5
Prophetaverunt autem Aggæus propheta, et Zacharias filius Addo, prophetantes ad Judæos qui erant in Judæa et Jerusalem, in nomine Dei Israël.*Prophetaverunt. BEDA, lib. II in Esdram, tom. 2. In libris eorum plenius scriptum est, etc., usque ad Zorobabel quoque et Jesus, et populus qui cum eis erat, non minoris fuisse fidei probantur, qui prophetas jubentes magis audierunt quam prohibentis imperium. Tunc surrexerunt Zorobabel filius Salathiel, et Josue filius Josedec, et cœperunt ædificare templum Dei in Jerusalem, et cum eis prophetæ Dei adjuvantes eos.Zorobabel. ID., ibid. Ortus in Babylone, etc., usque ad Unusquisque etiam cum Deum invocans non aliud quærit quam ipsum, potest eum Salathiel vocare. Et Josue. ID., ibid. Josue vel Jesus interpretatur Salvator. Josedec Dominus justus. Hic quidem, sicut filius Nun, Christum significat; uterque enim populum in terram promissionis, ille de longo incolatu eremi, hic de longiore captivitatis servitio introduxit. Sic verus Jesus electos suos ab omnibus malis eruens, ad superni regni promissa gaudia inducit, qui est filius Josedec, id est Domini justi, de quo dicitur: Dominus justus concidet cervices peccatorum, etc. Psal. 12. In ipso autem tempore venit ad eos Thathanai, qui erat dux trans flumen, et Stharbuzanai, et consiliarii eorum: sicque dixerunt eis: Quis dedit vobis consilium ut domum hanc ædificaretis, et muros ejus instauraretis?In ipso. ID., ibid. Patet littera textus, quia confortati verbis prophetarum, optimates Judæo rum non potuerunt hostium infestationibus a sancto opere præpediri, a quo quiescentibus adhuc prophetis, timore hostium cessaverant, sicut nunc in Ecclesia geritur, dum hi qui malignorum spirituum, vel hominum insidiis retardati, tardiores aliquando ad opus bonum fuerunt, repente verbis doctorum vel divinarum Scripturarum correpti, nullis tentationum machinis possunt vinci, vel a proposito intentionis revocari. Ad quod respondimus eis, quæ essent nomina hominum auctorum ædificationis illius.§Ad quod respondimus. ID., ibid. Videtur qui hoc scripsit præsens affuisse, cum Esdras dicatur scripsisse, qui non tunc Jerosolymis fuisse, sed multo post, regnante Artaxerxe, illuc venisse reperitur. Aut ergo tunc vere ibi fuit, et facto templo Babyloniam rediit, ut plures de filiis Isræl in Jerusalem reduceret, aut se ædificantibus jungit, quasi suum sit quod erga fratres agitur, vel quod ipsi agunt, sicut Apostolus ait: Nos qui vivimus, qui residui sumus in adventu Domini, non præveniemus, etc. I Thes. 4.. Oculus autem Dei eorum factus est super senes Judæorum, et non potuerunt inhibere eos. Placuitque ut res ad Darium referretur, et tunc satisfacerent adversus accusationem illam. Exemplar epistolæ, quam misit Thathanai dux regionis trans flumen, et Stharbuzanai, et consiliatores ejus Arphasachæi, qui erant trans flumen, ad Darium regem.**Exemplar epistolæ. ID., ibid. Multum dissimilis est hæc epistola illi, etc., usque ad et tandem cognoscentes quod hoc a Deo cœli et terræ, qui solus vere est Deus, originem sumpsit, sacrificiis ejus communicant, et ædificium juvare lætantur. Sermo, quem miserant ei, sic scriptus erat: Dario regi pax omnis. Notum sit regi, isse nos ad Judæam provinciam, ad domum Dei magni, quæ ædificatur lapide impolito, et ligna ponuntur in parietibus: opusque illud diligenter exstruitur, et crescit in manibus eorum.††Lapide impolito. ID., ibid. Novo scilicet, quem impolitum repererunt, sed poliendo ædificio aptaverunt, etc., usque ad alter idololatriæ mancipatus nulla spiritualium architectorum industria, nullo pietatis cultu deformitatem agrestis et terrenæ mentis exuerat. Et ligna ponuntur in parietibus, opusque, etc. ID., ibid. Ligna quæ ad ornamentum vel munimentum templi ponuntur, eamdem sanctorum vitam in ornatu Ecclesiæ quam et lapides designant: de quibus dicitur: Exsultabunt omnia ligna silvarum, etc. Interrogavimus ergo senes illos, et ita diximus eis: Quis dedit vobis potestatem ut domum hanc ædificaretis, et muros hos instauraretis? 10 Sed et nomina eorum quæsivimus ab eis, ut nuntiaremus tibi: scripsimusque nomina eorum virorum, qui sunt principes in eis. 11 Hujuscemodi autem sermonem responderunt nobis dicentes: Nos sumus servi Dei cæli et terræ, et ædificamus templum, quod erat exstructum ante hos annos multos, quodque rex Israël magnus ædificaverat, et exstruxerat. 12 Postquam autem ad iracundiam provocaverunt patres nostri Deum cæli, tradidit eos in manus Nabuchodonosor regis Babylonis Chaldæi, domum quoque hanc destruxit, et populum ejus transtulit in Babylonem. 13 Anno autem primo Cyri regis Babylonis, Cyrus rex proposuit edictum ut domus Dei hæc ædificaretur. 14 Nam et vasa templi Dei aurea et argentea, quæ Nabuchodonosor tulerat de templo, quod erat in Jerusalem, et asportaverat ea in templum Babylonis, protulit Cyrus rex de templo Babylonis, et data sunt Sassabasar vocabulo, quem et principem constituit, 15 dixitque ei: Hæc vasa tolle, et vade, et pone ea in templo, quod est in Jerusalem, et domus Dei ædificetur in loco suo. 16 Tunc itaque Sassabasar ille venit et posuit fundamenta templi Dei in Jerusalem, et ex eo tempore usque nunc ædificatur, et necdum completum est. 17 Nunc ergo si videtur regi bonum, recenseat in bibliotheca regis, quæ est in Babylone, utrumnam a Cyro rege jussum fuerit ut ædificaretur domus Dei in Jerusalem, et voluntatem regis super hac re mittat ad nos.

*5:1 Prophetaverunt. BEDA, lib. II in Esdram, tom. 2. In libris eorum plenius scriptum est, etc., usque ad Zorobabel quoque et Jesus, et populus qui cum eis erat, non minoris fuisse fidei probantur, qui prophetas jubentes magis audierunt quam prohibentis imperium.

5:2 Zorobabel. ID., ibid. Ortus in Babylone, etc., usque ad Unusquisque etiam cum Deum invocans non aliud quærit quam ipsum, potest eum Salathiel vocare. Et Josue. ID., ibid. Josue vel Jesus interpretatur Salvator. Josedec Dominus justus. Hic quidem, sicut filius Nun, Christum significat; uterque enim populum in terram promissionis, ille de longo incolatu eremi, hic de longiore captivitatis servitio introduxit. Sic verus Jesus electos suos ab omnibus malis eruens, ad superni regni promissa gaudia inducit, qui est filius Josedec, id est Domini justi, de quo dicitur: Dominus justus concidet cervices peccatorum, etc. Psal. 12.

5:3 In ipso. ID., ibid. Patet littera textus, quia confortati verbis prophetarum, optimates Judæo rum non potuerunt hostium infestationibus a sancto opere præpediri, a quo quiescentibus adhuc prophetis, timore hostium cessaverant, sicut nunc in Ecclesia geritur, dum hi qui malignorum spirituum, vel hominum insidiis retardati, tardiores aliquando ad opus bonum fuerunt, repente verbis doctorum vel divinarum Scripturarum correpti, nullis tentationum machinis possunt vinci, vel a proposito intentionis revocari.

§5:4 Ad quod respondimus. ID., ibid. Videtur qui hoc scripsit præsens affuisse, cum Esdras dicatur scripsisse, qui non tunc Jerosolymis fuisse, sed multo post, regnante Artaxerxe, illuc venisse reperitur. Aut ergo tunc vere ibi fuit, et facto templo Babyloniam rediit, ut plures de filiis Isræl in Jerusalem reduceret, aut se ædificantibus jungit, quasi suum sit quod erga fratres agitur, vel quod ipsi agunt, sicut Apostolus ait: Nos qui vivimus, qui residui sumus in adventu Domini, non præveniemus, etc. I Thes. 4..

**5:6 Exemplar epistolæ. ID., ibid. Multum dissimilis est hæc epistola illi, etc., usque ad et tandem cognoscentes quod hoc a Deo cœli et terræ, qui solus vere est Deus, originem sumpsit, sacrificiis ejus communicant, et ædificium juvare lætantur.

††5:8 Lapide impolito. ID., ibid. Novo scilicet, quem impolitum repererunt, sed poliendo ædificio aptaverunt, etc., usque ad alter idololatriæ mancipatus nulla spiritualium architectorum industria, nullo pietatis cultu deformitatem agrestis et terrenæ mentis exuerat. Et ligna ponuntur in parietibus, opusque, etc. ID., ibid. Ligna quæ ad ornamentum vel munimentum templi ponuntur, eamdem sanctorum vitam in ornatu Ecclesiæ quam et lapides designant: de quibus dicitur: Exsultabunt omnia ligna silvarum, etc.