3
Sed et serpens erat callidior cunctis animantibus terræ quæ fecerat Dominus Deus. Qui dixit ad mulierem: Cur præcepit vobis Deus ut non comederetis de omni ligno paradisi?*Sed et serpens erat callidior cunctis animantibus, etc. AUG., lib. II de Gen. ad litt. c. 2, 3, tom. 3 Alii, prudentissimus, translative dictum. Quidam codices habent sapientissimus, non proprie, sicut in bono solet accipi sapientia Dei, vel angelorum, vel animæ rationalis, etc., usque ad sed potestas a Deo. Sed serpens, etc. STRAB. Sic diabolus loquebatur per serpentem ignorantem, sicut per energumenos vel fanaticos: quemcunque enim arripit, intellectum et rationem tollit. Spiritus vero bonus quoscunque gratia repleverit, videntes et intelligentes facit, unde spiritus prophetarum subjectus est prophetis. Qui dixit ad mulierem. AUG., lib. II de Gen. ad litt., c. 30, et ex capp. 7, 8, 6, 10, passim. Inexcusabilis est prævaricatio mulieris, quia memor erat præcepti Dei. Oblivio tamen, etc., usque ad hæc c. 10: Providet bonos et malos futuros, et creat: seipsum ad fruendum præstans bonis, multa etiam largiens malis. Cur præcepit, etc. STRAB. Ideo callidus hostis interrogat hoc, et mandatum Dei memorat, ne cum peccaverit, excusationem habeat quasi oblita. Cur præcepit, etc. GREG. Moral., l. 23, tom. 2 Idem quotidie agit hostis humani generis: verba Dei de cordibus hominum molitur evellere, et minas leviare, et ad credendum quod falso promittit, invitat enim ad temporalia, ut levet quod Deus minetur æterna supplicia. Spondens siquidem gloriam præsentis vitæ, dicit: Gustate, et eritis sicut dii, et temporalem concupiscentiam tangite, et in hoc mundo sublimes apparete; et cum timorem divinæ sententiæ conatur amovere, quodammodo dicit: Cur præcepit vobis Deus? AUG., lib. II de Gen. ad litt., c. 4, tom. 3 Quæritur cur Deus hominem tentari permiserit, etc., usque ad sive terrenum, ut hominis anima. Ibid., c. 5 Nec putandum quod homo dejiceretur, nisi præcessisset in eo quædam elatio comprimenda, ut per humilitatem peccati sciret quod falso de se præsumpserit, et quod non bene se habet facta natura, si a faciente recesserit. Commendatur enim quale bonum Deus sit, quando nulli bene est ab ipso recedere. Ibid., c. 18 Hæc quæstio de beata vita, etc., usque ad minus quam in vita sanctorum angelorum. Ibid., c. 16 Non frustra putari potest ab initio temporis diabolum cecidisse, etc., usque ad quibus non dedit Deus præscientiam de seipsis? Ibid., c. 14 Quomodo autem beati esse possint, quibus est incerta sua beatitudo? etc., usque ad mihi autem unde asserant, non occurrit. Ibid., c. 21 Sed non frustra putandum est ab ipso creaturæ exordio, etc., usque ad prævidens quanta de illo sua bonitate esset facturus. Ibid., c. 22 Initium autem figmenti dicitur, etc., usque ad ut homines malos. Ibid., c. 23 Quod ergo putatur diabolus nunquam in veritate stetisse, etc., usque ad plura in corpus ejus conveniunt. GREG., hom. 16, in Evang., tom. 2 Primum parentem diabolus tribus modis tentavit, etc., usque ad delectatione vincimur, consensu ligamur. Cui respondit mulier: De fructu lignorum, quæ sunt in paradiso, vescimur: de fructu vero ligni quod est in medio paradisi, præcepit nobis Deus ne comederemus, et ne tangeremus illud, ne forte moriamur. Dixit autem serpens ad mulierem: Nequaquam morte moriemini. Scit enim Deus quod in quocumque die comederitis ex eo, aperientur oculi vestri, et eritis sicut dii, scientes bonum et malum.Eritis sicut dii, etc. STRAB. Mystice. Artificiali dolo verba componit, ut si per inobedientiæ contemptum subvertere nequiverit, saltem in hoc quod fidem corruperit, et idololatriam suaserit, victorem se glorietur: si autem per inobedientiæ contemptum seduxerit, in utroque victor existat. AUG., de Gen. contra Manich., l. 2, c. 15, tom. 3 Interrogata mulier respondit, etc., usque ad nullo enim regente per suam potestatem solus Deus beatus est. Vidit igitur mulier quod bonum esset lignum ad vescendum, et pulchrum oculis, aspectuque delectabile: et tulit de fructu illius, et comedit: deditque viro suo, qui comedit.Vidit igitur, etc. ISID. ex Aug. ubi supra. Quomodo videbant si clausi erant oculi? Sed dictum est ut intelligamus eos oculos apertos fuisse, postquam de fructu comederunt, quibus se nudos videbant, et displicebant: id est, oculos astutiæ, quibus simplicitas displicet. Cum quis enim ceciderit ab intima luce veritatis, nihil est unde superbia placere velit, nisi fraudulentis simulationibus. Hinc enim hypocricis nascitur, in qua multum videntur cordati, qui decipere potuerunt quem voluerunt. Vidit igitur, etc. GREG., lib. XXI Moral., cap. 2 Ne in lubrica cogitatione versemur, non debemus intueri quod non licet concupisci, etc., usque ad exteriorum quoque sensuum disciplina servanda est. Deditque viro suo, qui comedit. Et aperti sunt oculi amborum, etc. ISID. ex Aug. ubi supra, c. 16, 17 De quibus dictum est: Tunc viderunt quod nudi essent, oculis scilicet perversis, quibus nuditas, scilicet simplicitas, erubescenda videbatur. etc., usque ad Ad meipsum turbata est anima mea. Psal. 41 Qui comedit, etc. AUG., de Gen., lib. 11, c. 3, tom. 3, col. 429 Ad concupiscendum scilicet invicem, etc., usque ad quæ convinceret peccatorem facto, et doceret scripto lectorem. Consuerunt folia ficus. ALCUIN., in Gen. t. 1 Quia gloriam simplicis castitatis amiserunt, ad duplicem libidinis pruritum confugerunt; unde Joan. 1: Cum esses sub ficus vidi te, et descendi, subaudi liberare te. Et aperti sunt oculi amborum; cumque cognovissent se esse nudos, consuerunt folia ficus, et fecerunt sibi perizomata. Et cum audissent vocem Domini Dei deambulantis in paradiso ad auram post meridiem, abscondit se Adam et uxor ejus a facie Domini Dei in medio ligni paradisi.§Et cum audissent, etc. AUG., l. II de Gen. ad litt., c. 33 Ea enim hora tales conveniebat visitari, quia defecerant a luce veritatis, etc., usque ad corporalibus sensibus locali et temporali motu apparuisse credatur. Abscondit se, etc. AUG., ibid. Cum Deus avertit intrinsecus faciem et homo turbatur, fiunt similia amentiæ, nimio timore ac pudore, occulto quoque instinctu non quiescente: ut nescientes facerent quæ aliquid posteris significarent, propter quos hæc scripta sunt. Ad auram post meridiem. Unde hora nona Christus spiritum emisit Matth. 27. Qui sexta hora fuit crucifixus, ut eadem hora restitueretur homo qua de paradiso est ejectus. In medio ligni paradisi. Abscondit se, qui aversus a præcepto Creatoris, erroris sui et arbitrii voluntate vivit. Vocavitque Dominus Deus Adam, et dixit ei: Ubi es?**Vocavitque Dominus Deus Adam. AUG., ubi supra, c. 34 Increpando, scilicet non ignorando, etc., usque ad nunc autem non significata referimus, sed gesta defendimus. 10 Qui ait: Vocem tuam audivi in paradiso, et timui, eo quod nudus essem, et abscondi me.††Qui ait: Vocem tuam audivi, etc. AUG., ubi supra, c. 34 Historice. Probabile est per congruam creaturam solere humanam formam hominibus primis apparere, etc., usque ad et secutum est quod puderet. Vocem tuam, etc. ISID., in Gen. tom. 5 Mystice. Respondet, voce ejus audita se occultasse, etc., usque ad et præcepto Dei non obedire. Vocavitque Deus Adam, etc. GREG. Quia vidit in culpa lapsum jam sub peccato, velut a veritatis oculis absconditum, quia tenebras erroris ejus non approbat, quasi ubi sit peccator ignorat, eumque vocat ac requirit dicens: Adam, ubi es? Dum vocat, significat quia ad pœnitentiam revocat; dum requirit, insinuat quia peccatores jure damnatos ignorat. 11 Cui dixit: Quis enim indicavit tibi quod nudus esses, nisi quod ex ligno de quo præceperam tibi ne comederes, comedisti? 12 Dixitque Adam: Mulier, quam dedisti mihi sociam, dedit mihi de ligno, et comedi.‡‡Dixitque Adam: Mulier quam dedisti, etc. AUG. Non dicit, Peccavi: superbia enim habet confusionis deformitatem, non confessionis humilitatem. Ad hoc autem scriptum est, et interrogationes ad hoc factæ, ut veraciter et utiliter scriberentur, ut sciamus quanto morbo superbiæ laborent hodie conantes malum in Creatorem referre, et si quid boni faciunt, sibi tribuere. Mulier quam dedisti, etc. Quasi ad hoc data sit, ut non ipsa obediret viro, et ambo Deo. Mulier quam dedisti, etc. GREG., lib. IV Mor., c. 27, tom. 1, col. 661 Quatuor modis peccatum perpetratur in corde, etc., usque ad ad extremum falsæ spei seductione, vel obstinatione miseræ desperationis nutritur. 13 Et dixit Dominus Deus ad mulierem: Quare hoc fecisti? Quæ respondit: Serpens decepit me, et comedi.§§Et dixit Dominus Deus ad mulierem, etc. AUG. Nec ista confitetur peccatum, sed refert in alterum, in impari sexu, pari fastu. Ex his tamen natus David dicit usque in finem sæculi: Ego dixi: Domine, miserere mei, sana animam meam, quia peccavi tibi Psal. 40. Hoc ab istis dicendum fuit: sed nondum peccatorum cervices considerat Deus: restabant labores et dolores mortis, et contritio sæculi, et gratia Dei, quæ in tempore subvenit, docens afflictos non de se præsumere. Serpens decepit, etc. Quasi cujuslibet persuasio prævaleat Dei præcepto. Serpens decepit me, etc. AUG., ibid., lib. 2, c. 30 Quomodo his verbis, etc., usque ad cum eo cibo non videret eam mortuam esse. AUG., ibid., c. 28 Notandum quod non diabolus est permissus feminam tentare, etc., usque ad sed ex hac homini invidisse ratio ostendit. ALC. Peccatum angeli tacitum, hominis patefactum quia illud incurabile, hoc curatum. Vidit igitur, etc. STRAB. Aperte inexcusabilis ostenditur, cui licuit sub tali deliberatione dolos inimici advertere. 14 Et ait Dominus Deus ad serpentem: [Quia fecisti hoc, maledictus es inter omnia animantia, et bestias terræ: super pectus tuum gradieris, et terram comedes cunctis diebus vitæ tuæ.***Et ait Dominus Deus, etc. AUG., ubi supra, c. 36 Tota hæc sententia figurata est. Ubi credendum tamen omnia dicta esse. Serpens non interrogatur quare fecerit, quia non ipse propria voluntate et natura fecit, sed de illo diabolus, et per illum, et in illo: qui jam pro impietate et superbia æterno igni destinatus fuerat. Ad ipsum ergo refertur quod serpenti dicitur, et qualis humano generi futurus sit ostenditur. Mystice. Et ait Dominus Deus ad serpentem, etc. AUG., de Gen. cont. Manich., lib. 2, c. 17 Serpens non interrogatus prior excipit pœnam, etc., usque ad ut ipsum initium suggestionis malæ excludat. Super pectus tuum, etc. HIERON. Ventrem LXX addiderunt, sed in Hebræo habetur pectusa tantum, ut calliditatem et versutiam cogitationum ejus aperiret, id est quod omnis gressus ejus nequitiæ est et fraudis. Pectore et ventre repes. GREG., lib. XXI Mor., c. 2 Malum luxuriæ aut cogitatione perpetratur aut opere. Hostis enim cum ab effectu operis expellitur, secreta cogitationis polluere molitur. Ventre repit, dum lubricus per membra humana sibi subdita, luxuriam exercet in opere. Serpit pectore, dum polluit in cogitatione. Sed quia per cogitationem ad opera venitur, prius pectore et post ventre describitur repere. 15 Inimicitias ponam inter te et mulierem, et semen tuum et semen illius: ipsa conteret caput tuum, et tu insidiaberis calcaneo ejus.]†††Inimicitias ponam inter te et mulierem. Ipsa conteret caput tuum, etc. GREG. l. I Mor., c. 38 Caput serpentis conterere, est initia suggestionis manu sollicitæ considerationis a cordis aditu exstirpare; qui cum ab initio deprehenditur, percutere calcaneo molitur, quia quem prima tentatione non percutit, decipere in fine tendit. Si autem cor in tentatione corrumpitur, sequentis actionis medietas et terminus ab hoste possidetur, quia totam sibi arborem fructus ferre conspicit, quam veneni dente in radice vitiavit. HIERON. Ipsa servabit calcaneum tuum, et tu conteres ejus calcaneum. Melius in Hebræo habetur: Ipsa conteret caput tuum, et tu conteres calcaneum ejus, quia et nostri gressus præpediuntur a colubro, et Dominus conteret Satan sub pedibus ejus. 16 Mulieri quoque dixit: Multiplicabo ærumnas tuas, et conceptus tuos: in dolore paries filios, et sub viri potestate eris, et ipse dominabitur tui.‡‡‡Mulieri quoque, etc. AUG., ubi supra, c. 37 Hæc figurate et prophetice melius intelliguntur, etc., usque ad depravabitur natura, et augebitur culpa. Multiplicabo ærumnas, etc. AUG., de Gen. contra Manich., l. 2, c. 19 Manifestum est multiplicatos esse dolores mulieris, etc., usque ad sed prius reluctatum est cum dolore consuetudini malæ. 17 Adæ vero dixit: Quia audisti vocem uxoris tuæ, et comedisti de ligno, ex quo præceperam tibi ne comederes, maledicta terra in opere tuo: in laboribus comedes ex ea cunctis diebus vitæ tuæ.§§§Maledicta terra, etc. AUG. ibid., c. 38 Hos esse labores humani generis in terra nemo ignorat, et quod non esset, si felicitas quæ erat in paradiso teneretur indubitanter constat. STRAB. Terra maledicitur, non Adam, ut cuncti propter quos hæc scripta sunt terrerentur, ne similia facientes, simili pœna plecterentur. Ipse vero Cain, quia primæ prævaricationi fratricidium addidit, maledicitur cum dicitur: Maledictus eris super terram, etc. AUG. Terræ maledixit, non aquis, quia homo de fructu terræ contra vetitum manducavit, non de aquis bibit, et in aquis erat peccatum abluendum de fructu terræ contractum. Animalia quoque terrestria plus maledictionis habent quam aquatilia, quia plus vivunt de maledicta terra. Inde Christus post resurrectionem de pisce manducavit, non de terrestri animali. Maledicta terra in opere tuo. GREG., Moral. lib. 4, c. 5, 6 Deus maledicit homini peccanti, etc., usque ad et duos quinquagenarios flamma combussit. In laboribus, etc. RAB. Spinæ antea erant, sed non ut laborem homini inferrent: cui post peccatum fuerunt ad laborem et afflictionem, sicut serpentes et quæcunque noxia, ante innoxia. Et notandum quod Adæ extrinseca pœna imponitur: Maledicta terra in opere tuo; mulieri vero intrinseca, cum dicitur: Multiplicabo ærumnas tuas, etc., quia seducta seduxit virum. 18 Spinas et tribulos germinabit tibi, et comedes herbam terræ. 19 In sudore vultus tui vesceris pane, donec revertaris in terram de qua sumptus es: quia pulvis es et in pulverem reverteris.*Pulvis es, etc. GREG., ubi supra. Homo ita conditus fuit, etc., usque ad senectus transit ad mortem. 20 Et vocavit Adam nomen uxoris suæ, Heva: eo quod mater esset cunctorum viventium.Et vocavit Adam nomen uxoris suæ Eva, etc. AUG., ubi supra. Verba primi hominis hæc fuerunt, quoniam hæc est mater omnium viventium, tanquam reddat causam nominis a se impositi, cur scilicet Evam vocaverit. Mystice. AUG., de Gen. contra Manich., l. 2, c. 21 Post peccatum et judicis sententiam vocavit Adam uxorem suam Evam, etc., usque ad in pellibus exprimitur quæ mortuis corporibus detrahuntur. 21 Fecit quoque Dominus Deus Adæ et uxori ejus tunicas pelliceas, et induit eos:Fecit quoque, etc. AUG., de Gen. lib. 11, c. 39 Hoc quoque significationis causa factum est, et in factis quæritur quid factum sit, et quid significet, et in dictis quid dictum sit, quidve significet. STRAB. Ipsi fecerunt sibi perizomata, ut peccatum suum absconderent: Deus vero tunicas pelliceas, quibus totum eorum corpus induit, quia et in corpore et in anima eos juste damnavit. Stulta vero questio est qualiter vel quo operante pelles ab animalibus deductæ sint, quærere: qui enim de nihilo omnia condidit, quomodo et qualiter voluit, hæc fecit. 22 et ait: Ecce Adam quasi unus ex nobis factus est, sciens bonum et malum: nunc ergo ne forte mittat manum suam, et sumat etiam de ligno vitæ, et comedat, et vivat in æternum.§Et ait: Ecce Adam quasi unus ex nobis, etc. AUG., ibid., c. 41 Propter trinitatem pluralis numerus ponitur, etc., usque ad sicut in Ecclesia solent homines a sacramentis visibilibus Ecclesiæ disciplina removeri. AUG., ubi supra, c. 42 Mirum est si Adam spiritualis erat mente, etc., usque ad quæ falsum verum esse putavit. Quasi unus ex nobis. AUG., de Gen. contra Manich., lib. 2, c. 21 Dupliciter intelligi potest, quasi unus ex nobis, id est Deus, etc., usque ad donec Dei misericordia reviviscat qui mortuus fuerat. RUPERT. Ne comedat de ligno vitæ, et hoc facto talis, tam miser factus Adam, vivat in æternum. Quid enim si cum talis factus sit vivat in æternum? utique nil nisi malum æternum. Jam enim miser factus, si æternus quoque sit, quid nisi miseriam æternam habebit? Parcamus illi, ne hoc modo male sit quasi unus ex nobis; ne sicut quisque nostrum æternus est æternus enim Pater, æternus Filius, æternus Spiritus sanctus, sic et ille æternus sit, et ob hoc veracem se esse rideat oculus nequam diaboli, qui Dei similitudinem ei repromisit. Etenim malum quidem illi est temporalem esse, sed pessimum esset æternum esse. Mala nimis et falsa est hæc similitudo Dei. Multo melius illi est esse omnino dissimilem Dei. Quomodo? Videlicet, ut, quia miser est, sit etiam temporalis, hoc est esse omnino dissimilem Dei. Deus enim et æternus est, et felix, et est ejus æterna felicitas, felix æternitas. Horum alterum, id est felicitatem, perdidit diabolus, æternitatem vero non amisit; et est ejus æterna infelicitas, infelix æternitas. Parcamus, inquam, homini; et quia felicitatem perdidit, æternitatem quoque præcipiamus infelici, ut in neutro sit quasi unus ex nobis; nobis est æterna felicitas, felix æternitas; sit illi temporalis miseria, vel misera temporalitas; ut tunc illi commodus reformetur æternitas, cum fuerit recuperata felicitas. In magna ergo ira, magnæ misericordiæ Dominus recordatus est, hoc ipso quod lignum vitæ non concessit misero homini: quippe quem voluit sic esse dissimilem sibi, ut non esset utrobique similis diabolo, id est ne viveret homo, æque ut diabolus, usque ad ultimum judicium, et æque ut ille, absque temporali morte, transiret ad æternum incendium. 23 Et emisit eum Dominus Deus de paradiso voluptatis, ut operaretur terram de qua sumptus est.**Et emisit eum, etc. AUG., de Gen. contra Manich., l. 2, c. 22 In locum sibi congruum; sicut plerumque malus, cum inter bonos vivere cœperit, si in melius mutari noluerit, de bonorum congregatione pellitur pondere pravæ consuetudinis suæ. 24 Ejecitque Adam: et collocavit ante paradisum voluptatis cherubim, et flammeum gladium, atque versatilem, ad custodiendam viam ligni vitæ.††Ejecitque Adam. HIERON. Quæst. Hebr., tom. 3 LXX: Et ejecit, et habitare fecit contra paradisum voluptatis, et statuit cherubin, et flammeam rhompheam, quæ vertitur ad custodiendam ligni vitæ viam. Alius sensus est in Hebræo; ait enim, et ejecit Dominus, Adam scilicet, et habitare fecit ante paradisum voluptatis cherubin, et flammeum gladium. Non quod Adam habitare fecerit contra paradisum voluptatis, sed, illo ejecto, ante fores paradisi cherubin et flammeum posuit gladium, ne quis posset intrare. Et collocavit, etc. AUG., ut supra. Hoc per cœlestes potestates etiam in paradiso visibili factum esse credendum est, ut per angelicum ministerium ibi esset quædam ignea custodia, non tamen frustra, sed quia aliquid de paradiso significat spirituali. Collocavit, etc. STRAB. Hoc est per ministerium angelorum igneam custodiam constituit. Flammeus gladius tribulationes, dolores et labores hujus vitæ, quibus nos exercemur; vel sententia justæ damnationis, quæ homini est data, qui ita damnatus est ut Christi passione redimi posset. Unde gladius versatilis dicitur, quia potest removeri. Remotus est enim Enoch et Eliæ, et quotidie removetur fidelibus, de hac vita ad supernam beatitudinem transeuntibus. Nec dicit flammam et gladium, sed flammeum gladium: qui enim ad paradisum redeunt, necesse est ut igne Spiritus sancti omnes concupiscentias hujus vitæ exurant, et gladio verbi Dei omnia noxia præcidant. Et collocavit, etc. ISID., in Gen., tom. 5 Cherubin plenitudo scientiæ, hæc est charitas quæ plenitudo legis est divinæ. Gladius flammeus, pœnæ temporales, quæ versatiles sunt, quoniam tempora volubilia sunt. Ad arborem igitur vitæ non reditur, nisi per cherubin, id est plenitudinem scientiæ, id est charitatem: et per gladium versatilem, id est tolerantiam temporalem.

*3:1 Sed et serpens erat callidior cunctis animantibus, etc. AUG., lib. II de Gen. ad litt. c. 2, 3, tom. 3 Alii, prudentissimus, translative dictum. Quidam codices habent sapientissimus, non proprie, sicut in bono solet accipi sapientia Dei, vel angelorum, vel animæ rationalis, etc., usque ad sed potestas a Deo. Sed serpens, etc. STRAB. Sic diabolus loquebatur per serpentem ignorantem, sicut per energumenos vel fanaticos: quemcunque enim arripit, intellectum et rationem tollit. Spiritus vero bonus quoscunque gratia repleverit, videntes et intelligentes facit, unde spiritus prophetarum subjectus est prophetis. Qui dixit ad mulierem. AUG., lib. II de Gen. ad litt., c. 30, et ex capp. 7, 8, 6, 10, passim. Inexcusabilis est prævaricatio mulieris, quia memor erat præcepti Dei. Oblivio tamen, etc., usque ad hæc c. 10: Providet bonos et malos futuros, et creat: seipsum ad fruendum præstans bonis, multa etiam largiens malis. Cur præcepit, etc. STRAB. Ideo callidus hostis interrogat hoc, et mandatum Dei memorat, ne cum peccaverit, excusationem habeat quasi oblita. Cur præcepit, etc. GREG. Moral., l. 23, tom. 2 Idem quotidie agit hostis humani generis: verba Dei de cordibus hominum molitur evellere, et minas leviare, et ad credendum quod falso promittit, invitat enim ad temporalia, ut levet quod Deus minetur æterna supplicia. Spondens siquidem gloriam præsentis vitæ, dicit: Gustate, et eritis sicut dii, et temporalem concupiscentiam tangite, et in hoc mundo sublimes apparete; et cum timorem divinæ sententiæ conatur amovere, quodammodo dicit: Cur præcepit vobis Deus? AUG., lib. II de Gen. ad litt., c. 4, tom. 3 Quæritur cur Deus hominem tentari permiserit, etc., usque ad sive terrenum, ut hominis anima. Ibid., c. 5 Nec putandum quod homo dejiceretur, nisi præcessisset in eo quædam elatio comprimenda, ut per humilitatem peccati sciret quod falso de se præsumpserit, et quod non bene se habet facta natura, si a faciente recesserit. Commendatur enim quale bonum Deus sit, quando nulli bene est ab ipso recedere. Ibid., c. 18 Hæc quæstio de beata vita, etc., usque ad minus quam in vita sanctorum angelorum. Ibid., c. 16 Non frustra putari potest ab initio temporis diabolum cecidisse, etc., usque ad quibus non dedit Deus præscientiam de seipsis? Ibid., c. 14 Quomodo autem beati esse possint, quibus est incerta sua beatitudo? etc., usque ad mihi autem unde asserant, non occurrit. Ibid., c. 21 Sed non frustra putandum est ab ipso creaturæ exordio, etc., usque ad prævidens quanta de illo sua bonitate esset facturus. Ibid., c. 22 Initium autem figmenti dicitur, etc., usque ad ut homines malos. Ibid., c. 23 Quod ergo putatur diabolus nunquam in veritate stetisse, etc., usque ad plura in corpus ejus conveniunt. GREG., hom. 16, in Evang., tom. 2 Primum parentem diabolus tribus modis tentavit, etc., usque ad delectatione vincimur, consensu ligamur.

3:5 Eritis sicut dii, etc. STRAB. Mystice. Artificiali dolo verba componit, ut si per inobedientiæ contemptum subvertere nequiverit, saltem in hoc quod fidem corruperit, et idololatriam suaserit, victorem se glorietur: si autem per inobedientiæ contemptum seduxerit, in utroque victor existat. AUG., de Gen. contra Manich., l. 2, c. 15, tom. 3 Interrogata mulier respondit, etc., usque ad nullo enim regente per suam potestatem solus Deus beatus est.

3:6 Vidit igitur, etc. ISID. ex Aug. ubi supra. Quomodo videbant si clausi erant oculi? Sed dictum est ut intelligamus eos oculos apertos fuisse, postquam de fructu comederunt, quibus se nudos videbant, et displicebant: id est, oculos astutiæ, quibus simplicitas displicet. Cum quis enim ceciderit ab intima luce veritatis, nihil est unde superbia placere velit, nisi fraudulentis simulationibus. Hinc enim hypocricis nascitur, in qua multum videntur cordati, qui decipere potuerunt quem voluerunt. Vidit igitur, etc. GREG., lib. XXI Moral., cap. 2 Ne in lubrica cogitatione versemur, non debemus intueri quod non licet concupisci, etc., usque ad exteriorum quoque sensuum disciplina servanda est. Deditque viro suo, qui comedit. Et aperti sunt oculi amborum, etc. ISID. ex Aug. ubi supra, c. 16, 17 De quibus dictum est: Tunc viderunt quod nudi essent, oculis scilicet perversis, quibus nuditas, scilicet simplicitas, erubescenda videbatur. etc., usque ad Ad meipsum turbata est anima mea. Psal. 41 Qui comedit, etc. AUG., de Gen., lib. 11, c. 3, tom. 3, col. 429 Ad concupiscendum scilicet invicem, etc., usque ad quæ convinceret peccatorem facto, et doceret scripto lectorem. Consuerunt folia ficus. ALCUIN., in Gen. t. 1 Quia gloriam simplicis castitatis amiserunt, ad duplicem libidinis pruritum confugerunt; unde Joan. 1: Cum esses sub ficus vidi te, et descendi, subaudi liberare te.

§3:8 Et cum audissent, etc. AUG., l. II de Gen. ad litt., c. 33 Ea enim hora tales conveniebat visitari, quia defecerant a luce veritatis, etc., usque ad corporalibus sensibus locali et temporali motu apparuisse credatur. Abscondit se, etc. AUG., ibid. Cum Deus avertit intrinsecus faciem et homo turbatur, fiunt similia amentiæ, nimio timore ac pudore, occulto quoque instinctu non quiescente: ut nescientes facerent quæ aliquid posteris significarent, propter quos hæc scripta sunt. Ad auram post meridiem. Unde hora nona Christus spiritum emisit Matth. 27. Qui sexta hora fuit crucifixus, ut eadem hora restitueretur homo qua de paradiso est ejectus. In medio ligni paradisi. Abscondit se, qui aversus a præcepto Creatoris, erroris sui et arbitrii voluntate vivit.

**3:9 Vocavitque Dominus Deus Adam. AUG., ubi supra, c. 34 Increpando, scilicet non ignorando, etc., usque ad nunc autem non significata referimus, sed gesta defendimus.

††3:10 Qui ait: Vocem tuam audivi, etc. AUG., ubi supra, c. 34 Historice. Probabile est per congruam creaturam solere humanam formam hominibus primis apparere, etc., usque ad et secutum est quod puderet. Vocem tuam, etc. ISID., in Gen. tom. 5 Mystice. Respondet, voce ejus audita se occultasse, etc., usque ad et præcepto Dei non obedire. Vocavitque Deus Adam, etc. GREG. Quia vidit in culpa lapsum jam sub peccato, velut a veritatis oculis absconditum, quia tenebras erroris ejus non approbat, quasi ubi sit peccator ignorat, eumque vocat ac requirit dicens: Adam, ubi es? Dum vocat, significat quia ad pœnitentiam revocat; dum requirit, insinuat quia peccatores jure damnatos ignorat.

‡‡3:12 Dixitque Adam: Mulier quam dedisti, etc. AUG. Non dicit, Peccavi: superbia enim habet confusionis deformitatem, non confessionis humilitatem. Ad hoc autem scriptum est, et interrogationes ad hoc factæ, ut veraciter et utiliter scriberentur, ut sciamus quanto morbo superbiæ laborent hodie conantes malum in Creatorem referre, et si quid boni faciunt, sibi tribuere. Mulier quam dedisti, etc. Quasi ad hoc data sit, ut non ipsa obediret viro, et ambo Deo. Mulier quam dedisti, etc. GREG., lib. IV Mor., c. 27, tom. 1, col. 661 Quatuor modis peccatum perpetratur in corde, etc., usque ad ad extremum falsæ spei seductione, vel obstinatione miseræ desperationis nutritur.

§§3:13 Et dixit Dominus Deus ad mulierem, etc. AUG. Nec ista confitetur peccatum, sed refert in alterum, in impari sexu, pari fastu. Ex his tamen natus David dicit usque in finem sæculi: Ego dixi: Domine, miserere mei, sana animam meam, quia peccavi tibi Psal. 40. Hoc ab istis dicendum fuit: sed nondum peccatorum cervices considerat Deus: restabant labores et dolores mortis, et contritio sæculi, et gratia Dei, quæ in tempore subvenit, docens afflictos non de se præsumere. Serpens decepit, etc. Quasi cujuslibet persuasio prævaleat Dei præcepto. Serpens decepit me, etc. AUG., ibid., lib. 2, c. 30 Quomodo his verbis, etc., usque ad cum eo cibo non videret eam mortuam esse. AUG., ibid., c. 28 Notandum quod non diabolus est permissus feminam tentare, etc., usque ad sed ex hac homini invidisse ratio ostendit. ALC. Peccatum angeli tacitum, hominis patefactum quia illud incurabile, hoc curatum. Vidit igitur, etc. STRAB. Aperte inexcusabilis ostenditur, cui licuit sub tali deliberatione dolos inimici advertere.

***3:14 Et ait Dominus Deus, etc. AUG., ubi supra, c. 36 Tota hæc sententia figurata est. Ubi credendum tamen omnia dicta esse. Serpens non interrogatur quare fecerit, quia non ipse propria voluntate et natura fecit, sed de illo diabolus, et per illum, et in illo: qui jam pro impietate et superbia æterno igni destinatus fuerat. Ad ipsum ergo refertur quod serpenti dicitur, et qualis humano generi futurus sit ostenditur. Mystice. Et ait Dominus Deus ad serpentem, etc. AUG., de Gen. cont. Manich., lib. 2, c. 17 Serpens non interrogatus prior excipit pœnam, etc., usque ad ut ipsum initium suggestionis malæ excludat. Super pectus tuum, etc. HIERON. Ventrem LXX addiderunt, sed in Hebræo habetur pectusa tantum, ut calliditatem et versutiam cogitationum ejus aperiret, id est quod omnis gressus ejus nequitiæ est et fraudis. Pectore et ventre repes. GREG., lib. XXI Mor., c. 2 Malum luxuriæ aut cogitatione perpetratur aut opere. Hostis enim cum ab effectu operis expellitur, secreta cogitationis polluere molitur. Ventre repit, dum lubricus per membra humana sibi subdita, luxuriam exercet in opere. Serpit pectore, dum polluit in cogitatione. Sed quia per cogitationem ad opera venitur, prius pectore et post ventre describitur repere.

†††3:15 Inimicitias ponam inter te et mulierem. Ipsa conteret caput tuum, etc. GREG. l. I Mor., c. 38 Caput serpentis conterere, est initia suggestionis manu sollicitæ considerationis a cordis aditu exstirpare; qui cum ab initio deprehenditur, percutere calcaneo molitur, quia quem prima tentatione non percutit, decipere in fine tendit. Si autem cor in tentatione corrumpitur, sequentis actionis medietas et terminus ab hoste possidetur, quia totam sibi arborem fructus ferre conspicit, quam veneni dente in radice vitiavit. HIERON. Ipsa servabit calcaneum tuum, et tu conteres ejus calcaneum. Melius in Hebræo habetur: Ipsa conteret caput tuum, et tu conteres calcaneum ejus, quia et nostri gressus præpediuntur a colubro, et Dominus conteret Satan sub pedibus ejus.

‡‡‡3:16 Mulieri quoque, etc. AUG., ubi supra, c. 37 Hæc figurate et prophetice melius intelliguntur, etc., usque ad depravabitur natura, et augebitur culpa. Multiplicabo ærumnas, etc. AUG., de Gen. contra Manich., l. 2, c. 19 Manifestum est multiplicatos esse dolores mulieris, etc., usque ad sed prius reluctatum est cum dolore consuetudini malæ.

§§§3:17 Maledicta terra, etc. AUG. ibid., c. 38 Hos esse labores humani generis in terra nemo ignorat, et quod non esset, si felicitas quæ erat in paradiso teneretur indubitanter constat. STRAB. Terra maledicitur, non Adam, ut cuncti propter quos hæc scripta sunt terrerentur, ne similia facientes, simili pœna plecterentur. Ipse vero Cain, quia primæ prævaricationi fratricidium addidit, maledicitur cum dicitur: Maledictus eris super terram, etc. AUG. Terræ maledixit, non aquis, quia homo de fructu terræ contra vetitum manducavit, non de aquis bibit, et in aquis erat peccatum abluendum de fructu terræ contractum. Animalia quoque terrestria plus maledictionis habent quam aquatilia, quia plus vivunt de maledicta terra. Inde Christus post resurrectionem de pisce manducavit, non de terrestri animali. Maledicta terra in opere tuo. GREG., Moral. lib. 4, c. 5, 6 Deus maledicit homini peccanti, etc., usque ad et duos quinquagenarios flamma combussit. In laboribus, etc. RAB. Spinæ antea erant, sed non ut laborem homini inferrent: cui post peccatum fuerunt ad laborem et afflictionem, sicut serpentes et quæcunque noxia, ante innoxia. Et notandum quod Adæ extrinseca pœna imponitur: Maledicta terra in opere tuo; mulieri vero intrinseca, cum dicitur: Multiplicabo ærumnas tuas, etc., quia seducta seduxit virum.

*3:19 Pulvis es, etc. GREG., ubi supra. Homo ita conditus fuit, etc., usque ad senectus transit ad mortem.

3:20 Et vocavit Adam nomen uxoris suæ Eva, etc. AUG., ubi supra. Verba primi hominis hæc fuerunt, quoniam hæc est mater omnium viventium, tanquam reddat causam nominis a se impositi, cur scilicet Evam vocaverit. Mystice. AUG., de Gen. contra Manich., l. 2, c. 21 Post peccatum et judicis sententiam vocavit Adam uxorem suam Evam, etc., usque ad in pellibus exprimitur quæ mortuis corporibus detrahuntur.

3:21 Fecit quoque, etc. AUG., de Gen. lib. 11, c. 39 Hoc quoque significationis causa factum est, et in factis quæritur quid factum sit, et quid significet, et in dictis quid dictum sit, quidve significet. STRAB. Ipsi fecerunt sibi perizomata, ut peccatum suum absconderent: Deus vero tunicas pelliceas, quibus totum eorum corpus induit, quia et in corpore et in anima eos juste damnavit. Stulta vero questio est qualiter vel quo operante pelles ab animalibus deductæ sint, quærere: qui enim de nihilo omnia condidit, quomodo et qualiter voluit, hæc fecit.

§3:22 Et ait: Ecce Adam quasi unus ex nobis, etc. AUG., ibid., c. 41 Propter trinitatem pluralis numerus ponitur, etc., usque ad sicut in Ecclesia solent homines a sacramentis visibilibus Ecclesiæ disciplina removeri. AUG., ubi supra, c. 42 Mirum est si Adam spiritualis erat mente, etc., usque ad quæ falsum verum esse putavit. Quasi unus ex nobis. AUG., de Gen. contra Manich., lib. 2, c. 21 Dupliciter intelligi potest, quasi unus ex nobis, id est Deus, etc., usque ad donec Dei misericordia reviviscat qui mortuus fuerat. RUPERT. Ne comedat de ligno vitæ, et hoc facto talis, tam miser factus Adam, vivat in æternum. Quid enim si cum talis factus sit vivat in æternum? utique nil nisi malum æternum. Jam enim miser factus, si æternus quoque sit, quid nisi miseriam æternam habebit? Parcamus illi, ne hoc modo male sit quasi unus ex nobis; ne sicut quisque nostrum æternus est æternus enim Pater, æternus Filius, æternus Spiritus sanctus, sic et ille æternus sit, et ob hoc veracem se esse rideat oculus nequam diaboli, qui Dei similitudinem ei repromisit. Etenim malum quidem illi est temporalem esse, sed pessimum esset æternum esse. Mala nimis et falsa est hæc similitudo Dei. Multo melius illi est esse omnino dissimilem Dei. Quomodo? Videlicet, ut, quia miser est, sit etiam temporalis, hoc est esse omnino dissimilem Dei. Deus enim et æternus est, et felix, et est ejus æterna felicitas, felix æternitas. Horum alterum, id est felicitatem, perdidit diabolus, æternitatem vero non amisit; et est ejus æterna infelicitas, infelix æternitas. Parcamus, inquam, homini; et quia felicitatem perdidit, æternitatem quoque præcipiamus infelici, ut in neutro sit quasi unus ex nobis; nobis est æterna felicitas, felix æternitas; sit illi temporalis miseria, vel misera temporalitas; ut tunc illi commodus reformetur æternitas, cum fuerit recuperata felicitas. In magna ergo ira, magnæ misericordiæ Dominus recordatus est, hoc ipso quod lignum vitæ non concessit misero homini: quippe quem voluit sic esse dissimilem sibi, ut non esset utrobique similis diabolo, id est ne viveret homo, æque ut diabolus, usque ad ultimum judicium, et æque ut ille, absque temporali morte, transiret ad æternum incendium.

**3:23 Et emisit eum, etc. AUG., de Gen. contra Manich., l. 2, c. 22 In locum sibi congruum; sicut plerumque malus, cum inter bonos vivere cœperit, si in melius mutari noluerit, de bonorum congregatione pellitur pondere pravæ consuetudinis suæ.

††3:24 Ejecitque Adam. HIERON. Quæst. Hebr., tom. 3 LXX: Et ejecit, et habitare fecit contra paradisum voluptatis, et statuit cherubin, et flammeam rhompheam, quæ vertitur ad custodiendam ligni vitæ viam. Alius sensus est in Hebræo; ait enim, et ejecit Dominus, Adam scilicet, et habitare fecit ante paradisum voluptatis cherubin, et flammeum gladium. Non quod Adam habitare fecerit contra paradisum voluptatis, sed, illo ejecto, ante fores paradisi cherubin et flammeum posuit gladium, ne quis posset intrare. Et collocavit, etc. AUG., ut supra. Hoc per cœlestes potestates etiam in paradiso visibili factum esse credendum est, ut per angelicum ministerium ibi esset quædam ignea custodia, non tamen frustra, sed quia aliquid de paradiso significat spirituali. Collocavit, etc. STRAB. Hoc est per ministerium angelorum igneam custodiam constituit. Flammeus gladius tribulationes, dolores et labores hujus vitæ, quibus nos exercemur; vel sententia justæ damnationis, quæ homini est data, qui ita damnatus est ut Christi passione redimi posset. Unde gladius versatilis dicitur, quia potest removeri. Remotus est enim Enoch et Eliæ, et quotidie removetur fidelibus, de hac vita ad supernam beatitudinem transeuntibus. Nec dicit flammam et gladium, sed flammeum gladium: qui enim ad paradisum redeunt, necesse est ut igne Spiritus sancti omnes concupiscentias hujus vitæ exurant, et gladio verbi Dei omnia noxia præcidant. Et collocavit, etc. ISID., in Gen., tom. 5 Cherubin plenitudo scientiæ, hæc est charitas quæ plenitudo legis est divinæ. Gladius flammeus, pœnæ temporales, quæ versatiles sunt, quoniam tempora volubilia sunt. Ad arborem igitur vitæ non reditur, nisi per cherubin, id est plenitudinem scientiæ, id est charitatem: et per gladium versatilem, id est tolerantiam temporalem.