19
Veneruntque duo angeli Sodomam vespere, et sedente Lot in foribus civitatis. Qui cum vidisset eos, surrexit, et ivit obviam eis: adoravitque pronus in terram,*Veneruntque duo angeli, etc. Notandum quod tres angeli numero impari Abrahæ apparent, quia numero impari Deus gaudet. Sodomam venerunt pari numero, id est duo, qui numerus primus ab unitate recedit, et princeps est alteritatis, quasi femineam figurans mollitiem. Venerunt in vespere, quia jam Sodomitis occubuerat sol justitiæ. Qui cum vidisset, etc. Dum occurrit Lot et adorat, angelos videtur intelligere; dum ad refectionem corporis invitat, homines videtur putare. Sic de his et de illis qui Abrahæ apparuerunt idem intelligendum est. Ex hoc autem loco Scripturæ et multis aliis commendatur virtus hospitalitatis. Unde Paulus Heb. 13: Hospitalitatem nolite oblivisci: per hanc enim placuerunt quidam Deo, angelis hospitio receptis. Glossa Græca. Notandum ubi beneficia Dei explicantur, Deum adesse; ubi vero supplicia exercentur, angelos mitti; ut sciamus Deo benefacere, jucundum et placitum Deo proprie esse ulcisci vero Deo ingratum esse. et dixit: Obsecro, domini, declinate in domum pueri vestri, et manete ibi: lavate pedes vestros, et mane proficiscemini in viam vestram. Qui dixerunt: Minime, sed in platea manebimus.Lavate. Quod hospitibus solet fieri, ut affectus terreno pulvere sordidati, et acedia, et pusillanimitate, tanquam pulverulentis squaloribus, emundentur. Unde in monasteriis pro venientibus de via oratio celebratur. Compulit illos oppido ut diverterent ad eum: ingressisque domum illius fecit convivium, et coxit azyma, et comederunt.Compulit illos. ALC. Angeli quasi coacti domum Lot ingrediuntur, ut charitas ipsius tentata et probata remuneraretur, et ut ostenderetur quantum esset hospitalitatis bonum. Hospitalem domum ingressi sunt, et hospitem liberaverunt; clausas hospitibus domos ignis ingressus peccatores perdidit. Prius autem quam irent cubitum, viri civitatis vallaverunt domum a puero usque ad senem, omnis populus simul. Vocaveruntque Lot, et dixerunt ei: Ubi sunt viri qui introierunt ad te nocte? educ illos huc, ut cognoscamus eos. Egressus ad eos Lot, post tergum occludens ostium, ait: Nolite, quæso, fratres mei, nolite malum hoc facere. Habeo duas filias, quæ necdum cognoverunt virum: educam eas ad vos, et abutimini eis sicut vobis placuerit, dummodo viris istis nihil mali faciatis, quia ingressi sunt sub umbra culminis mei.§Habeo duas filias. AUG., Q. in Gen. Utrum admittenda sit compensatio flagitiorum, vel quorumlibet peccatorum, ut faciamus mala, ne fiant graviora: an perturbationi Lot, non sit consilio tribuendum, merito quæritur? et nimirum periculosissime hæc compensatio admittitur. Si autem perturbatio mentis fuerit, nullo modo est imitanda. At illi dixerunt: Recede illuc. Et rursus: Ingressus es, inquiunt, ut advena; numquid ut judices? te ergo ipsum magis quam hos affligemus. Vimque faciebant Lot vehementissime: jamque prope erat ut effringerent fores. 10 Et ecce miserunt manum viri, et introduxerunt ad se Lot, clauseruntque ostium:**Et introduxerunt ad se Lot. GREG., l. VI Moral., cap. 16 Malis adversantibus intra domum Lot reducitur et munitur: quia quisque justus pravorum insidias sustinens, ad mentem revertitur, et manet interritus. Sodomitæ in domo Lot ostium invenire nequeunt: quia corruptores mentium contra vitam justi nullum reprehensionis aditum inveniunt. Percussi cæcitate quasi domum circumeunt, quia invidentes facta et dicta perscrutantur. Sed quia de vita justi, fortis et laudabilis actio ubique obviat, errantes parietem palpant. 11 et eos, qui foris erant, percusserunt cæcitate a minimo usque ad maximum, ita ut ostium invenire non possent.††Percusseruntque cæcitate. AUG. ubi supra. Græce, id est, avidentia, si possit dici, quæ faciat non videri, non omnia, sed quod non est opus. Quomodo enim deficerent quærendo ostium, si cæcitate percussi essent, ut nihil viderent? sua enim calamitate turbati, nihil ulterius requirerent. Hac percussi erant, qui Eliseum quærebant, et qui Christum post resurrectionem cum ipso ambulantes non cognoscebant. 12 Dixerunt autem ad Lot: Habes hic quempiam tuorum? generum, aut filios, aut filias, omnes, qui tui sunt, educ de urbe hac: 13 delebimus enim locum istum, eo quod increverit clamor eorum coram Domino, qui misit nos ut perdamus illos. 14 Egressus itaque Lot, locutus est ad generos suos qui accepturi erant filias ejus, et dixit: Surgite, egredimini de loco isto: quia delebit Dominus civitatem hanc. Et visus est eis quasi ludens loqui.‡‡Egressus, etc. HIER., in Q. Hebr. In sequentibus filiæ Lot virgines fuisse leguntur; et ipse ad Sodomitas dixit: Ecce duæ filiæ meæ quæ non cognoverunt virum, etc. Nunc autem dicitur habuisse generos. Sed quidam arbitrantur eas quæ viros habuerunt in Sodomis perisse, et quæ virginet erant cum patre exisse. Sed Hebraica veritas habet. Egressus est Lot, et locutus est ad sponsos qui accepturi erant filias ejus: virgines ergo filiæ necdum fuerant matrimonio copulatæ. 15 Cumque esset mane, cogebant eum angeli, dicentes: Surge, tolle uxorem tuam, et duas filias quas habes: ne et tu pariter pereas in scelere civitatis.§§Cumque esset mane, etc. ISID. Mystice. Lot frater Abraham, justus et hospitalis in Sodomis, significat corpus Christi, quod in omnibus sanctis inter impios gemit, quorum factis non consentit, et a quorum permixtione liberabitur in fine sæculi, illis damnatis supplicio-ignis æterni 16 Dissimulante illo, apprehenderunt manum ejus, et manum uxoris, ac duarum filiarum ejus, eo quod parceret Dominus illi. 17 Eduxeruntque eum, et posuerunt extra civitatem: ibique locuti sunt ad eum, dicentes: Salva animam tuam: noli respicere post tergum, nec stes in omni circa regione: sed in monte salvum te fac, ne et tu simul pereas.***In monte. STRAB. Moraliter. Mons altitudinem virtutum significat, ad quam angelus hortatur, secundum illud Marci 19. Si vis perfectus esse, vade et vende omnia quæ habes, etc. Qui vero viderit se non posse conscendere, melius est ut in Segor, id est in parvula remaneat, contentus laicali et communi vita, quam montem virtutis arripiat et ad sæcularia redeat. Virginitas altus mons est ad quam angelus hortatur: si quis videt se non posse conscendere, maneat in Segor, id est in legitimo conjugio, quia melius est mediocri bono uti, quam per abrupta libidinis præcipitari. Unde I Cor. 7: Propter fornicationem unusquisque uxorem habeat. Nec possum in monte: scilicet perturbatus non credebat Domino, quem in angelis agno scebat, sicut perturbatus filias prostituebat. 18 Dixitque Lot ad eos: Quæso, domine mi, 19 quia invenit servus tuus gratiam coram te, et magnificasti misericordiam tuam quam fecisti mecum, ut salvares animam meam, nec possum in monte salvari, ne forte apprehendat me malum, et moriar: 20 est civitas hæc juxta, ad quam possum fugere, parva, et salvabor in ea: numquid non modica est, et vivet anima mea?†††Est civitas, etc. ISID. Allegorice. Sodoma interpretatur cæcitas, et exprimit mundana desideria: altitudo montium, speculatio perfectorum. Sed quia multi mundi illecebras fugiunt, tamen in actione positi contemplationis apicem subire nequeunt, exivit Lot a Sodomis, sed ad montana non pervenit. Unde Lot ait: Est civitas hæc juxta, etc. Juxta dicitur, et tamen ad salutem tuta, quia activa vita nec a mundi curis ex toto discreta, nec a gaudio æternæ salutis est aliena. Ad quam possum, etc. Qui ad contemplativam ascendere non sufficiunt, ad activam vitam confugiunt, in qua salvantur. GREG., Past. 3, 28 Moral. Ardentem Sodomam fugere, etc., uque ad unde ad Lot dicitur: 21 Dixitque ad eum: Ecce etiam in hoc suscepi preces tuas, ut non subvertam urbem pro qua locutus es.‡‡‡Ecce etiam in hoc suscepi preces tuas, quia cum Deo oratio funditur, talis vita conjugii non damnatur; unde I Cor. 7: Nolite fraudare invicem, etc. 22 Festina, et salvare ibi: quia non potero facere quidquam donec ingrediaris illuc. Idcirco vocatum est nomen urbis illius Segor. 23 Sol egressus est super terram, et Lot ingressus est Segor. 24 Igitur Dominus pluit super Sodomam et Gomorrham sulphur et ignem a Domino de cælo:§§§Igitur Dominus pluit super Sodomam, etc. GREG. Sulphur, fetor carnis, ignis, ardor carnalis desiderii; cum Dominus carnis scelera punire decrevisset, qualitate ultionis innotuit macula criminis. Sulphur enim fetet, ignis ardet; qui ergo ad perversa desideria carnis fetore arserant, jure sulphure et igne perierunt, ut ex justa pœna discerent quod injusto desiderio fecissent. STRAB. Notandum quia primos peccatores aqua diluvii exterminavit, qui similiter offenderant Deum concupiscentia carnis. Sodomitæ vero graviori supplicio, ignis scilicet et sulphuris diluvio, perierunt. Licet enim illi mensuram excederent, quasi naturaliter peccabant; isti vero contra naturam: ideo gravissimi supplicii exemplo damnati sunt. 25 et subvertit civitates has, et omnem circa regionem, universos habitatores urbium, et cuncta terræ virentia.*Universos habitatores. ALC. Infantes cum parentibus in Sodomis cremati sunt, ne posset adverti impiissimum facinus Sodomitarum, si de origine eorum aliquod remaneret vestigium. Et provisum est illis, ne diu viventes sequerentur exempla patrum et gravius punirentur. Parentes quoque tam pro se quam pro eis rei sunt. Mors enim filiorum crimen est parentum. Ideo futuri sunt accusatores eorum. Est etiam qualecunque beneficium, non reum esse, qui gloriosus non est; prodest enim pauperem non esse, qui rex esse non potest. 26 Respiciensque uxor ejus post se, versa est in statuam salis.Respiciensque uxor ejus. ISID. Mystice. Uxor, eorum genus figurat qui gratia vocati retro aspiciunt, et ad ea quæ reliquerant redire contendunt; de quibus dicitur Luc. 9: Nemo ponens manum in aratro, et respiciens retro, aptus est regno Dei. Ideo prohibetur illis retro aspicere. In quo ostenditur non esse redeundum ad veterem vitam, his qui per gratiam sunt regenerati, si ultimum cupiunt evadere incendium; uxor retrospiciens in salem versa est, exemplum facta scilicet, et condimentum unde alii saliantur. Unde Christus ait Luc. 17: Mementote uxoris Lot, ut nos scilicet tanquam sale condiret, ne negligentes essemus, sed prudenter caveremus. 27 Abraham autem consurgens mane, ubi steterat prius cum Domino, 28 intuitus est Sodomam et Gomorrham, et universam terram regionis illius: viditque ascendentem favillam de terra quasi fornacis fumum. 29 Cum enim subverteret Deus civitates regionis illius, recordatus Abrahæ, liberavit Lot de subversione urbium in quibus habitaverat.Cum enim subverteret, etc. Innuit Scriptura magis meritis Abrahæ Deum liberasse Lot, ut intelligamus justum esse dictum, quodammodo, maxime quia colebat unum verumque Deum, et comparatione Sodomorum, inter quos vivens ad simile scelus flecti non potuit. Recordatus est Abrahæ. Patet meritis Abrahæ Lot fuisse liberatum, quem Scriptura appellat justum. Et sciendum quia justus erat, non sicut Abraham, sed comparatione Sodomitarum. 30 Ascenditque Lot de Segor, et mansit in monte, duæ quoque filiæ ejus cum eo (timuerat enim manere in Segor) et mansit in spelunca ipse, et duæ filiæ ejus cum eo.§Ascenditque, etc. Sic conjugati de humilitate activæ vitæ aliquando ascendunt ad altitudinem contemplativæ. Ascenditque Lot de Segor, etc. HIER. in Q. Hebr., tom. 3 Quæritur cur cum primum montis fugæ Segor prætulerit, etc., usque ad ambigere non debuit. 31 Dixitque major ad minorem: Pater noster senex est, et nullus virorum remansit in terra, qui possit ingredi ad nos juxta morem universæ terræ.**Dixitque major ad minorem, etc. Quod pro excusatione dicitur filiarum, quia genus humanum defecisse putaverunt, ideoque cum patre accubuerunt. Non autem excusat patrem quod sequitur, et nescivit quod dormissent cum eo; appungunt enim desuper Hebræi obelo, quasi superfluum, quasi incredibile sit, quia rerum natura non capiat coire quempiam nescientem. STRAB. Lot inexcusabilis est, primo quia angelo non credidit; deinde quia inebriatus est, et fuit peccatum causa peccati. HIERON. Sic prava suggestio et delectatio, ut incestæ mulieres, insidiantur continentibus, ut accepta occasione, torpentes vino fallaciæ imbuant, et a statu rectitudinis quasi ignorantes dejiciant. 32 Veni, inebriemus eum vino, dormiamusque cum eo, ut servare possimus ex patre nostro semen.††Veni, inebriemus, etc. ALC. Didicerant duæ filiæ Lot consummationem mundi futuram per ignem: sed, tanquam puellæ non perfectæ, neque sciebant quod, Sodomitis igne vastatis, multum spatium integrum remaneret; et suspicatæ sunt tale aliquid factum, quale in temporibus Nœ audierant, et ad reparandum genus humanum superstites se esse cum patre. Et quamvis grande crimen concubitus patris, gravior videbatur impietas, si servata castitate spem posteritatis delerent. Ideo consilium ineunt, et patris mœstitiam vel rigorem vino molliunt, et singulis singulæ noctibus suscipiunt ab ignorante conceptum, nec repetunt. 33 Dederunt itaque patri suo bibere vinum nocte illa. Et ingressa est major, dormivitque cum patre; at ille non sensit, nec quando accubuit filia, nec quando surrexit.‡‡Dederunt, etc. ISID. Lot in hoc loco legem significat, quia quidam ex illa procreati, et sub illa positi, male intelligendo quodam modo se inebriant; eamque non legitime utendo, infidelitatis opera pariunt. Bona est enim lex, si quis ea legitime utatur. 34 Altera quoque die dixit major ad minorem: Ecce dormivi heri cum patre meo, demus ei bibere vinum etiam hac nocte, et dormies cum eo, ut salvemus semen de patre nostro. 35 Dederunt etiam et illa nocte patri suo bibere vinum, ingressaque minor filia, dormivit cum eo: et ne tunc quidem sensit quando concubuerit, vel quando illa surrexerit. 36 Conceperunt ergo duæ filiæ Lot de patre suo.§§Conceperunt ergo, etc. HIER. Moab interpretatur ex patre, et totum nomen etymologiam habet. Ammon vero, cujus quasi causa nominis redditur, filius generis mei, sive, ut melius est in Hebræo, benammi id est filius populi mei, sic derivatur, ut ex parte sensus nominis, ex parte ipse sit sermo. Ammon enim, a quo Ammonitæ, vocatur populus meus. 37 Peperitque major filium, et vocavit nomen ejus Moab: ipse est pater Moabitarum usque in præsentem diem.***Vocavit nomen ejus Moab, etc. THEOD. Videtur hæc impudentior, quæ suum incestum ad posteros quoque transmittere voluit. Moab enim de patre significat: altera verecundior, quæ filio nomen indidit, Benammi, id est filius populi mei. 38 Minor quoque peperit filium, et vocavit nomen ejus Ammon, id est, Filius populi mei: ipse est pater Ammonitarum usque hodie.

*19:1 Veneruntque duo angeli, etc. Notandum quod tres angeli numero impari Abrahæ apparent, quia numero impari Deus gaudet. Sodomam venerunt pari numero, id est duo, qui numerus primus ab unitate recedit, et princeps est alteritatis, quasi femineam figurans mollitiem. Venerunt in vespere, quia jam Sodomitis occubuerat sol justitiæ. Qui cum vidisset, etc. Dum occurrit Lot et adorat, angelos videtur intelligere; dum ad refectionem corporis invitat, homines videtur putare. Sic de his et de illis qui Abrahæ apparuerunt idem intelligendum est. Ex hoc autem loco Scripturæ et multis aliis commendatur virtus hospitalitatis. Unde Paulus Heb. 13: Hospitalitatem nolite oblivisci: per hanc enim placuerunt quidam Deo, angelis hospitio receptis. Glossa Græca. Notandum ubi beneficia Dei explicantur, Deum adesse; ubi vero supplicia exercentur, angelos mitti; ut sciamus Deo benefacere, jucundum et placitum Deo proprie esse ulcisci vero Deo ingratum esse.

19:2 Lavate. Quod hospitibus solet fieri, ut affectus terreno pulvere sordidati, et acedia, et pusillanimitate, tanquam pulverulentis squaloribus, emundentur. Unde in monasteriis pro venientibus de via oratio celebratur.

19:3 Compulit illos. ALC. Angeli quasi coacti domum Lot ingrediuntur, ut charitas ipsius tentata et probata remuneraretur, et ut ostenderetur quantum esset hospitalitatis bonum. Hospitalem domum ingressi sunt, et hospitem liberaverunt; clausas hospitibus domos ignis ingressus peccatores perdidit.

§19:8 Habeo duas filias. AUG., Q. in Gen. Utrum admittenda sit compensatio flagitiorum, vel quorumlibet peccatorum, ut faciamus mala, ne fiant graviora: an perturbationi Lot, non sit consilio tribuendum, merito quæritur? et nimirum periculosissime hæc compensatio admittitur. Si autem perturbatio mentis fuerit, nullo modo est imitanda.

**19:10 Et introduxerunt ad se Lot. GREG., l. VI Moral., cap. 16 Malis adversantibus intra domum Lot reducitur et munitur: quia quisque justus pravorum insidias sustinens, ad mentem revertitur, et manet interritus. Sodomitæ in domo Lot ostium invenire nequeunt: quia corruptores mentium contra vitam justi nullum reprehensionis aditum inveniunt. Percussi cæcitate quasi domum circumeunt, quia invidentes facta et dicta perscrutantur. Sed quia de vita justi, fortis et laudabilis actio ubique obviat, errantes parietem palpant.

††19:11 Percusseruntque cæcitate. AUG. ubi supra. Græce, id est, avidentia, si possit dici, quæ faciat non videri, non omnia, sed quod non est opus. Quomodo enim deficerent quærendo ostium, si cæcitate percussi essent, ut nihil viderent? sua enim calamitate turbati, nihil ulterius requirerent. Hac percussi erant, qui Eliseum quærebant, et qui Christum post resurrectionem cum ipso ambulantes non cognoscebant.

‡‡19:14 Egressus, etc. HIER., in Q. Hebr. In sequentibus filiæ Lot virgines fuisse leguntur; et ipse ad Sodomitas dixit: Ecce duæ filiæ meæ quæ non cognoverunt virum, etc. Nunc autem dicitur habuisse generos. Sed quidam arbitrantur eas quæ viros habuerunt in Sodomis perisse, et quæ virginet erant cum patre exisse. Sed Hebraica veritas habet. Egressus est Lot, et locutus est ad sponsos qui accepturi erant filias ejus: virgines ergo filiæ necdum fuerant matrimonio copulatæ.

§§19:15 Cumque esset mane, etc. ISID. Mystice. Lot frater Abraham, justus et hospitalis in Sodomis, significat corpus Christi, quod in omnibus sanctis inter impios gemit, quorum factis non consentit, et a quorum permixtione liberabitur in fine sæculi, illis damnatis supplicio-ignis æterni

***19:17 In monte. STRAB. Moraliter. Mons altitudinem virtutum significat, ad quam angelus hortatur, secundum illud Marci 19. Si vis perfectus esse, vade et vende omnia quæ habes, etc. Qui vero viderit se non posse conscendere, melius est ut in Segor, id est in parvula remaneat, contentus laicali et communi vita, quam montem virtutis arripiat et ad sæcularia redeat. Virginitas altus mons est ad quam angelus hortatur: si quis videt se non posse conscendere, maneat in Segor, id est in legitimo conjugio, quia melius est mediocri bono uti, quam per abrupta libidinis præcipitari. Unde I Cor. 7: Propter fornicationem unusquisque uxorem habeat. Nec possum in monte: scilicet perturbatus non credebat Domino, quem in angelis agno scebat, sicut perturbatus filias prostituebat.

†††19:20 Est civitas, etc. ISID. Allegorice. Sodoma interpretatur cæcitas, et exprimit mundana desideria: altitudo montium, speculatio perfectorum. Sed quia multi mundi illecebras fugiunt, tamen in actione positi contemplationis apicem subire nequeunt, exivit Lot a Sodomis, sed ad montana non pervenit. Unde Lot ait: Est civitas hæc juxta, etc. Juxta dicitur, et tamen ad salutem tuta, quia activa vita nec a mundi curis ex toto discreta, nec a gaudio æternæ salutis est aliena. Ad quam possum, etc. Qui ad contemplativam ascendere non sufficiunt, ad activam vitam confugiunt, in qua salvantur. GREG., Past. 3, 28 Moral. Ardentem Sodomam fugere, etc., uque ad unde ad Lot dicitur:

‡‡‡19:21 Ecce etiam in hoc suscepi preces tuas, quia cum Deo oratio funditur, talis vita conjugii non damnatur; unde I Cor. 7: Nolite fraudare invicem, etc.

§§§19:24 Igitur Dominus pluit super Sodomam, etc. GREG. Sulphur, fetor carnis, ignis, ardor carnalis desiderii; cum Dominus carnis scelera punire decrevisset, qualitate ultionis innotuit macula criminis. Sulphur enim fetet, ignis ardet; qui ergo ad perversa desideria carnis fetore arserant, jure sulphure et igne perierunt, ut ex justa pœna discerent quod injusto desiderio fecissent. STRAB. Notandum quia primos peccatores aqua diluvii exterminavit, qui similiter offenderant Deum concupiscentia carnis. Sodomitæ vero graviori supplicio, ignis scilicet et sulphuris diluvio, perierunt. Licet enim illi mensuram excederent, quasi naturaliter peccabant; isti vero contra naturam: ideo gravissimi supplicii exemplo damnati sunt.

*19:25 Universos habitatores. ALC. Infantes cum parentibus in Sodomis cremati sunt, ne posset adverti impiissimum facinus Sodomitarum, si de origine eorum aliquod remaneret vestigium. Et provisum est illis, ne diu viventes sequerentur exempla patrum et gravius punirentur. Parentes quoque tam pro se quam pro eis rei sunt. Mors enim filiorum crimen est parentum. Ideo futuri sunt accusatores eorum. Est etiam qualecunque beneficium, non reum esse, qui gloriosus non est; prodest enim pauperem non esse, qui rex esse non potest.

19:26 Respiciensque uxor ejus. ISID. Mystice. Uxor, eorum genus figurat qui gratia vocati retro aspiciunt, et ad ea quæ reliquerant redire contendunt; de quibus dicitur Luc. 9: Nemo ponens manum in aratro, et respiciens retro, aptus est regno Dei. Ideo prohibetur illis retro aspicere. In quo ostenditur non esse redeundum ad veterem vitam, his qui per gratiam sunt regenerati, si ultimum cupiunt evadere incendium; uxor retrospiciens in salem versa est, exemplum facta scilicet, et condimentum unde alii saliantur. Unde Christus ait Luc. 17: Mementote uxoris Lot, ut nos scilicet tanquam sale condiret, ne negligentes essemus, sed prudenter caveremus.

19:29 Cum enim subverteret, etc. Innuit Scriptura magis meritis Abrahæ Deum liberasse Lot, ut intelligamus justum esse dictum, quodammodo, maxime quia colebat unum verumque Deum, et comparatione Sodomorum, inter quos vivens ad simile scelus flecti non potuit. Recordatus est Abrahæ. Patet meritis Abrahæ Lot fuisse liberatum, quem Scriptura appellat justum. Et sciendum quia justus erat, non sicut Abraham, sed comparatione Sodomitarum.

§19:30 Ascenditque, etc. Sic conjugati de humilitate activæ vitæ aliquando ascendunt ad altitudinem contemplativæ. Ascenditque Lot de Segor, etc. HIER. in Q. Hebr., tom. 3 Quæritur cur cum primum montis fugæ Segor prætulerit, etc., usque ad ambigere non debuit.

**19:31 Dixitque major ad minorem, etc. Quod pro excusatione dicitur filiarum, quia genus humanum defecisse putaverunt, ideoque cum patre accubuerunt. Non autem excusat patrem quod sequitur, et nescivit quod dormissent cum eo; appungunt enim desuper Hebræi obelo, quasi superfluum, quasi incredibile sit, quia rerum natura non capiat coire quempiam nescientem. STRAB. Lot inexcusabilis est, primo quia angelo non credidit; deinde quia inebriatus est, et fuit peccatum causa peccati. HIERON. Sic prava suggestio et delectatio, ut incestæ mulieres, insidiantur continentibus, ut accepta occasione, torpentes vino fallaciæ imbuant, et a statu rectitudinis quasi ignorantes dejiciant.

††19:32 Veni, inebriemus, etc. ALC. Didicerant duæ filiæ Lot consummationem mundi futuram per ignem: sed, tanquam puellæ non perfectæ, neque sciebant quod, Sodomitis igne vastatis, multum spatium integrum remaneret; et suspicatæ sunt tale aliquid factum, quale in temporibus Nœ audierant, et ad reparandum genus humanum superstites se esse cum patre. Et quamvis grande crimen concubitus patris, gravior videbatur impietas, si servata castitate spem posteritatis delerent. Ideo consilium ineunt, et patris mœstitiam vel rigorem vino molliunt, et singulis singulæ noctibus suscipiunt ab ignorante conceptum, nec repetunt.

‡‡19:33 Dederunt, etc. ISID. Lot in hoc loco legem significat, quia quidam ex illa procreati, et sub illa positi, male intelligendo quodam modo se inebriant; eamque non legitime utendo, infidelitatis opera pariunt. Bona est enim lex, si quis ea legitime utatur.

§§19:36 Conceperunt ergo, etc. HIER. Moab interpretatur ex patre, et totum nomen etymologiam habet. Ammon vero, cujus quasi causa nominis redditur, filius generis mei, sive, ut melius est in Hebræo, benammi id est filius populi mei, sic derivatur, ut ex parte sensus nominis, ex parte ipse sit sermo. Ammon enim, a quo Ammonitæ, vocatur populus meus.

***19:37 Vocavit nomen ejus Moab, etc. THEOD. Videtur hæc impudentior, quæ suum incestum ad posteros quoque transmittere voluit. Moab enim de patre significat: altera verecundior, quæ filio nomen indidit, Benammi, id est filius populi mei.