*18:1 Apparuit autem ei Dominus in convalle Mambre. ISID. in Gen. Abraham triplicem figuram gerit: primam, Salvatoris, qui relicta cognatione venit in mundum; alteram, Patris, quia Filium unicum immolavit; tertiam quæ in hoc loco apparet, sanctorum qui adventum Christi cum gaudio susceperunt. Tabernaculum Abrahæ Hierusalem significat, ubi pro tempore prophetæ et apostoli habitaverunt, et Christus adveniens a credentibus exceptus, ab incredulis in ligno suspensus est.
†18:2 Tres viri. Tres viri Christi pronuntiant adventum, quem duo angeli comitantur, Moses secundum quosdam, et Elias; unus legislator, qui in lege adventum Domini indicavit: alter, qui in fine venturus est, secundum adventum Christi nuntiaturus, et Evangelium ejus prædicaturus. Unde transfigurato Domino in monte cum eo videntur. Tres vidit, et unum adoravit, Salvatorem scilicet ostendens, cujus adventum præstolabatur. Unde: Abraham vidit diem meum et gavisus est Joan. 8. Prævidit enim mysterium futuri sacramenti. Unde pedes eorum lavit, ut in fine mundi purificationem lavacri futuram monstraret; pedes enim novissima significant. Quos cum vidisset. GREG., lib. IX Moral., c. 51 Moraliter. Abraham tribus angelis occurrit, quia vir et dominus domus, scilicet spiritualis intellectus, debet in cognitione Trinitatis claustra carnis excedere, et quasi habitationis infimæ januam exire. Cura carnis, quam Sara significat, foris ad jactantiam non appareat, sed post tergum viri, id est, sub discretione spiritus, solis necessariis intenta, nesciat procaciter detegi, sed verecunde moderari. Ibid., lib. 28, c. 4. Abraham non potuisset angelos videre, hospitio suscipere et cibos adhibere, nisi corpus ex ære assumpsissent: non enim apparerent, non cibos sumerent, nisi solidum corpus ex cœlesti elemento haberent. Nec mirum quod modo angeli, modo Dominus vocantur, quia angeli vocantur, qui exterius ministrant, et Dominus ostenditur, qui eis interius imperat.
‡18:4 Sed afferam. Ad hospitalitatis officia revertitur, quæ etiam angelis exhiberi possunt, cum ex elementis corpoream formam assumunt: quod Abraham intelligens, deitatem in unitate adorabat, et dispensationi angelicæ in forma visibili ministrabat.
§18:6 Tria sata. Hæc in typum Ecclesiæ dicuntur, quæ de tribus mundi partibus in unitatem fidei congregata est, et quasi panis sine fermento igne Spiritus sancti decocta est. STRAB. Satum genus est mensuræ. Tria sata tres filios Nœ significant, ex quibus omne genus hominum disseminatum est. Significatur ergo Ecclesia, vel evangelica doctrina per totum mundum disseminanda, et in tribus mundi partibus, Asia, Africa et Europa, multiplicanda. Tria sata, de quibus Sara subcinericios panes facit, tres filios significant Nœ, ex quibus omne genus hominum natum est: qui divinæ Trinitati credentes aqua baptismatis per Saram, id est Ecclesiam, conspersi sunt, et in unum panem corporis Christi redacti. Hæc sunt tria sata farinæ, quæ mulier in Evangelio fermentavit: azymi sunt panes, quia sine fermento malitiæ, et angore [Al., rancore] nequitiæ, et fervore perversæ doctrinæ, oportet esse credentium unitatem. Subcinericios. Subcinericii sunt, ut per pœnitentiam delictorum Spiritus sancti vapore decocti, esca Deo acceptabilis efficiantur.
**18:7 Vitulum tenerrimum. Vitulus tener et saginatus Christi corpus est, quod pro salute mundi ad arborem crucis immolatum est. Hic est vitulus qui prodigo filio occiditur.
††18:8 Butyrum et lac cum carne vituli apposuit, quia lac veterem legem signat; unde I Cor. 3: Lac potum dedi vobis, non escam, etc. Tradiderat enim illis legis mandatum, quasi lac de duarum tabularum expressum uberibus, hoc est testamentum fidei, quia nondum poterant evangelicæ doctrinæ solidam escam sumere. Butyrum uberrimum et pinguissimum evangelicum est testimonium, quod velut oleum fidelibus in signum datur. Vitulum cum lacte et butyro apposuit, quia nec corpus Domini sine lacte legis, nec hoc sine Evangelio esse potest. Sub arbore autem sederunt in Dominicæ passionis signum, cujus prædicatores sunt.
‡‡18:9 Ecce in tabernaculo est, etc. STRAB. Abraham foris cum angelis, Sara in tabernaculo est: quia fortium et doctorum est aperte prædicare, exemplis instruere: infirmorum et insipientium, discere et subditos esse.
§§18:10 Et habebit filium, etc. Promittit Deus Saræ sterili filium, dicens: Circa hoc tempus veniam; non tempus, sed qualitatem sui adventus significat, quoniam per filium repromissum fidelis populus erat nasciturus. Unde Isa. LIV et Gal. 4: Lætare sterilis, quæ non parturis, etc. Quo audito, etc. AUG. Quæst in Gen. Arguitur Sara quia risit, et non Abraham, cum similiter riserit; quia illius risus admirationis fuit, hujus dubitationis, quod dijudicare potuit qui corda novit. Negat Sara se risisse cum Deum non possit latere, sed forte homines putabat. Abraham vero Deum intelligebat, sed humanitatis officia præbendo, quæ tantum infirmæ carni necessaria sunt; mirum est: nisi homines prius arbitratus est, sed in quibus Deum loqui intelligeret, quibusdam signis divinæ majestatis apparentibus: sicut in hominibus Deum apparuisse sæpe Scriptura testatur, sed postea angelos fuisse cognoverunt.
***18:11 Erant autem, etc. Seniorum ætas minor est quam senum, etsi senes appellentur seniores. Unde, secundum medicos, senior vir de muliere seniore filios facere non potest, etiamsi adhuc muliebria fluant. Secundum hoc Abraham miratur Dei potentiam de promissione filii, et hoc miraculum posuisse Apostolum accipere possumus. Emortuum enim corpus non omnino ad generationem erat, si mulier juvenilis ætatis fuisset: sed de provecta ætate generare non poterat: de Cethura enim postea generavit, quia juvencula fuit. Tradunt enim medici quia senex de femina provectioris ætatis etsi muliebria contingant ei generare non possit, de juvencula autem possit. Rursus mulier provectæ ætatis, etsi adhuc muliebria contingant ei, de seniore parere non potest, de juvene potest. Miraculum ergo fuit, quia uterque senex et provectæ ætatis, et desierant muliebria Saræ.
†††18:12 Voluptati operam dabo? etc. GREG. lib. IX Moral., c. 51 Cura carnis, etc., usque ad quid mens nostra aliud quam gaudium parit?
‡‡‡18:15 Non risi, etc. AMBR. Vel ideo negavit se risisse, quia ignoravit; ideo risit, quia prophetavit.
§§§18:17 Num celare potero Abrahæ quæ gessurus sum. Bene Dominus Abrahæ secreta sua committit, quem voluntatis suæ et secretorum fidelem exsecutorem cognovit; de quo ipse carne nasciturus erat in quo sunt omnes thesauri sapientiæ et scientiæ absconditi II Cor. 2. Promittit quoque Abrahæ non solum præmia, sed obedientiæ filiorum ejus justitiam, et circa eos promissa compleri. Rursumque promittitur Isaac, in gentem magnam futurus, et quod in eo benedicentur omnes gentes terræ. Quibus verbis duo illi promittuntur: gens Judæorum secundum carnem, et omnes gentes per fidem.
*18:20 Clamor Sodomorum et Gomorrhæ, etc. AUG. Q. in Gen. Si hæc verba non dubitantis, sed irascentis et minantis accipiamus, nulla est quæstio. Humano enim more ad homines loquitur Deus, et ira ejus sine perturbatione est, quia immutabilis est. Sæpe autem sic minando dicimus: Videamus si non tibi facio, et si non potero tibi facere; vel sciam, id est experiar utrum non possim. Sed perturbatio non cadit in Deum. Mos autem humanæ locutionis est, cui Deus se coaptat, ut humanæ infirmitati conveniat. GREG. lib. V Moral., cap. 7 Peccatum vero cum voce, culpa est in actione. Peccatum vero cum clamore, culpa cum libertate.
†18:21 Descendam et videbo, etc. GREG., Moral., c. 33 Mala hominum non ante credamus quam probemus. Et ecce per angelos ad cognoscenda mala descendit, et tanto crimine involutos inveniens, quasi patientiam prætermisit, et eos igne judicii ante judicii diem prævenit: qui cum tranquillitate judicat, ut majora crimina tarde credantur, et veraciter agnita citius puniantur. GREG., lib. I Reg., c. 178, tom. 1 Quo descenderet Deus, ut quæ essent facta cognosceret? Aut quod non is, qui ubique est, sciret? Sed ut nostræ ignorantiæ exemplum discretionis daret, quatenus debeamus mala gravia audita non credere, ipse se dicit ad cognoscendum descendere, de quo omnibus liquet quia et non descendens omnia sciret. HILAR., lib. 9, de Trin. Habemus nescientem Deum, quod tamen non nesciat. Nam cum peccata magna valde sciat esse, rursum descendit ut videat an consummati sunt; et si nondum consummati sunt, ut sciat: intelligimus eum non ea tunc scire, quia prius nesciat; sed tunc scire, quia tempus ad agendum sit. Nescire ergo Deum, non est ignorantiæ diminutio, sed temporis plenitudo.
‡18:24 Si fuerint quinquaginta justi, etc. ISID. Quinquagenarius numerus, a quo usque ad decem descendit, pœnitentiam significat. Unde et quinquagesimus psalmus pœnitentialis est. Si ergo converterentur, salvarentur. Sed cum Deus aspicit delinquentes nolle ad pœnitentiam converti, illico ardorem immoderatæ luxuriæ igne gehennæ compescit. Usque ad decem justos non perire Sodomam dixit, quia si in quolibet per decem præceptorum custodiam Christi nomen inveniatur, non per ibit. Denarii enim numeri figura et crucem Christi significat.
§18:27 Loquar ad Dominum, etc. GREG. lib. XVIII Moral., c. 33 Mystice. Sancti quanto magis divinitatis interna prospiciunt, tanto magis se nihil esse conspiciunt. Nusquam legitur Abraham se cinerem et pulverem professum esse, nisi cum meruit Dei locutionem habere. Et ait: Loquar ad Dominum meum, cum sim pulvis, etc. Fortasse enim aliquid se esse crederet, si veram essentiam, quæ super ipsum est, non sensisset. Unde et David exclamat: Memento, Domine, quoniam pulvis sum Psal. 10, etc. Moraliter. Quosdam per tumorem sensus non elevat, sed per misericordiæ opera; quidam dum se terrenis abundare conspiciunt, veras divitias non requirunt, et æternum regnum non amant, quia temporalia sufficere putant. Non est ergo sensus in crimine, sed affectus. Cuncta enim quæ Deus condidit bona sunt. Sed qui bonis male utitur, hic agit ut per edacitatis ingluviem eo, quo vivere debuit, pane moriatur. Pauper ad requiem Lazarus venerat, superbum divitem cruciabant tormenta Luc. 16: dives tamen Abraham fuerat, qui Lazarum in sinu tenebat. Ait tamen: Loquar ad Dominum meum cum sim pulvis et cinis, etc. Quid divitias suas æstimabat, qui seipsum pulverem cineremque putabat? Aperte cernimus in quo loco se posuerat, qui se pulverem et cinerem, etiam cum Deo loqueretur, æstimabat. Qua ergo pœna feriendi sunt, qui ad summa non proficiunt et de minimis se extollunt?
**18:28 Quinque fuerint. Quinque civitates igneis imbribus combustæ. Omnes enim qui quinque corporis sensus libidinose tractaverunt, futuro incendio sunt cremandi. Quid si inventi, etc. ALC. Non necesse est hoc de omni loco accipere. De Sodomis autem potuit dici, quia sciebat Deus nec decem esse ibi, et ideo sic respondebatur Abrahæ ad exaggerationem iniquitatis Sodomorum Decem. Denarius crucem Christi designat quia X littera, qua denarius exprimitur, in figura crucis formatur. Dixit. Sciebat enim nec unum ibi esse præter Lot; ad exaggerandam iniquitatem hoc dicitur, sicut apud Jeremiam: Videte si inveniatis hominem facientem justitiam Jer. 5; quasi: Invenite vel unum, et parco eis.