4
Audierunt autem hostes Judæ et Benjamin, quia filii captivitatis ædificarent templum Domino Deo Israël:*Audierunt autem hostes Judæ et Benjamin, etc. BED. in Esdr. Hostes Judæ et Benjamin Samaritas dicit, etc., usque ad qui ad dexteram judicis benedictionem et regnum æternum percepturi sunt. Dicunt ergo: et accedentes ad Zorobabel, et ad principes patrum, dixerunt eis: Ædificemus vobiscum, quia ita ut vos, quærimus Deum vestrum: ecce nos immolavimus victimas a diebus Asor Haddan regis Assur, qui adduxit nos huc.Ædificemus vobis. ID., ibid. Cum affectant hæretici auctoritatem sibi prædicandi inter catholicos tribui, etc., usque ad in aperti persona hostis accerrime impugnavit. Non est nobis. Non est hæreticorum ædificare Ecclesiam a qua sunt alieni, sed tantum eorum qui Christo vero regi et sacerdoti adhærentes, principes patrum vocari meruerunt, et pro pia cura quam habent erga eos qui Christum videre desiderant. Et dixit eis Zorobabel, et Josue, et reliqui principes patrum Israël: Non est vobis et nobis ut ædificemus domum Deo nostro, sed nos ipsi soli ædificabimus Domino Deo nostro, sicut præcepit nobis Cyrus rex Persarum.Factum est autem. ID., ibid. Quoties hæretici non solum in civitatibus, sed etiam in provinciis perverse docendo vel etiam sæviendo dogma confessionis veræ impediebant, etc., usque ad sapientibus architectis reædificandæ post captivitatem ejusdem domus copia suppeteret. Factum est igitur ut populus terræ impediret manus populi Judæ, et turbaret eos in ædificando.§Populi Judæ. Populum Juda, id est confidentem et glorificantem, dicit eum qui integramente Domino ædificare, id est ad voluntatem ejus faciendam et gloriam quærendam omnium quos potest animos et ora convertere quærit. Conduxerunt autem adversus eos consiliatores, ut destruerent consilium eorum omnibus diebus Cyri regis Persarum, et usque ad regnum Darii regis Persarum.**Conduxerunt. ID., ibid. Notanda distinctio verborum, etc., usque ad cum principum terrenorum contra Ecclesiam præsidia acquirunt, quod quantum noceat fidei, tempore Arianæ perfidiæ luce clarius innotuit. In regno autem Assueri. ID., ibid. Hunc Artaxerxem, etc., usque ad sed quasi minoris potentiæ illum hæc tractare et decernere permisit. BEDA., ibid. Artaxerxes cui suadetur et suasus præcepit ne Jerusalem ædificetur, etc., usque ad denuo superatis hostibus qui proxima tenebant loca, possederunt. In regno autem Assueri, in principio regni ejus, scripserunt accusationem adversus habitatores Judæ et Jerusalem. Et in diebus Artaxerxis scripsit Beselam, Mithridates, et Thabeel, et reliqui qui erant in consilio eorum, ad Artaxerxem regem Persarum: epistola autem accusationis scripta erat syriace, et legebatur sermone syro. Reum Beelteem, et Samsai scriba, scripserunt epistolam unam de Jerusalem Artaxerxi regi, hujuscemodi: Reum Beelteem, et Samsai scriba, et reliqui consiliatores eorum, Dinæi, et Apharsathachæi, Terphalæi, Apharsæi, Erchuæi, Babylonii, Susanechæi, Dievi, et Ælamitæ, 10 et ceteri de gentibus, quas transtulit Asenaphar magnus et gloriosus, et habitare eas fecit in civitatibus Samariæ, et in reliquis regionibus trans flumen in pace 11 (hoc est exemplar epistolæ, quam miserunt ad eum), Artaxerxi regi, servi tui, viri qui sunt trans fluvium, salutem dicunt. 12 Notum sit regi quia Judæi, qui ascenderunt a te ad nos, venerunt in Jerusalem civitatem rebellem et pessimam, quam ædificant exstruentes muros ejus, et parietes componentes. 13 Nunc igitur notum sit regi, quia si civitas illa ædificata fuerit, et muri ejus instaurati, tributum, et vectigal, et annuos reditus non dabunt, et usque ad reges hæc noxa perveniet. 14 Nos autem memores salis, quod in palatio comedimus, et quia læsiones regis videre nefas ducimus, idcirco misimus et nuntiavimus regi,††Læsiones. Quia nequeunt sufferre, qui regnum diaboli conantur impugnare, timent bella concitari in Ecclesia, ne hæreses et fallaciæ eorum cum dogmate gentilium debellentur, duce illo qui ait: Non veni pacem mittere, sed gladium Matth. 16.. Et iterum: Ignem veni mittere in terram Luc. 12., etc., gladium, scilicet verbi Dei quo adversarios sternat, ignem charitatis, quo suorum corda accendens omnia contrariæ sectæ arma et scuta comburat. Quoniam urbs. BEDA ubi supra. Ipsi hostes iterum de civitate Domini confitentur, etc., usque ad id est inchoationem et perfectionem honorum Deo a quo acceperant bene vivendo et gratias agendo referunt. 15 ut recenseas in libris historiarum patrum tuorum, et invenies scriptum in commentariis: et scies quoniam urbs illa, urbs rebellis est, et nocens regibus et provinciis, et bella concitantur in ea ex diebus antiquis: quam ob rem et civitas ipsa destructa est. 16 Nuntiamus nos regi, quoniam si civitas illa ædificata fuerit, et muri ipsius instaurati, possessionem trans fluvium non habebis.‡‡Trans fluvium. Euphratem scilicet, intra quem Syria est, qui baptismum significat, quia unus est de quatuor fluminibus paradisi, qui totum orbem irrigant, sicut quatuor evangelistæ ab uno fonte vitæ, id est Christo inspirati, consona voce cunctis gentibus lavacrum salutis prædicant, vel quia Euphrates frugifer interpretatur: quod congruit sacramento quo orbis ablutus et sanctificatus fructum animarum, tricesimum, sexagesimum et centesimum Deo gignit. 17 Verbum misit rex ad Reum Beelteem, et Samsai scribam, et ad reliquos, qui erant in consilio eorum habitatores Samariæ, et ceteris trans fluvium, salutem dicens et pacem.§§Verbum misit rex ad Reum Beelteem. BEDA ubi supra. Quærit rex Persarum, etc., usque ad qui Ecclesiam persequuntur et prohibent ædificari. Habitatores Samariæ. Habitant hostes Jerosolymorum in Samaria, quæ interpretatur custodia, non quod præcepta fidei et veritatis custodiant, qui visioni veræ pacis obstinate repugnant, sed quia custodiam virtutum penes se manere jactant, cum adversus mœnia pacis per hæresim pugnant. 18 Accusatio, quam misistis ad nos, manifeste lecta est coram me, 19 et a me præceptum est: et recensuerunt, inveneruntque quoniam civitas illa a diebus antiquis adversum reges rebellat, et seditiones, et prælia concitantur in ea: 20 nam et reges fortissimi fuerunt in Jerusalem, qui et dominati sunt omni regioni quæ trans fluvium est: tributum quoque et vectigal, et reditus accipiebant. 21 Nunc ergo audite sententiam: prohibeatis viros illos, ut urbs illa non ædificetur donec si forte a me jussum fuerit. 22 Videte ne negligenter hoc impleatis, et paulatim crescat malum contra reges. 23 Itaque exemplum edicti Artaxerxis regis lectum est coram Reum Beelteem, et Samsai scriba, et consiliariis eorum: et abierunt festini in Jerusalem ad Judæos, et prohibuerunt eos in brachio et robore.***Itaque exemplum. BEDA, ibid. Patet ordo historiæ, etc., usque ad et rex tantum prohibuisset construi civitatem. 24 Tunc intermissum est opus domus Domini in Jerusalem, et non fiebat usque ad annum secundum regni Darii regis Persarum.

*4:1 Audierunt autem hostes Judæ et Benjamin, etc. BED. in Esdr. Hostes Judæ et Benjamin Samaritas dicit, etc., usque ad qui ad dexteram judicis benedictionem et regnum æternum percepturi sunt. Dicunt ergo:

4:2 Ædificemus vobis. ID., ibid. Cum affectant hæretici auctoritatem sibi prædicandi inter catholicos tribui, etc., usque ad in aperti persona hostis accerrime impugnavit. Non est nobis. Non est hæreticorum ædificare Ecclesiam a qua sunt alieni, sed tantum eorum qui Christo vero regi et sacerdoti adhærentes, principes patrum vocari meruerunt, et pro pia cura quam habent erga eos qui Christum videre desiderant.

4:3 Factum est autem. ID., ibid. Quoties hæretici non solum in civitatibus, sed etiam in provinciis perverse docendo vel etiam sæviendo dogma confessionis veræ impediebant, etc., usque ad sapientibus architectis reædificandæ post captivitatem ejusdem domus copia suppeteret.

§4:4 Populi Judæ. Populum Juda, id est confidentem et glorificantem, dicit eum qui integramente Domino ædificare, id est ad voluntatem ejus faciendam et gloriam quærendam omnium quos potest animos et ora convertere quærit.

**4:5 Conduxerunt. ID., ibid. Notanda distinctio verborum, etc., usque ad cum principum terrenorum contra Ecclesiam præsidia acquirunt, quod quantum noceat fidei, tempore Arianæ perfidiæ luce clarius innotuit. In regno autem Assueri. ID., ibid. Hunc Artaxerxem, etc., usque ad sed quasi minoris potentiæ illum hæc tractare et decernere permisit. BEDA., ibid. Artaxerxes cui suadetur et suasus præcepit ne Jerusalem ædificetur, etc., usque ad denuo superatis hostibus qui proxima tenebant loca, possederunt.

††4:14 Læsiones. Quia nequeunt sufferre, qui regnum diaboli conantur impugnare, timent bella concitari in Ecclesia, ne hæreses et fallaciæ eorum cum dogmate gentilium debellentur, duce illo qui ait: Non veni pacem mittere, sed gladium Matth. 16.. Et iterum: Ignem veni mittere in terram Luc. 12., etc., gladium, scilicet verbi Dei quo adversarios sternat, ignem charitatis, quo suorum corda accendens omnia contrariæ sectæ arma et scuta comburat. Quoniam urbs. BEDA ubi supra. Ipsi hostes iterum de civitate Domini confitentur, etc., usque ad id est inchoationem et perfectionem honorum Deo a quo acceperant bene vivendo et gratias agendo referunt.

‡‡4:16 Trans fluvium. Euphratem scilicet, intra quem Syria est, qui baptismum significat, quia unus est de quatuor fluminibus paradisi, qui totum orbem irrigant, sicut quatuor evangelistæ ab uno fonte vitæ, id est Christo inspirati, consona voce cunctis gentibus lavacrum salutis prædicant, vel quia Euphrates frugifer interpretatur: quod congruit sacramento quo orbis ablutus et sanctificatus fructum animarum, tricesimum, sexagesimum et centesimum Deo gignit.

§§4:17 Verbum misit rex ad Reum Beelteem. BEDA ubi supra. Quærit rex Persarum, etc., usque ad qui Ecclesiam persequuntur et prohibent ædificari. Habitatores Samariæ. Habitant hostes Jerosolymorum in Samaria, quæ interpretatur custodia, non quod præcepta fidei et veritatis custodiant, qui visioni veræ pacis obstinate repugnant, sed quia custodiam virtutum penes se manere jactant, cum adversus mœnia pacis per hæresim pugnant.

***4:23 Itaque exemplum. BEDA, ibid. Patet ordo historiæ, etc., usque ad et rex tantum prohibuisset construi civitatem.