4
Adam vero cognovit uxorem suam Hevam, quæ concepit et peperit Cain, dicens: Possedi hominem per Deum.*Adam vero, etc. AUG., lib. IX de Gen. ad litt., c. 4. In paradiso virginitas, extra nuptiæ, etc., usque ad sed post in exsilio generata. Concepit et peperit, etc. Cain et Abel de una matre geniti, figura sunt omnium hominum qui de radice peccati in hanc vitam propagantur; et alii terrenam civitatem et mortiferas delicias sunt amaturi, et quantum in se est ambitione possessuri; quos significat Cain, qui interpretatur possessio. Alii futuram civitatem quæsituri, et de hujus habitationis miseriis lugentes, ad futuram gloriam toto desiderio transituri, quos significat Abel, qui interpretatur luctus, et est posterior: quia non prius est quod spirituale est, sed quod animale. Hinc Cain dicitur agricola, id est, terrenis operibus incumbens; Abel vero pastor ovium, simplicitatem scilicet et innocentiam diligens. Allegorice. ISID., in Gen. Duo filii Adæ duos populos exprimunt, Judaicum scilicet natu majorem, etc., usque ad quasi non permittat ratio motum pravum ad effectum venire, sed studeat subjugare. Rursumque peperit fratrem ejus Abel. Fuit autem Abel pastor ovium, et Cain agricola.Fuit autem Abel, etc. In quo significatur qui de terrena inhabitatione lugent. Abel namque luctus interpretatur, vel vapor, quia luctus fuit parentibus vel tanquam vapor cito disparuit. Factum est autem post multos dies ut offerret Cain de fructibus terræ munera Domino.Factum est autem, etc. Abel quoque obtulit, etc. Quia justus in omnibus quæ agit per fidem et charitatem de quibus cæteræ virtutes oriuntur, et sine quibus nihil prosunt Deo placere contendit, quod significatur in adipibus oblatis; unde psal. LXII: Sicut adipe et pinguedine repleatur anima mea. Sine charitate macilenta est anima et languida, et in nullo Deo placitura. Et respexit Dominus ad Abel, etc. HIER., Quæst. Hebr. in Gen., tom. 3 Unde hoc potuit scire Cain, nisi vera esset interpretatio Theodotionis: Et inflammavit Dominus super Abel, et super sacrificium ejus, super Cain, et sacrificium suum non inflammavit? Ignem autem de cœlo venire solitum ad sacrificium devorandum, ut in dedicatione templi sub Salomone, legimus, et quando Elias in monte Carmeli construxit altare. ISID., ut supra. Si recte offeras, et non recte dividas, peccasti: quia etsi antea Judæi recte illa offerebant, in eo rei sunt quia Novum Testamentum a veteri non distinxerunt. Abel quoque obtulit de primogenitis gregis sui, et de adipibus eorum: et respexit Dominus ad Abel, et ad munera ejus. Ad Cain vero, et ad munera illius non respexit: iratusque est Cain vehementer, et concidit vultus ejus.§In foribus. ALC. Id est, intrantem te et exeuntem peccatum comitabitur, nec Dominus custodiet introitum tuum et exitum tuum. Dixitque Dominus ad eum: Quare iratus es? et cur concidit facies tua? nonne si bene egeris, recipies: sin autem male, statim in foribus peccatum aderit? sed sub te erit appetitus ejus, et tu dominaberis illius. Dixitque Cain ad Abel fratrem suum: Egrediamur foras. Cumque essent in agro, consurrexit Cain adversus fratrem suum Abel, et interfecit eum.**Dixitque Cain, etc. ISID., Quæst. in Gen., tom. 5 Non acquiescit Domino dicenti, Quiesce, etc., usque ad occiditur ergo Christus junioris populi caput, a majore natu. Et ait Dominus ad Cain: Ubi est Abel frater tuus? Qui respondit: Nescio: num custos fratris mei sum ego?††Et ait Dominus ad Cain. ISID., ubi supra. Interrogat Dominus Cain, non ignarus ut discat, sed judex ut puniat. Usque hodie Judæi, cum per Scripturas eos interrogamus de Christo, respondent se nescire quæ dicimus. Mendax Cain ignoratio, Judæorum est falsa negatio: essent vero Christi custodes, si corde crederent et ore faterentur. 10 Dixitque ad eum: Quid fecisti? vox sanguinis fratris tui clamat ad me de terra.‡‡Vox sanguinis, etc. Magna virtus justitiæ, quæ vindictam expetit pro sanguine innocentis. 11 Nunc igitur maledictus eris super terram, quæ aperuit os suum, et suscepit sanguinem fratris tui de manu tua.§§Nunc igitur maledictus eris, etc. RAB. Notandum quod in peccato Adæ terra maledicitur. Cain vero maledicitur, quia sciens damnationem primæ prævaricationis, fratricidium addidit. Nunc igitur maledictus eris, etc. Per locum quæ in loco sunt significantur; quasi maledictus eris ab his qui sunt super terram, qui aperuerunt os suum in confessione peccatorum, accipere sanguinem, qui effusus in remissionem eorum de manu persecutoris, qui noluit esse sub gratia, sed sub lege, ut esset maledictus ab Ecclesia: quæ intelligit et ostendit esse maledictum: qui enim ex operibus legis sunt, sub maledicto sunt. 12 Cum operatus fueris eam, non dabit tibi fructus suos: vagus et profugus eris super terram.***Cum operatus, etc. Ad vocem, non ad intellectum fit relatio, quia aliter hic terra, aliter supra accipitur: ibi pro Ecclesia, hic pro operatione terrena quam adhuc Judæus exercet; id est carnalis circumcisio, pascha, sabbatum, et similia quæ habent occultam virtutem intelligendæ gratiæ Dei, sed non dant Judæis fructum nolentibus transire ad Christum. Potest in terra caro Christi intelligi, in qua salutem nostram Judæi crucifigendo sunt operati. Mortuus est enim propter dilicta nostra, et resurrexit propter justificationem nostram: quem quia negaverunt, justificati non sunt. Vagus et profugus, etc. ISID. Dispersus in gentibus, profugus a Hierusalem. LXX: gemens et tremens. Gemens, dolore amissi regni; tremens, multitudine Christiani populi, ne occidaris. Major est iniquitas mea, etc. Culpam exaggerat, sed superbe confitetur, nec veniam flagitat. 13 Dixitque Cain ad Dominum: Major est iniquitas mea, quam ut veniam merear.†††Major est iniquitas mea. ISID. Peccata peccatis adjiciens desperat, nec credit se veniam posse adipisci, quod est blasphemia in Spiritum sanctum, quæ non remittitur in hoc sæculo nec in futuro: quia putat Deum aut nolle dimittere, aut non posse, tanquam aut omnia non possit, aut invideat saluti. Non Deum sibi iratum grave putat, sed timet ne inveniatur et occidatur. 14 Ecce ejicis me hodie a facie terræ, et a facie tua abscondar, et ero vagus et profugus in terra: omnis igitur qui invenerit me, occidet me.‡‡‡Omnis igitur qui invenerit me, etc. STRAB. Quia ex tremore corporis et agitatione furiosæ mentis, quicunque invenerit me, cognoscet me reum mortis. 15 Dixitque ei Dominus: Nequaquam ita fiet: sed omnis qui occiderit Cain, septuplum punietur. Posuitque Dominus Cain signum, ut non interficeret eum omnis qui invenisset eum.§§§Nequaquam ita fiet. Id est, non morieris cito sicut tu vis, pro remedio tui cruciatus, sed punietur impersonaliter: id est, punitio fiet de te septuplum, quia vives in cruciatu usque ad septimam generationem, in qua a Lamech occideris; ergo omnis qui occiderit, subaudi, liberabit te ab illo cruciatu malæ conscientiæ. Hic sensus evidentius patet. Secundum 70. Omnis qui occiderit Cain septem vindictas exsolvet, id est, quicunque te in septima generatione occiderit, exsolvet te a cruciatu per mortem, qui usque ad tempus illud reservandus es in vita, tantum ad pœnam, quæ pœna cito finiretur, si cito interfectus esses. Ita qui Judæos visibili morte puniret, septem vindictas ab eis auferret, quibus obligati sunt propter reatum occisi Christi, quia miserias et dispersiones eorum leviaret quas patiuntur. Omnis qui occiderit Cain, etc. LXX: Septem vindictas exsolvet. Aquila, septempliciter; Symmachus, septuplum; Theodotion, per hebdomadem interpretantur, in quo significatur quia diu et perfecte punietur, ne quis homicidium audeat iterare. Qui occiderit Cain, etc. HIERON., epist. ad Damas. Si quis te interfecerit septuplum punietur, id est, gravissima ultione punietur: non debuit homo occidere eum cui Deus reservavit vitam, vel ad pœnam ipsius, vel ad correctionem aliorum. Sed omnis qui occiderit Cain. ISID., ubi supra. Per eclipsim legendum, etc., usque ad et impletur illud: Disperge illos in virtute tua Psal. 53. HIER., ubi supra. Quod Aquila posuit septempliciter, etc., usque ad et absolvi mereretur. Posuitque Dominus Cain signum, etc. ISID., Quæst. in Gen., tom. 5 Cum omnes gentes a Romanis subjugatæ transierunt in ritus eorum, gens Judæa, sive sub gentibus sive sub Christianis regibus, non reliquit signum circumcisionis, et carnalis observantiæ, etc., usque ad ubi plantatus est paradisus. Habitavit in terra ad orientalem plagam Eden. HIER., ubi supra. LXX: Habitavit in terra Naid, in Hebræo nod dicitur, id est, instabilis et fluctuans, et incertæ sedis. Non est terra Naid, ut vulgus nostrum putat, sed expletur sententia Domini, dum huc atque illuc profugus aberrat. 16 Egressusque Cain a facie Domini, habitavit profugus in terra ad orientalem plagam Eden. 17 Cognovit autem Cain uxorem suam, quæ concepit, et peperit Henoch: et ædificavit civitatem, vocavitque nomen ejus ex nomine filii sui, Henoch.*Cognovit autem Cain uxorem suam. ISID., ibid. Figurate progenies impiorum, in ipsa mundi origine fundamentum quærens, in hac vita civitatem exstruxit quam vocavit Henoch, quod interpretatur dedicatio, quia in primordiis dedicant, dum in hac vita quæ ante est, radicem cordis plantant, ut hic ad votum floreant, et a futura gloria arescant. Abraham vero in casulis habitabat, quia sancti hospites et peregrinos se esse cognoscunt, exspectantes civitatem habentem fundamentum cujus artifex Deus est. Et ædificavit civitatem, etc. AUG., lib. XV de Civitate, cap. 8, tom. 7 Quæritur quibus adjutoribus eam ædificaverit, si plures homines non fuerint quam Scriptura dicit. Sed sciendum est multo plures fuisse tunc, quia diu vivendo plures poterant generare. Nec mirum, cum filii Isræl per quadringentos annos sic multiplicati leguntur, ut non possit numerari exercitus. 18 Porro Henoch genuit Irad, et Irad genuit Maviaël, et Maviaël genuit Mathusaël, et Mathusaël genuit Lamech.Porro Enoch, etc. HIERON. Non de omnibus his certa mysteria exsculpuntur, nec invenirentur, nisi prius quædam radices historiæ jacerentur; nec de ramis arborum fructus legeres, nisi truncos antea plantasses. 19 Qui accepit duas uxores, nomen uni Ada, et nomen alteri Sella.Qui accepit duas uxores, etc. ISID., ut supra. Notandum quod generationes ab Adam per Cain undenario terminantur, in quo transgressio signatur. Lamech namque septimus est, cui tres filii et una filia adduntur, ut undenarius impleatur, per quem peccatum significatur: nam et a femina clauditur generatio, quæ initium peccati fuit, per quod voluptas carnis, quæ resistit spiritui. Unde Nœma vocatur, id est, voluptas. In hac progenie Lamech primus contra morem, contra naturam, per bigamiam adulterium commisit. 20 Genuitque Ada Jabel, qui fuit pater habitantium in tentoriis, atque pastorum.§Genuitque Ada Jabel, etc. HIER. in quæst. Hebr. De bigamia nascitur Jabel habitans in tentoriis, quæ mutabilia instabilitatem eorum figurant, qui circumferuntur omni vento doctrinæ. Nascitur et Tubal, qui inventor musicæ, etc., usque ad sicut Jabel, Tubal et Tubalcain. 21 Et nomen fratris ejus Jubal: ipse fuit pater canentium cithara et organo.**Et nomen fratris ejus Jubal. RAB. Hunc scribit Josephus musicam scripsisse in duabus columnis, una lapidea, altera latericia, quarum altera non dissolveretur diluvio, altera quæ non solveretur incendio: quæ duo judicia Adam ventura prædixerat. 22 Sella quoque genuit Tubalcain, qui fuit malleator et faber in cuncta opera æris et ferri. Soror vero Tubalcain, Noëma.††Tubalcain. RAB. Qui secundum Josephum res bellicas exercuit, et decenter artem ferrariam docuit; quædam etiam quæ ad oculorum pertinent concupiscentiam, invenit. 23 Dixitque Lamech uxoribus suis Adæ et Sellæ: [Audite vocem meam, uxores Lamech; auscultate sermonem meum: quoniam occidi virum in vulnus meum, et adolescentulum in livorem meum.‡‡Dixitque Lamech, etc. RAB. Aiunt Hebræi Lamech diu vivendo caliginem oculorum incurrisse, et adolescentem ducem et rectorem itineris habuisse. Exercens ergo venationem, sagittam direxit quo adolescens indicavit, casuque Cain inter fruteta latentem interfecit; et hoc est quod dicit: Occidi virum in vulnus meum, id est vulnere quod infixi non bestiam sed hominem occidi; unde et furore accensus occidit adolescentem. Occidi virum, etc. STRAB. Id est Cain: in vulnus meum, quia pro illo vulnerabor, id est, occidar; et adolescentulum in livorem meum, quia pro illo quoque damnabor. 24 Septuplum ultio dabitur de Cain: de Lamech vero septuagies septies.]§§Septuplum ultio dabitur, etc. ALC. Allegorice. Peccatum Lamech qui interpretatur humiliatus significat dejectionem humani generis quod prævaricante Adam corruit, nec per legem, vel per circumcisionem, nec per suam justitiam surgere potuit, donec post septuaginta septem generationes secundum Lucam Christus in mundum veniens, effusione sanguinis peccatum delevit; unde Matth. 18: Non dico tibi septies, sed usque septuagies septies, hoc est, Judæum recipiendum esse post septuaginta septem vindictas, si resipuerit, et Christi indulgentiam quæsierit. Septenarius universitatem significat: per quem ducto undenario fit septuagenarius septimus, in quo omnimoda transgressio signatur; quæ tamen in Evangelio pœnitenti dimitti præcipitur. HIERON., epist. ad Damas. Aiunt ab Adam usque ad Christum generationes esse septuaginta septem secundum Lucam. Sicut ergo septima generatione peccatum Cain solutum est: Non enim judicabit Deus bis in idipsum, et qui semel recepit in vita sua, non eosdem cruciatus patietur in morte quos passus est in vita sua: ita et Lamech, id est, totius mundi peccatum, Christi solvetur adventu. Referebat mihi quidam Hebræus septuaginta septem animas exisse de Lamech, quæ omnes interiere diluvio. 25 Cognovit quoque adhuc Adam uxorem suam: et peperit filium, vocavitque nomen ejus Seth, dicens: Posuit mihi Deus semen aliud pro Abel, quem occidit Cain.***Cognovit quoque adhuc, etc. Per Seth, qui interpretatur resurrectio, signatur vita Christi ex mortuis: quod in verbis matris significatur: Posuit mihi Dominus semen aliud, quasi dicat Ecclesia: Quæ luctum pertuli de mortuo, gaudeo de resuscitato. 26 Sed et Seth natus est filius, quem vocavit Enos: iste cœpit invocare nomen Domini.†††Quem vocavit Enos, etc. Enos interpretatur homo: qui cœpit invocare nomen Domini, quia per mortem Christi, quam significavit Abel, et per resurrectionem, quam significat Seth, fit homo confitens Dominum conditorem, et vitæ perditæ reparatorem. HIERON. Quem vocavit Enos. Enos interpretatur homo, qui cœpit invocare nomen Domini: sicut Adam homo interpretatur, ita etiam Enos juxta Hebraicam veritatem homo, vel vir; et pulchre, quia hoc vocabulum habuit, dictum est quia initium fuit tunc invocandi nomen Domini: licet plerique Hebræorum arbitrantur quod tunc primum in nomine Domini et in similitudine ejus fabricata sunt idola.

*4:1 Adam vero, etc. AUG., lib. IX de Gen. ad litt., c. 4. In paradiso virginitas, extra nuptiæ, etc., usque ad sed post in exsilio generata. Concepit et peperit, etc. Cain et Abel de una matre geniti, figura sunt omnium hominum qui de radice peccati in hanc vitam propagantur; et alii terrenam civitatem et mortiferas delicias sunt amaturi, et quantum in se est ambitione possessuri; quos significat Cain, qui interpretatur possessio. Alii futuram civitatem quæsituri, et de hujus habitationis miseriis lugentes, ad futuram gloriam toto desiderio transituri, quos significat Abel, qui interpretatur luctus, et est posterior: quia non prius est quod spirituale est, sed quod animale. Hinc Cain dicitur agricola, id est, terrenis operibus incumbens; Abel vero pastor ovium, simplicitatem scilicet et innocentiam diligens. Allegorice. ISID., in Gen. Duo filii Adæ duos populos exprimunt, Judaicum scilicet natu majorem, etc., usque ad quasi non permittat ratio motum pravum ad effectum venire, sed studeat subjugare.

4:2 Fuit autem Abel, etc. In quo significatur qui de terrena inhabitatione lugent. Abel namque luctus interpretatur, vel vapor, quia luctus fuit parentibus vel tanquam vapor cito disparuit.

4:3 Factum est autem, etc. Abel quoque obtulit, etc. Quia justus in omnibus quæ agit per fidem et charitatem de quibus cæteræ virtutes oriuntur, et sine quibus nihil prosunt Deo placere contendit, quod significatur in adipibus oblatis; unde psal. LXII: Sicut adipe et pinguedine repleatur anima mea. Sine charitate macilenta est anima et languida, et in nullo Deo placitura. Et respexit Dominus ad Abel, etc. HIER., Quæst. Hebr. in Gen., tom. 3 Unde hoc potuit scire Cain, nisi vera esset interpretatio Theodotionis: Et inflammavit Dominus super Abel, et super sacrificium ejus, super Cain, et sacrificium suum non inflammavit? Ignem autem de cœlo venire solitum ad sacrificium devorandum, ut in dedicatione templi sub Salomone, legimus, et quando Elias in monte Carmeli construxit altare. ISID., ut supra. Si recte offeras, et non recte dividas, peccasti: quia etsi antea Judæi recte illa offerebant, in eo rei sunt quia Novum Testamentum a veteri non distinxerunt.

§4:5 In foribus. ALC. Id est, intrantem te et exeuntem peccatum comitabitur, nec Dominus custodiet introitum tuum et exitum tuum.

**4:8 Dixitque Cain, etc. ISID., Quæst. in Gen., tom. 5 Non acquiescit Domino dicenti, Quiesce, etc., usque ad occiditur ergo Christus junioris populi caput, a majore natu.

††4:9 Et ait Dominus ad Cain. ISID., ubi supra. Interrogat Dominus Cain, non ignarus ut discat, sed judex ut puniat. Usque hodie Judæi, cum per Scripturas eos interrogamus de Christo, respondent se nescire quæ dicimus. Mendax Cain ignoratio, Judæorum est falsa negatio: essent vero Christi custodes, si corde crederent et ore faterentur.

‡‡4:10 Vox sanguinis, etc. Magna virtus justitiæ, quæ vindictam expetit pro sanguine innocentis.

§§4:11 Nunc igitur maledictus eris, etc. RAB. Notandum quod in peccato Adæ terra maledicitur. Cain vero maledicitur, quia sciens damnationem primæ prævaricationis, fratricidium addidit. Nunc igitur maledictus eris, etc. Per locum quæ in loco sunt significantur; quasi maledictus eris ab his qui sunt super terram, qui aperuerunt os suum in confessione peccatorum, accipere sanguinem, qui effusus in remissionem eorum de manu persecutoris, qui noluit esse sub gratia, sed sub lege, ut esset maledictus ab Ecclesia: quæ intelligit et ostendit esse maledictum: qui enim ex operibus legis sunt, sub maledicto sunt.

***4:12 Cum operatus, etc. Ad vocem, non ad intellectum fit relatio, quia aliter hic terra, aliter supra accipitur: ibi pro Ecclesia, hic pro operatione terrena quam adhuc Judæus exercet; id est carnalis circumcisio, pascha, sabbatum, et similia quæ habent occultam virtutem intelligendæ gratiæ Dei, sed non dant Judæis fructum nolentibus transire ad Christum. Potest in terra caro Christi intelligi, in qua salutem nostram Judæi crucifigendo sunt operati. Mortuus est enim propter dilicta nostra, et resurrexit propter justificationem nostram: quem quia negaverunt, justificati non sunt. Vagus et profugus, etc. ISID. Dispersus in gentibus, profugus a Hierusalem. LXX: gemens et tremens. Gemens, dolore amissi regni; tremens, multitudine Christiani populi, ne occidaris. Major est iniquitas mea, etc. Culpam exaggerat, sed superbe confitetur, nec veniam flagitat.

†††4:13 Major est iniquitas mea. ISID. Peccata peccatis adjiciens desperat, nec credit se veniam posse adipisci, quod est blasphemia in Spiritum sanctum, quæ non remittitur in hoc sæculo nec in futuro: quia putat Deum aut nolle dimittere, aut non posse, tanquam aut omnia non possit, aut invideat saluti. Non Deum sibi iratum grave putat, sed timet ne inveniatur et occidatur.

‡‡‡4:14 Omnis igitur qui invenerit me, etc. STRAB. Quia ex tremore corporis et agitatione furiosæ mentis, quicunque invenerit me, cognoscet me reum mortis.

§§§4:15 Nequaquam ita fiet. Id est, non morieris cito sicut tu vis, pro remedio tui cruciatus, sed punietur impersonaliter: id est, punitio fiet de te septuplum, quia vives in cruciatu usque ad septimam generationem, in qua a Lamech occideris; ergo omnis qui occiderit, subaudi, liberabit te ab illo cruciatu malæ conscientiæ. Hic sensus evidentius patet. Secundum 70. Omnis qui occiderit Cain septem vindictas exsolvet, id est, quicunque te in septima generatione occiderit, exsolvet te a cruciatu per mortem, qui usque ad tempus illud reservandus es in vita, tantum ad pœnam, quæ pœna cito finiretur, si cito interfectus esses. Ita qui Judæos visibili morte puniret, septem vindictas ab eis auferret, quibus obligati sunt propter reatum occisi Christi, quia miserias et dispersiones eorum leviaret quas patiuntur. Omnis qui occiderit Cain, etc. LXX: Septem vindictas exsolvet. Aquila, septempliciter; Symmachus, septuplum; Theodotion, per hebdomadem interpretantur, in quo significatur quia diu et perfecte punietur, ne quis homicidium audeat iterare. Qui occiderit Cain, etc. HIERON., epist. ad Damas. Si quis te interfecerit septuplum punietur, id est, gravissima ultione punietur: non debuit homo occidere eum cui Deus reservavit vitam, vel ad pœnam ipsius, vel ad correctionem aliorum. Sed omnis qui occiderit Cain. ISID., ubi supra. Per eclipsim legendum, etc., usque ad et impletur illud: Disperge illos in virtute tua Psal. 53. HIER., ubi supra. Quod Aquila posuit septempliciter, etc., usque ad et absolvi mereretur. Posuitque Dominus Cain signum, etc. ISID., Quæst. in Gen., tom. 5 Cum omnes gentes a Romanis subjugatæ transierunt in ritus eorum, gens Judæa, sive sub gentibus sive sub Christianis regibus, non reliquit signum circumcisionis, et carnalis observantiæ, etc., usque ad ubi plantatus est paradisus. Habitavit in terra ad orientalem plagam Eden. HIER., ubi supra. LXX: Habitavit in terra Naid, in Hebræo nod dicitur, id est, instabilis et fluctuans, et incertæ sedis. Non est terra Naid, ut vulgus nostrum putat, sed expletur sententia Domini, dum huc atque illuc profugus aberrat.

*4:17 Cognovit autem Cain uxorem suam. ISID., ibid. Figurate progenies impiorum, in ipsa mundi origine fundamentum quærens, in hac vita civitatem exstruxit quam vocavit Henoch, quod interpretatur dedicatio, quia in primordiis dedicant, dum in hac vita quæ ante est, radicem cordis plantant, ut hic ad votum floreant, et a futura gloria arescant. Abraham vero in casulis habitabat, quia sancti hospites et peregrinos se esse cognoscunt, exspectantes civitatem habentem fundamentum cujus artifex Deus est. Et ædificavit civitatem, etc. AUG., lib. XV de Civitate, cap. 8, tom. 7 Quæritur quibus adjutoribus eam ædificaverit, si plures homines non fuerint quam Scriptura dicit. Sed sciendum est multo plures fuisse tunc, quia diu vivendo plures poterant generare. Nec mirum, cum filii Isræl per quadringentos annos sic multiplicati leguntur, ut non possit numerari exercitus.

4:18 Porro Enoch, etc. HIERON. Non de omnibus his certa mysteria exsculpuntur, nec invenirentur, nisi prius quædam radices historiæ jacerentur; nec de ramis arborum fructus legeres, nisi truncos antea plantasses.

4:19 Qui accepit duas uxores, etc. ISID., ut supra. Notandum quod generationes ab Adam per Cain undenario terminantur, in quo transgressio signatur. Lamech namque septimus est, cui tres filii et una filia adduntur, ut undenarius impleatur, per quem peccatum significatur: nam et a femina clauditur generatio, quæ initium peccati fuit, per quod voluptas carnis, quæ resistit spiritui. Unde Nœma vocatur, id est, voluptas. In hac progenie Lamech primus contra morem, contra naturam, per bigamiam adulterium commisit.

§4:20 Genuitque Ada Jabel, etc. HIER. in quæst. Hebr. De bigamia nascitur Jabel habitans in tentoriis, quæ mutabilia instabilitatem eorum figurant, qui circumferuntur omni vento doctrinæ. Nascitur et Tubal, qui inventor musicæ, etc., usque ad sicut Jabel, Tubal et Tubalcain.

**4:21 Et nomen fratris ejus Jubal. RAB. Hunc scribit Josephus musicam scripsisse in duabus columnis, una lapidea, altera latericia, quarum altera non dissolveretur diluvio, altera quæ non solveretur incendio: quæ duo judicia Adam ventura prædixerat.

††4:22 Tubalcain. RAB. Qui secundum Josephum res bellicas exercuit, et decenter artem ferrariam docuit; quædam etiam quæ ad oculorum pertinent concupiscentiam, invenit.

‡‡4:23 Dixitque Lamech, etc. RAB. Aiunt Hebræi Lamech diu vivendo caliginem oculorum incurrisse, et adolescentem ducem et rectorem itineris habuisse. Exercens ergo venationem, sagittam direxit quo adolescens indicavit, casuque Cain inter fruteta latentem interfecit; et hoc est quod dicit: Occidi virum in vulnus meum, id est vulnere quod infixi non bestiam sed hominem occidi; unde et furore accensus occidit adolescentem. Occidi virum, etc. STRAB. Id est Cain: in vulnus meum, quia pro illo vulnerabor, id est, occidar; et adolescentulum in livorem meum, quia pro illo quoque damnabor.

§§4:24 Septuplum ultio dabitur, etc. ALC. Allegorice. Peccatum Lamech qui interpretatur humiliatus significat dejectionem humani generis quod prævaricante Adam corruit, nec per legem, vel per circumcisionem, nec per suam justitiam surgere potuit, donec post septuaginta septem generationes secundum Lucam Christus in mundum veniens, effusione sanguinis peccatum delevit; unde Matth. 18: Non dico tibi septies, sed usque septuagies septies, hoc est, Judæum recipiendum esse post septuaginta septem vindictas, si resipuerit, et Christi indulgentiam quæsierit. Septenarius universitatem significat: per quem ducto undenario fit septuagenarius septimus, in quo omnimoda transgressio signatur; quæ tamen in Evangelio pœnitenti dimitti præcipitur. HIERON., epist. ad Damas. Aiunt ab Adam usque ad Christum generationes esse septuaginta septem secundum Lucam. Sicut ergo septima generatione peccatum Cain solutum est: Non enim judicabit Deus bis in idipsum, et qui semel recepit in vita sua, non eosdem cruciatus patietur in morte quos passus est in vita sua: ita et Lamech, id est, totius mundi peccatum, Christi solvetur adventu. Referebat mihi quidam Hebræus septuaginta septem animas exisse de Lamech, quæ omnes interiere diluvio.

***4:25 Cognovit quoque adhuc, etc. Per Seth, qui interpretatur resurrectio, signatur vita Christi ex mortuis: quod in verbis matris significatur: Posuit mihi Dominus semen aliud, quasi dicat Ecclesia: Quæ luctum pertuli de mortuo, gaudeo de resuscitato.

†††4:26 Quem vocavit Enos, etc. Enos interpretatur homo: qui cœpit invocare nomen Domini, quia per mortem Christi, quam significavit Abel, et per resurrectionem, quam significat Seth, fit homo confitens Dominum conditorem, et vitæ perditæ reparatorem. HIERON. Quem vocavit Enos. Enos interpretatur homo, qui cœpit invocare nomen Domini: sicut Adam homo interpretatur, ita etiam Enos juxta Hebraicam veritatem homo, vel vir; et pulchre, quia hoc vocabulum habuit, dictum est quia initium fuit tunc invocandi nomen Domini: licet plerique Hebræorum arbitrantur quod tunc primum in nomine Domini et in similitudine ejus fabricata sunt idola.