*5:1 Hic est liber generationis Adam. Ad similitudinem Dei factus est. Alii, ad similitudinem Adæ. Est quasi conclusio a superioribus cum recapitulatione. In die qua creavit Deus hominem. In die etenim creatus est, quia in claritate divinæ contemplationis constitutus. Ad similitudinem Dei. Quia rationem ei dedit, qua intelligendo bona et mala discerneret, intellecta diligeret, et dilecta oblivioni non traderet, et in hoc Dei similitudinem retineret. Sed postquam per inobedientiam hanc similitudinem delevit, factus terrenus terrenos generavit. Unde qualis terrenus, tales et terreni. CHRYSOST., hom. 21 in Gen., tom. 4 Considera quomodo iisdem verbis usus fuerit quibus et initio, ut doceret nos quod generationes illas, quasi reprobas factas, neque memoria post hac dignetur; sed ex Seth, qui nunc illis natus est, genealogiam orditur, ut ex hoc discas quantam Deus humani generis rationem habeat, et quomodo illos aversetur quibus sanguinaria mens est.
†5:3 Vixit autem Adam, etc. HIERON., in Quæst. Hebr.. Sciendum quod usque ad diluvium, ubi in nostris codicibus ducentorum et quod excurrit annorum genuisse quis dicitur, in Hebræo habeat centum annos et reliquos qui sequuntur. Et genuit, etc. Quasi et iste portavit imaginem terreni qui pro Abel justo repositus est, et interpretatione nominis Christum significat. Sed omnes prius portant imaginem terreni hominis quam cœlestis, licet multi ad adventum Christi per fidem eamdem gratiam habuerunt qua salvantur Christiani. STRAB. Ferunt post mortem Abel vovisse Adam se uxorem non ultra cogniturum nec filium generaturum. Sed Deo jubente fregit votum, ut Dei Filius de eo nasceretur, et homo redimeretur; stirpe enim Cain nasci non debuit. Unde ante Seth nullum legitur genuisse, post eum vero dicitur; quia genuit filios et filias. Hæc computatio genealogiarum, quasi ramos spargit historiarum, de quibus suis locis colliguntur fructus mysteriorum. Et notandum quia in generatione Seth nulla femina ponitur nominatim, sicut in generatione Cain: justorum enim est omnia viriliter agere, nihil femineum, nihil fragile usurpare. Procedit etiam hæc generatio per denarium usque ad Nœ, in quo præceptorum signatur impletio, sicut per undenarium in generatione Cain transgressio. In generatione injustorum primus Enoch ponitur, qui dedicatio interpretatur, quia reprobi in præsenti vita spei suæ radicem figunt, et ab amore immarcescibilis hæreditatis arescunt. De quibus dicitur Joan. 5: Vidit stultum firma radice, et maledixit pulchritudini ejus statim. In generatione justorum Enoch ab Adam septimus ponitur, quia hic manentem civitatem non quærunt, sed exspectationem usque in finem temporis extendunt, quod septenaria revolutione terminatur, cum æternitas octava successerit. Unde iste Enoch qui ponitur septimus, et translatus est quia Deo placuit, septimam requiem significat, ad quam post hanc vitam, qui Deo perseveranter adhæret, sine dilatione transfertur. Interpretatio quoque nominum hujus generationis idem signat: Adam interpretatur homo vel rubra terra; Seth, positio vel resurrectio; Enos, homo; Cainan, lamentatio; Malalehel, laudans Deum; Jared, roboratus; Enoch, dedicatio; Mathusalam, mortis emissio; Lamech, humiliatus; Nœ, requies. Procedens ergo homo de terra, resurgens a peccatis, erit homo invocans Deum et deflens peccata pristina: sicque laudans Deum, roboratus Spiritu Dei, dedicatur in vitam æternam. Atque victor mortis Deo subjectus, requiem possidet sempiternam, quam significat Nœ qui requies interpretatur, et decimo loco numeratur, quia per impletionem mandatorum possidetur regnum cœlorum.
‡5:24 Ambulavitque cum Deo, etc. ISID., in Gen. Enoch septimus ab Adam placens Deo, etc., usque ad nam ter quaterni ipsum faciunt. ALCUIN. Enoch tanto tempore servatur a morte, in quo ostenditur quia homo semper viveret si non peccasset.
§5:25 Vixit quoque Mathusala, etc. AUG. Quæritur quomodo Mathusala secundum annorum computationem post diluvium vivere potuerit, cum omnes, præter eos qui in arcam ingressi sunt, perierunt. Sed hanc quæstionem codicum mendositas peperit: non solum enim in Hebræis aliter invenitur, verum etiam in LXX interpretatione, paucis codicibus septem annis ante diluvium Mathusala defunctus reperitur. Quod Mathusala juxta LXX ultra diluvium numerantur anni, inde est quia significat Christum, cujus vita nullam sentit ætatem, ut in majoribus quoque non sensisse diluvium videretur.
**5:31 Et facti sunt omnes dies, etc. HIERON., in Quæst. Hebr., tom. 3 Et fuerunt omnes dies Mathusalæ quos vixit anni nongenti sexaginta novem, et mortuus est. Juxta diligentem supputationem quatuordecim annis post diluvium vixis se refertur, etc., usque ad eo anno scilicet quo cœpit esse diluvium. Nœ vero cum quingentorum esset annorum, etc. Ibid. Nœ interpretatur requies, quia sub illo omnia retro opera per diluvium quieverunt.