35
Igitur congregata omni turba filiorum Israël, dixit ad eos: Hæc sunt quæ jussit Dominus fieri. Sex diebus facietis opus: septimus dies erit vobis sanctus, sabbatum, et requies Domini: qui fecerit opus in eo, occidetur. Non succendetis ignem in omnibus habitaculis vestris per diem sabbati. Et ait Moyses ad omnem catervam filiorum Israël: Iste est sermo quem præcepit Dominus, dicens: Separate apud vos primitias Domino. Omnis voluntarius et prono animo offerat eas Domino: aurum et argentum, et æs,*Separate. ORIG., hom. 13 in Exod. Alia littera: Sumite a vobis ipsis redemptionem Domino, etc., usque ad et argentum tuum, id est sermo tuus, probatum. ID. Nostis, qui divinis mysteriis interesse consuevistis, etc., usque ad hæc omnia quæ in nobis sunt faciunt. Omnis. ID. Alia littera: Unusquisque vestrum, inquit, etc., usque ad ita si veniens dominus inveniat aliquid tuum in tabernaculo suo, sibi te defendit, et suum dicit. Æs. ID. Pro fortitudine poni videtur, etc., usque ad Omnia ergo offerantur Deo, sensus, sermo et vox. hyacinthum et purpuram, coccumque bis tinctum, et byssum, pilos caprarum,Hyacinthum. ID. Videamus cætera, hyacinthum, etc., usque ad et offeretis primitias Domino. Coccumque bis tinctum. ID. homil. 13 in Exod. Videamus quare coccus duplicatur, etc., usque ad ut cum scientiæ lumine igniculum severitatis admisceat. ID. Si quis digne intelligat exitum Hebræorum de Ægypto, etc., usque ad et nobiliora designat indumenta: Induite vos Dominum Jesum Christum, et carnis curam ne feceritis in deliciis Rom. 13.. GREG., ubi supra. In constructione tabernaculi, etc., usque ad quasi sine luce sonitum dederunt. ORIG., ubi supra. Post hæc viri acceperunt a mulieribus suis, etc., usque ad unde: Non omnes capiunt verbum istud, sed quibus datum est Matth. 19.. Pilosque caprarum. ORIG. hom. 19. Pili caprarum offeruntur, etc., usque ad qui Domino offert pelles arietum. pellesque arietum rubricatas, et janthinas, ligna setim, et oleum ad luminaria concinnanda, et ut conficiatur unguentum, et thymiama suavissimum, lapides onychinos, et gemmas ad ornatum superhumeralis et rationalis. 10 Quisque vestrum sapiens est, veniat, et faciat quod Dominus imperavit: 11 tabernaculum scilicet, et tectum ejus, atque operimentum, annulos, et tabulata cum vectibus, paxillos, et bases: 12 arcam et vectes, propitiatorium, et velum, quod ante illud oppanditur: 13 mensam cum vectibus et vasis, et propositionis panibus: 14 candelabrum ad luminaria sustentanda, vasa illius et lucernas, et oleum ad nutrimenta ignium: 15 altare thymiamatis, et vectes, et oleum unctionis et thymiama ex aromatibus: tentorium ad ostium tabernaculi: 16 altare holocausti, et craticulam ejus æneam cum vectibus et vasis suis: labrum et basim ejus: 17 cortinas atrii cum columnis et basibus, tentorium in foribus vestibuli, 18 paxillos tabernaculi et atrii cum funiculis suis: 19 vestimenta, quorum usus est in ministerio sanctuarii, vestes Aaron pontificis ac filiorum ejus, ut sacerdotio fungantur mihi. 20 Egressaque omnis multitudo filiorum Israël de conspectu Moysi, 21 obtulerunt mente promptissima atque devota primitias Domino, ad faciendum opus tabernaculi testimonii. Quidquid ad cultum et ad vestes sanctas necessarium erat,Quidquid ad cultum, etc. GREG., ubi supra. In ornamento tabernaculi viri cum mulieribus dona offerunt, etc., usque ad prout ipse dederit, proferuntur. 22 viri cum mulieribus præbuerunt, armillas et inaures, annulos et dextralia: omne vas aureum in donaria Domini separatum est. 23 Si quis habebat hyacinthum, et purpuram, coccumque bis tinctum, byssum et pilos caprarum, pelles arietum rubricatas, et janthinas, 24 argenti, ærisque metalla, obtulerunt Domino, lignaque setim in varios usus. 25 Sed et mulieres doctæ, quæ neverant, dederunt hyacinthum, purpuram, et vermiculum, ac byssum, 26 et pilos caprarum, sponte propria cuncta tribuentes. 27 Principes vero obtulerunt lapides onychinos, et gemmas ad superhumerale et rationale,§Principes vero obtulerunt lapides, etc. ORIG., ubi supra. Principes obtulerunt dona sua, etc., usque ad ut præesse populis mereantur. ORIG. hom. 9 in Exod. Offerunt etiam principes oleum lucernis et chrismati profuturum, etc., usque ad cum te Dominus in loco viridi collocaverit super aquam refectionis. 28 aromataque et oleum ad luminaria concinnanda, et ad præparandum unguentum, ac thymiama odoris suavissimi componendum. 29 Omnes viri et mulieres mente devota obtulerunt donaria, ut fierent opera, quæ jusserat Dominus per manum Moysi. Cuncti filii Israël voluntaria Domino dedicaverunt. 30 Dixitque Moyses ad filios Israël: Ecce, vocavit Dominus ex nomine Beseleel filium Uri, filii Hur de tribu Juda,**Beseleel. RAB. in Exod., tom. 2. Umbra dicitur, etc., usque ad in justitia et judicio fratres suos exhortando roborant. 31 implevitque eum spiritu Dei, sapientia et intelligentia, et scientia et omni doctrina, 32 ad excogitandum, et faciendum opus in auro, et argento, et ære, 33 sculpendisque lapidibus, et opere carpentario, quidquid fabre adinveniri potest, 34 dedit in corde ejus: Ooliab quoque filium Achisamech de tribu Dan: 35 ambos erudivit sapientia, ut faciant opera abietarii, polymitarii, ac plumarii, de hyacintho ac purpura, coccoque bis tincto, et bysso, et texant omnia, ac nova quæque reperiant.

*35:5 Separate. ORIG., hom. 13 in Exod. Alia littera: Sumite a vobis ipsis redemptionem Domino, etc., usque ad et argentum tuum, id est sermo tuus, probatum. ID. Nostis, qui divinis mysteriis interesse consuevistis, etc., usque ad hæc omnia quæ in nobis sunt faciunt. Omnis. ID. Alia littera: Unusquisque vestrum, inquit, etc., usque ad ita si veniens dominus inveniat aliquid tuum in tabernaculo suo, sibi te defendit, et suum dicit. Æs. ID. Pro fortitudine poni videtur, etc., usque ad Omnia ergo offerantur Deo, sensus, sermo et vox.

35:6 Hyacinthum. ID. Videamus cætera, hyacinthum, etc., usque ad et offeretis primitias Domino. Coccumque bis tinctum. ID. homil. 13 in Exod. Videamus quare coccus duplicatur, etc., usque ad ut cum scientiæ lumine igniculum severitatis admisceat. ID. Si quis digne intelligat exitum Hebræorum de Ægypto, etc., usque ad et nobiliora designat indumenta: Induite vos Dominum Jesum Christum, et carnis curam ne feceritis in deliciis Rom. 13.. GREG., ubi supra. In constructione tabernaculi, etc., usque ad quasi sine luce sonitum dederunt. ORIG., ubi supra. Post hæc viri acceperunt a mulieribus suis, etc., usque ad unde: Non omnes capiunt verbum istud, sed quibus datum est Matth. 19.. Pilosque caprarum. ORIG. hom. 19. Pili caprarum offeruntur, etc., usque ad qui Domino offert pelles arietum.

35:21 Quidquid ad cultum, etc. GREG., ubi supra. In ornamento tabernaculi viri cum mulieribus dona offerunt, etc., usque ad prout ipse dederit, proferuntur.

§35:27 Principes vero obtulerunt lapides, etc. ORIG., ubi supra. Principes obtulerunt dona sua, etc., usque ad ut præesse populis mereantur. ORIG. hom. 9 in Exod. Offerunt etiam principes oleum lucernis et chrismati profuturum, etc., usque ad cum te Dominus in loco viridi collocaverit super aquam refectionis.

**35:30 Beseleel. RAB. in Exod., tom. 2. Umbra dicitur, etc., usque ad in justitia et judicio fratres suos exhortando roborant.