masculinum tuum in conspectu omnipotentis Domini Dei Israël. 24 Cum enim tulero gentes a facie tua, et dilatavero terminos tuos, nullus insidiabitur terræ tuæ, ascendente te, et apparente in conspectu Domini Dei tui ter in anno.**Nullus insidiabitur AUG., quæst. 161. Quod dixit, etc., usque ad ubi tabernaculum vel templum Deus fuerat habiturus. 25 Non immolabis super fermento sanguinem hostiæ meæ: neque residebit mane de victima solemnitatis Phase.††Non immolabis, etc. AUG., quæst. 162 et 163. Quid est quod ait: Non occides super fermentum sanguinem immolatorum meorum? An illa hoc loco dicit immolata sua, quæ per pascha occiduntur, et præcipit ne tunc sit in domo fermentum, quando sunt dies azymorum? 26 Primitias frugum terræ tuæ offeres in domo Domini Dei tui. Non coques hædum in lacte matris suæ.‡‡Non coques hædum in lacte. AUG., ubi supra. Non coques agnum in lacte matris suæ, etc., usque ad sed historica narratio est. ISID. Moyses quadraginta diebus jejunavit, et Elias, et ipse Dominus. Præcipitur enim nobis ex lege, ex prophetis et Evangelio. Quod testimonium ex his habet. Unde in monte inter utramque personam medius Salvator effulsit, ut ab omnibus mundi illecebris aviditatem nostram tanquam jejunio temperantiæ refrenemus, quandiu perfectio Decalogi per quatuor ejusdem mundi partes, id est toti orbi prædicatur, ut decem quater dueta quadragenarium numerum signent. 27 Dixitque Dominus ad Moysen: Scribe tibi verba hæc, quibus et tecum et cum Israël pepigi fœdus. 28 Fuit ergo ibi cum Domino quadraginta dies et quadraginta noctes: panem non comedit, et aquam non bibit, et scripsit in tabulis verba fœderis decem.§§Et scripsit in tabulis, etc. AUG., quæst. 166. De Moyse dictum est quod ipse scripsit, etc., usque ad sed per gratiam Dei. 29 Cumque descenderet Moyses de monte Sinai, tenebat duas tabulas testimonii, et ignorabat quod cornuta esset facies sua ex consortio sermonis Domini.***Cumque descenderet. ISID. in Exod., tom. 5. Ascendit Moyses denuo in montem, etc., usque ad cujus imago fuit in tabulis. ISID. ibid. Descendente Moyse cum tabulis, etc., usque ad unde: Revela oculos meos et considerabo mirabilia de lege tua Psal. 118.. 30 Videntes autem Aaron et filii Israël cornutam Moysi faciem, timuerunt prope accedere.†††Videns autem Aaron, etc. ORIG., hom. 12 in Exod. Scriptum est quia vidit Aaron et omnes filii Isræl Moysen, etc., usque ad habent enim gloriam ea quæ loquitur, sed tegitur et occultatur, et omnis gloria ejus intrinsecus. ORIG. ibid. Illud quoque intuere quod in lege vultus Moysi glorificatur, licet velamine contegatur, etc., usque ad de servitute sæculi liberati libertatem scientiæ requiramus. 31 Vocatique ab eo, reversi sunt tam Aaron, quam principes synagogæ. Et postquam locutus est ad eos, 32 venerunt ad eum etiam omnes filii Israël: quibus præcepit cuncta quæ audierat a Domino in monte Sinai. 33 Impletisque sermonibus, posuit velamen super faciem suam. 34 Quod ingressus ad Dominum, et loquens cum eo, auferebat donec exiret, et tunc loquebatur ad filios Israël omnia quæ sibi fuerant imperata.‡‡‡Et tunc loquebatur ad filios Isæl omnia quæ sibi fuerant, etc. AUG., quæst. 172 in Exod. Postquam descendit Moyses de monte, etc., usque ad ut hoc nomen acciperent. 35 Qui videbant faciem egredientis Moysi esse cornutam, sed operiebat ille rursus faciem suam, siquando loquebatur ad eos.

*34:7 Qui reddis iniquitatem patrum filiis ac nepotibus iu tertiam et quartam, etc., GREG., lib. XV Moral., cap. 22. Cum scriptum sit, etc., usque ad qui viderunt quod male sequerentur.

34:14 Dominus zelotes. AUG., quæst. 158 in Exod. Dominus Deus enim zelans, etc., usque ad et perdit omnem qui fornicatur a se.

34:20 Primogenitum asini, etc. ISID. Per asinum immunditia, per ovem innocentia designatur. Asini ergo primogenita ove mutare, est immundæ vitæ primordia ad innocentiæ simplicitatem convertere, ut postquam illa peccator egit, quæ ut immunda Dominus respuit, ea jam agendo proferat, quæ Dei sacrificio munda imponat.

§34:21 Die septimo. AUG., quæst. 160. Cum de Sabbato præciperet, etc., usque ad omni tempore sabbato debere cessari.

**34:24 Nullus insidiabitur AUG., quæst. 161. Quod dixit, etc., usque ad ubi tabernaculum vel templum Deus fuerat habiturus.

††34:25 Non immolabis, etc. AUG., quæst. 162 et 163. Quid est quod ait: Non occides super fermentum sanguinem immolatorum meorum? An illa hoc loco dicit immolata sua, quæ per pascha occiduntur, et præcipit ne tunc sit in domo fermentum, quando sunt dies azymorum?

‡‡34:26 Non coques hædum in lacte. AUG., ubi supra. Non coques agnum in lacte matris suæ, etc., usque ad sed historica narratio est. ISID. Moyses quadraginta diebus jejunavit, et Elias, et ipse Dominus. Præcipitur enim nobis ex lege, ex prophetis et Evangelio. Quod testimonium ex his habet. Unde in monte inter utramque personam medius Salvator effulsit, ut ab omnibus mundi illecebris aviditatem nostram tanquam jejunio temperantiæ refrenemus, quandiu perfectio Decalogi per quatuor ejusdem mundi partes, id est toti orbi prædicatur, ut decem quater dueta quadragenarium numerum signent.

§§34:28 Et scripsit in tabulis, etc. AUG., quæst. 166. De Moyse dictum est quod ipse scripsit, etc., usque ad sed per gratiam Dei.

***34:29 Cumque descenderet. ISID. in Exod., tom. 5. Ascendit Moyses denuo in montem, etc., usque ad cujus imago fuit in tabulis. ISID. ibid. Descendente Moyse cum tabulis, etc., usque ad unde: Revela oculos meos et considerabo mirabilia de lege tua Psal. 118..

†††34:30 Videns autem Aaron, etc. ORIG., hom. 12 in Exod. Scriptum est quia vidit Aaron et omnes filii Isræl Moysen, etc., usque ad habent enim gloriam ea quæ loquitur, sed tegitur et occultatur, et omnis gloria ejus intrinsecus. ORIG. ibid. Illud quoque intuere quod in lege vultus Moysi glorificatur, licet velamine contegatur, etc., usque ad de servitute sæculi liberati libertatem scientiæ requiramus.

‡‡‡34:34 Et tunc loquebatur ad filios Isæl omnia quæ sibi fuerant, etc. AUG., quæst. 172 in Exod. Postquam descendit Moyses de monte, etc., usque ad ut hoc nomen acciperent.