24
Erat autem Abraham senex, dierumque multorum: et Dominus in cunctis benedixerat ei.*Erat autem Abraham senex. Dixitque ad servum seniorem: Pone manum, etc. GREG. Manum sub femore jubet ponere, et per Deum cœli jurare, quia illius caro per illud membrum descensura erat, qui filius Abrahæ esset ex humanitate, et divinus ex divinitate; quasi dicat: Tange Filium meum, et jura per Deum meum. Verumtamen non super femur, sed sub femore manum ponere jubet, quia inde descensurus erat, qui homo, sed super homines esset; unde dignum non fuit ut manum super femur poneret, quia nulla caro super illam est. Dixitque ad servum seniorem domus suæ, qui præerat omnibus quæ habebat: Pone manum tuam subter femur meum, ut adjurem te per Dominum Deum cæli et terræ, ut non accipias uxorem filio meo de filiabus Chananæorum, inter quos habito:Ut non accipias. GREG. Allegorice. Isaac de filiabus Chananæorum uxor prohibetur, quia Christo nullæ reproborum animæ conjunguntur. De cognatione uxor duci præcipitur, quia sola electorum Ecclesia Christo copulanda erat, quam ipse Unigenitus ex prædestinatione et præscientia jam extraneam non habebat. Puer qui ad uxorem deducendam mittitur, prophetarum et apostolorum, omniumque doctorum ordo est; qui dum verbum prædicationis faciunt, cujusque animæ quasi conjungendæ unigenito Filio provisores fiunt. sed ad terram et cognationem meam proficiscaris et inde accipias uxorem filio meo Isaac. Respondit servus: Si noluerit mulier venire mecum in terram hanc, numquid reducere debeo filium tuum ad locum, de quo egressus es? Dixitque Abraham: Cave nequando reducas filium meum illuc. Dominus Deus cæli, qui tulit me de domo patris mei, et de terra nativitatis meæ, qui locutus est mihi, et juravit mihi, dicens: Semini tuo dabo terram hanc: ipse mittet angelum suum coram te, et accipies inde uxorem filio meo: sin autem mulier noluerit sequi te, non teneberis juramento: filium meum tantum ne reducas illuc. Posuit ergo servus manum sub femore Abraham domini sui, et juravit illi super sermone hoc.Posuit ergo, etc. HIER. in Quæst. Hebr. Tradunt Hebræi quia in sanctificatione ejus, etc., usque ad et pondus tribulationis fortiter ferant, quod cameli significant. 10 Tulitque decem camelos de grege domini sui, et abiit, ex omnibus bonis ejus portans secum, profectusque perrexit in Mesopotamiam ad urbem Nachor.§Ex omnibus bonis ejus, etc. GREG. Quia his quæ de Domino loquuntur, in semetipsis virtutum divitias ostendunt, ut tanto citius ad sequendum Deum invitent, quanto suis auditoribus in seipsis monstrant quæ narrant. 11 Cumque camelos fecisset accumbere extra oppidum juxta puteum aquæ vespere, tempore quo solent mulieres egredi ad hauriendam aquam, dixit:**Juxta puteum. GREG. Juxta fontem stetit, et ex præfixa sententia, quæ esset eligenda proposuit, quia sancti prædicatores verba fluentia considerant. Unde colligunt quem vel quibus auditoribus fiduciam certitudinis assumant. 12 Domine Deus domini mei Abraham, occurre, obsecro, mihi hodie, et fac misericordiam cum domino meo Abraham. 13 Ecce ego sto prope fontem aquæ, et filiæ habitatorum hujus civitatis egredientur ad hauriendam aquam. 14 Igitur puella, cui ego dixero: Inclina hydriam tuam ut bibam: et illa responderit: Bibe, quin et camelis tuis dabo potum: ipsa est quam præparasti servo tuo Isaac: et per hoc intelligam quod feceris misericordiam cum domino meo.††Igitur puella, etc. AUG., Q. in Gen. Quærendum est quid differant illicitæ augurationes a petitione hac, etc., usque ad quo tentare Deum prohibetur. Inclina hydriam tuam. Humilia sæcularem facundiam ad hauriendum propheticum sermonem, ut voluntatem tuam persuasioni meæ inclinem. 15 Necdum intra se verba compleverat, et ecce Rebecca egrediebatur, filia Bathuel, filii Melchæ uxoris Nachor fratris Abraham, habens hydriam in scapula sua: 16 puella decora nimis, virgoque pulcherrima, et incognita viro: descenderat autem ad fontem, et impleverat hydriam, ac revertebatur. 17 Occurritque ei servus, et ait: Pauxillum aquæ mihi ad bibendum præbe de hydria tua.‡‡Occurritque ei servus, et ait: Pauxillum, etc. GREG. Allegorice. Omnis prædicator animam auditoris sitit, ideo servus petit, Rebecca potum tribuit: quia electorum Ecclesia desiderio prædicatorum ex virtute suæ fidei satisfacit. Quæ enim Deum, quem audit, confitetur, prædicatori aquam refectionis et refrigerii offert. Et notandum quod hydriam ab humero inclinans posuit, quia illa confessio placida est quæ a bono opere procedit. Vel aquam præbuit, quia in eo quod credidit, vacua non remansit. Mox enim prædicavit quod audivit, et dicendo multos ex se prædicatores protulit. Aqua enim in hydria, scientia prædicationis in mensura. Studet enim non plus sapere quam oportet sapere. Hydria in ulna, mensura prædicationis in opere. Nec solum omnibus comitibus ejus, sed et camelis potum præbet, quia verbum vitæ non solum prudentibus, sed etiam stultis prædicatur. Rom. 1: Sapientibus et insipientibus debitor sum. Vel aqua etiam jumentis datur, cum cura carnis quomodo sit habenda disponitur, ut ex voluptate non impendatur, et ex necessitate non negetur; unde Rom. 13: Carnis curam ne feceritis in desideriis; et Ephes. 5: Nemo enim unquam carnem suam odio habuit. 18 Quæ respondit: Bibe, domine mi: celeriterque deposuit hydriam super ulnam suam, et dedit ei potum. 19 Cumque ille bibisset, adjecit: Quin et camelis tuis hauriam aquam, donec cuncti bibant. 20 Effundensque hydriam in canalibus, recurrit ad puteum ut hauriret aquam: et haustam omnibus camelis dedit. 21 Ipse autem contemplabatur eam tacitus, scire volens utrum prosperum iter suum fecisset Dominus, an non. 22 Postquam autem biberunt cameli, protulit vir inaures aureas, appendentes siclos duos, et armillas totidem pondo siclorum decem.§§Protulit vir, etc. HIER. Beka, quod hic pro didrachmate ponitur, semiuncia est: Schekel vero, qui Latine, sed corrupte, siclus dicitur, uncia. GREG. Quia prædicato: auditum Ecclesiæ per obedientiam, et manus per operationem exornat. Inaures duorum siclorum sunt, armillæ decem, quia prima virtus obedientiæ in charitate est, quæ dilectio Dei et proximi est; et bonum opus decalogi completione perficitur, ut cum bona agi cœperint, mala nulla agantur. 23 Dixitque ad eam: Cujus es filia? indica mihi, est in domo patris tui locus ad manendum? 24 Quæ respondit: Filia sum Bathuelis, filii Melchæ, quem peperit ipsi Nachor. 25 Et addidit, dicens: Palearum quoque et fœni plurimum est apud nos, et locus spatiosus ad manendum.***Palearum quoque. Quia Ecclesia recipiens spiritualia, reddit prædicatoribus terrena stipendia; unde I Cor. 9: Si vobis spiritualia seminavimus, magnum est si nos carnalia vestra metamus. Locus spatiosus. A priore populo naturæ legem se Ecclesia novisse monstravit, et prædicationem amplo charitatis gremio suscepit: doctori enim spatiosa mansio est, in corde auditoris latitudo charitatis; unde secundæ Corinth. sexto: Non angustiamini in nobis, sed in visceribus vestris; quasi suscipiendæ doctrinæ locum mentis dilatate, ad cogitanda carnalia coarctate. 26 Inclinavit se homo, et adoravit Dominum, 27 dicens: Benedictus Dominus Deus domini mei Abraham, qui non abstulit misericordiam et veritatem suam a domino meo, et recto itinere me perduxit in domum fratris domini mei. 28 Cucurrit itaque puella, et nuntiavit in domum matris suæ omnia quæ audierat. 29 Habebat autem Rebecca fratrem nomine Laban, qui festinus egressus est ad hominem, ubi erat fons.†††Habebat, etc. Quia carnales fidelibus conjuncti, dum spiritualia dona conspiciunt, admiratione suspensi, si non usque ad opera, tamen usque ad fidem suscipiendam prædicationem admittunt: dum enim bonos miraculis fulgere considerant, quæ de æternitate audiunt non recusant, quamvis Ecclesiam moribus non sequentes, in carnali operatione remaneant. Habebat autem. Quia sunt carnales fidelibus conjuncti, quorum familiaritate aliquando ad audiendum verbum prodeunt, et videntes dona Dei collata fidelibus mirantur, et verbum corde percipiunt, quod bonis moribus implere non satagunt. 30 Cumque vidisset inaures et armillas in manibus sororis suæ, et audisset cuncta verba referentis: Hæc locutus est mihi homo: venit ad virum qui stabat juxta camelos, et prope fontem aquæ: 31 dixitque ad eum: Ingredere, benedicte Domini: cur foris stas? præparavi domum, et locum camelis. 32 Et introduxit eum in hospitium: ac destravit camelos, deditque paleas et fœnum, et aquam ad lavandos pedes ejus, et virorum qui venerant cum eo. 33 Et appositus est in conspectu ejus panis. Qui ait: Non comedam, donec loquar sermones meos. Respondit ei: Loquere.‡‡‡Non comedam. Quia sunt qui doctores ex temporalibus stipendiis retinere parati sunt: sed illi nisi prius obtineant æterna, recipere nolunt. Si enim in animabus fructum non inveniunt, sumere stipendia corporibus contemnunt; pedes non lavant, quia laboris desideria nulla consolatione relevant. 34 At ille: Servus, inquit, Abraham sum: 35 et Dominus benedixit domino meo valde, magnificatusque est: et dedit ei oves et boves, argentum et aurum, servos et ancillas, camelos et asinos. 36 Et peperit Sara uxor domini mei filium domino meo in senectute sua, deditque illi omnia quæ habuerat. 37 Et adjuravit me dominus meus, dicens: Non accipies uxorem filio meo de filiabus Chananæorum, in quorum terra habito:§§§Et adjuravit, etc. AUG. ubi supra. Sententia est eadem, verba non omnia, vel ipsa, vel ita dicta sunt; quod propter eos dicendum, qui evangelistas calumniantur quod in aliquibus verbis non omnino conveniunt, cum res et sententia eadem; hunc enim librum unus scripsit, qui ea quæ supra dixit, cum mandaret Abraham, vel reliqua ponere potuit, si ad rem pertinere judicaret: cum veritas narrationis non exigit, nisi ut rerum sententiarumque veritas sit, quibus voluntas propter quam intimandam verba fiunt satis appareat. 38 sed ad domum patris mei perges, et de cognatione mea accipies uxorem filio meo. 39 Ego vero respondi domino meo: Quid si noluerit venire mecum mulier? 40 Dominus, ait, in cujus conspectu ambulo, mittet angelum suum tecum, et diriget viam tuam: accipiesque uxorem filio meo de cognatione mea, et de domo patris mei. 41 Innocens eris a maledictione mea, cum veneris ad propinquos meos, et non dederint tibi. 42 Veni ergo hodie ad fontem aquæ, et dixi: Domine Deus domini mei Abraham, si direxisti viam meam, in qua nunc ambulo,*Veni ergo hodie, etc. HIERON. In Hebræo scriptum est, etc., usque ad ostendant igitur Judæi alicubi positum alma, ubi adolescentulam et non virginem sonet. 43 ecce sto juxta fontem aquæ, et virgo, quæ egredietur ad hauriendam aquam, audierit a me: Da mihi pauxillum aquæ ad bibendum ex hydria tua: 44 et dixerit mihi: Et tu bibe, et camelis tuis hauriam: ipsa est mulier, quam præparavit Dominus filio domini mei. 45 Dumque hæc tacitus mecum volverem, apparuit Rebecca veniens cum hydria, quam portabat in scapula: descenditque ad fontem, et hausit aquam. Et aio ad eam: Da mihi paululum bibere. 46 Quæ festinans deposuit hydriam de humero, et dixit mihi: Et tu bibe, et camelis tuis tribuam potum. Bibi, et adaquavit camelos. 47 Interrogavique eam, et dixi: Cujus es filia? Quæ respondit: Filia Bathuelis sum, filii Nachor, quem peperit ei Melcha. Suspendi itaque inaures ad ornandam faciem ejus, et armillas posui in manibus ejus. 48 Pronusque adoravi Dominum, benedicens Domino Deo domini mei Abraham, qui perduxit me recto itinere, ut sumerem filiam fratris domini mei filio ejus. 49 Quam ob rem si facitis misericordiam et veritatem cum domino meo, indicate mihi: sin autem aliud placet, et hoc dicite mihi, ut vadam ad dextram, sive ad sinistram. 50 Responderuntque Laban et Bathuel: A Domino egressus est sermo: non possumus extra placitum ejus quidquam aliud loqui tecum. 51 En Rebecca coram te est, tolle eam, et proficiscere, et sit uxor filii domini tui, sicut locutus est Dominus. 52 Quod cum audisset puer Abraham, procidens adoravit in terram Dominum. 53 Prolatisque vasis argenteis, et aureis, ac vestibus, dedit ea Rebeccæ pro munere: fratribus quoque ejus et matri dona obtulit.Prolatisque, etc. GREG. ubi supra. Postquam conjugii causam puer obtinuit, etc., usque ad Dedit ea Rebeccæ. Rebecca non ornatur auro Bathuelis, quia non sunt digna ornamenta barbari et imperiti. De domo Abrahæ accipit ornamenta, quia patientia de domo sapientiæ ornatur; a puero Abrahæ suscipit inaures, id est, aurea in auribus verba; et brachilia, id est, aurea in manibus opera, et alia ornamenta; quibus figurantur diversa virtutum genera. 54 Inito convivio, vescentes pariter et bibentes manserunt ibi. Surgens autem mane, locutus est puer: Dimitte me, ut vadam ad dominum meum. 55 Responderuntque fratres ejus et mater: Maneat puella saltem decem dies apud nos, et postea proficiscetur. 56 Nolite, ait, me retinere, quia Dominus direxit viam meam: dimittite me ut pergam ad dominum meum. 57 Et dixerunt: Vocemus puellam, et quæramus ipsius voluntatem. 58 Cumque vocata venisset, sciscitati sunt: Vis ire cum homine isto? Quæ ait: Vadam. 59 Dimiserunt ergo eam, et nutricem illius, servumque Abraham, et comites ejus,Et nutricem illius. Honestum erat ut ad nuptias absque parentibus virgo proficiscens, nutricis solatio foveretur. 60 imprecantes prospera sorori suæ, atque dicentes: Soror nostra es, crescas in mille millia, et possideat semen tuum portas inimicorum suorum. 61 Igitur Rebecca et puellæ illius, ascensis camelis, secutæ sunt virum: qui festinus revertebatur ad dominum suum.§Igitur Rebecca, etc. GREG. Quia Ecclesia habet secum minoris meriti animas, quæ ipsam moribus sequuntur: sed ad contemplationis thorum non provehuntur. Pueros quoque quosdam habuit in comitatu, quia cum prophetis fuerunt qui bene viverent, etsi prophetiæ spiritum non haberent: et cum apostolis et doctoribus, qui vitam eorum tenerent, et tamen non prædicarent. Qui festinus, etc. Festinus puer ad dominum redit, quia prædicatores cum auditorum vitam obtinent, Deo, de cujus munere hoc habent, non sibi præbent. 62 Eo autem tempore deambulabat Isaac per viam quæ ducit ad puteum, cujus nomen est Viventis et videntis: habitabat enim in terra australi:**Eo tempore Isaac, etc. GREG. ubi supra. Vivens et videns Dominus est, etc., usque ad modo spineam coronam, modo crucem sustinuit. Habitabat, etc. PATERIUS in Gen. ex dictis GREG. Isaac, Rebecca veniente, habitabat in terra australi, quia Christus, veniente ad se Ecclesia, in illorum mentibus mansit quos non corporis frigus, sed fervor charitatis tenuit: qualis erat Anna, Simeon, et aliqui de populo Judæorum. 63 et egressus fuerat ad meditandum in agro, inclinata jam die: cumque elevasset oculos, vidit camelos venientes procul.††Et egressus fuerat, etc. HIER. Per terram australem, Geraram significat, unde ad immolandum adductus fuerat. Egressus est, ut exerceretur in campo. In Hebræo legitur: Egressus est Isaac, ut loqueretur in agrum, inclinata jam vespera; ubi significatur quod Dominus solus orabat in monte, et Isaac, qui typus Domini fuit, ad orationem quasi virum justum a domo egressum nona hora, vel ante solis occasum, spirituales victimas Deo obtulisse. GREG. ubi supra. Ager mundus est, quo Christus egressus est, quia visibiliter apparere dignatus est. Unde Habac. 3: Egressus es in salutem populi tui. Isaac ad meditandum in agro exiit, quia Christus formam humilitatis præbens, exercitium longanimitatis, passionis, et patientiæ exempla monstravit, sicut solent juvenes exercitati armorum usu meditari. Armorum meditatio est passionis frequentatio. Qui enim verbera, sputa, lanceam crucemque pertulit, passionem usque ad mortem in se frequentari permisit. Passiones arma dicimus, quia per ipsas ab adversariis liberamur; unde Luc. 21: In patientia vestra possidebitis animas vestras. Inclinata, etc. Quia passionum exercitia juxta finem mundi suscepit; unde psal. CXL: Elevatio manuum mearum sacrificium vespertinum. 64 Rebecca quoque, conspecto Isaac, descendit de camelo,‡‡Descendit de camelo, etc. GREG., lib. 1, Moral., c. 14 Rebecca ad Isaac in camelo deducitur, etc., usque ad super tortuosa camelorum dorsa divitias portant. 65 et ait ad puerum: Quis est ille homo qui venit per agrum in occursum nobis? Dixitque ei: Ipse est dominus meus. At illa tollens cito pallium, operuit se.§§Quis est ille homo, etc. GREG. apud Paterium. Rebecca viso Isaac, quis sit, requisito puero, cognoscit: quia Ecclesia per prophetarum et apostolorum dicta, quid de Christo credere debeat, intelligit. Quæ se mox pallio cooperuit, quia quanto Christi mysteria penetrat, tanto de anteacta vita confunditur. Unde infirmitatem suam pallio operire nititur; et quæ prius in camelo libere gestatur, descendens verecundia tegitur, cui quasi verecundius dicitur: Quem enim fructum habuisti tunc in illis in quibus nunc erubescis? At illa, etc. HIERON. Alia editio, teristrum, quod etiam nunc genus est Arabici vestimenti quo mulieres provinciæ illius velantur. 66 Servus autem cuncta, quæ gesserat, narravit Isaac. 67 Qui introduxit eam in tabernaculum Saræ matris suæ, et accepit eam uxorem: et in tantum dilexit eam, ut dolorem, qui ex morte matris ejus acciderat, temperaret.***Qui introduxit eam, etc. GREG. ut supra. Hanc Isaac in tabernaculo matris suæ introduxit, et uxorem accepit, quia in loco Synagogæ, de qua natus est Christus, Ecclesiam diligit: ut quæ cognatione, id est prædestinatione, proxima fuerat, amore conjuncta uxor fiat. Et intantum dilexit eam, etc. GREG. ut supra. Quia ex lucro Ecclesiæ Christus tristitiam ex perditione Synagogæ detersit, quia dum Ecclesia ex gentilitate veniens usque ad thorum contemplationis perducitur, Judæa pro nihilo habetur. Isaac quoque risus, Rebecca vero patientia dicitur: risus vero ex lætitia, patientia ex tribulatione. Et quamvis Ecclesia jam sit cœlestis gaudii contemplatione suspensa, habet tamen in se quod de carnis pondere doleat. Isaac vero et Rebecca junguntur, id est, risus et patientia, secundum illud Rom. 12: Spe gaudentes, in tribulatione patientes, ut prospera lætificent de contemplatione, adversa de tribulatione perturbent.

*24:1 Erat autem Abraham senex. Dixitque ad servum seniorem: Pone manum, etc. GREG. Manum sub femore jubet ponere, et per Deum cœli jurare, quia illius caro per illud membrum descensura erat, qui filius Abrahæ esset ex humanitate, et divinus ex divinitate; quasi dicat: Tange Filium meum, et jura per Deum meum. Verumtamen non super femur, sed sub femore manum ponere jubet, quia inde descensurus erat, qui homo, sed super homines esset; unde dignum non fuit ut manum super femur poneret, quia nulla caro super illam est.

24:3 Ut non accipias. GREG. Allegorice. Isaac de filiabus Chananæorum uxor prohibetur, quia Christo nullæ reproborum animæ conjunguntur. De cognatione uxor duci præcipitur, quia sola electorum Ecclesia Christo copulanda erat, quam ipse Unigenitus ex prædestinatione et præscientia jam extraneam non habebat. Puer qui ad uxorem deducendam mittitur, prophetarum et apostolorum, omniumque doctorum ordo est; qui dum verbum prædicationis faciunt, cujusque animæ quasi conjungendæ unigenito Filio provisores fiunt.

24:9 Posuit ergo, etc. HIER. in Quæst. Hebr. Tradunt Hebræi quia in sanctificatione ejus, etc., usque ad et pondus tribulationis fortiter ferant, quod cameli significant.

§24:10 Ex omnibus bonis ejus, etc. GREG. Quia his quæ de Domino loquuntur, in semetipsis virtutum divitias ostendunt, ut tanto citius ad sequendum Deum invitent, quanto suis auditoribus in seipsis monstrant quæ narrant.

**24:11 Juxta puteum. GREG. Juxta fontem stetit, et ex præfixa sententia, quæ esset eligenda proposuit, quia sancti prædicatores verba fluentia considerant. Unde colligunt quem vel quibus auditoribus fiduciam certitudinis assumant.

††24:14 Igitur puella, etc. AUG., Q. in Gen. Quærendum est quid differant illicitæ augurationes a petitione hac, etc., usque ad quo tentare Deum prohibetur. Inclina hydriam tuam. Humilia sæcularem facundiam ad hauriendum propheticum sermonem, ut voluntatem tuam persuasioni meæ inclinem.

‡‡24:17 Occurritque ei servus, et ait: Pauxillum, etc. GREG. Allegorice. Omnis prædicator animam auditoris sitit, ideo servus petit, Rebecca potum tribuit: quia electorum Ecclesia desiderio prædicatorum ex virtute suæ fidei satisfacit. Quæ enim Deum, quem audit, confitetur, prædicatori aquam refectionis et refrigerii offert. Et notandum quod hydriam ab humero inclinans posuit, quia illa confessio placida est quæ a bono opere procedit. Vel aquam præbuit, quia in eo quod credidit, vacua non remansit. Mox enim prædicavit quod audivit, et dicendo multos ex se prædicatores protulit. Aqua enim in hydria, scientia prædicationis in mensura. Studet enim non plus sapere quam oportet sapere. Hydria in ulna, mensura prædicationis in opere. Nec solum omnibus comitibus ejus, sed et camelis potum præbet, quia verbum vitæ non solum prudentibus, sed etiam stultis prædicatur. Rom. 1: Sapientibus et insipientibus debitor sum. Vel aqua etiam jumentis datur, cum cura carnis quomodo sit habenda disponitur, ut ex voluptate non impendatur, et ex necessitate non negetur; unde Rom. 13: Carnis curam ne feceritis in desideriis; et Ephes. 5: Nemo enim unquam carnem suam odio habuit.

§§24:22 Protulit vir, etc. HIER. Beka, quod hic pro didrachmate ponitur, semiuncia est: Schekel vero, qui Latine, sed corrupte, siclus dicitur, uncia. GREG. Quia prædicato: auditum Ecclesiæ per obedientiam, et manus per operationem exornat. Inaures duorum siclorum sunt, armillæ decem, quia prima virtus obedientiæ in charitate est, quæ dilectio Dei et proximi est; et bonum opus decalogi completione perficitur, ut cum bona agi cœperint, mala nulla agantur.

***24:25 Palearum quoque. Quia Ecclesia recipiens spiritualia, reddit prædicatoribus terrena stipendia; unde I Cor. 9: Si vobis spiritualia seminavimus, magnum est si nos carnalia vestra metamus. Locus spatiosus. A priore populo naturæ legem se Ecclesia novisse monstravit, et prædicationem amplo charitatis gremio suscepit: doctori enim spatiosa mansio est, in corde auditoris latitudo charitatis; unde secundæ Corinth. sexto: Non angustiamini in nobis, sed in visceribus vestris; quasi suscipiendæ doctrinæ locum mentis dilatate, ad cogitanda carnalia coarctate.

†††24:29 Habebat, etc. Quia carnales fidelibus conjuncti, dum spiritualia dona conspiciunt, admiratione suspensi, si non usque ad opera, tamen usque ad fidem suscipiendam prædicationem admittunt: dum enim bonos miraculis fulgere considerant, quæ de æternitate audiunt non recusant, quamvis Ecclesiam moribus non sequentes, in carnali operatione remaneant. Habebat autem. Quia sunt carnales fidelibus conjuncti, quorum familiaritate aliquando ad audiendum verbum prodeunt, et videntes dona Dei collata fidelibus mirantur, et verbum corde percipiunt, quod bonis moribus implere non satagunt.

‡‡‡24:33 Non comedam. Quia sunt qui doctores ex temporalibus stipendiis retinere parati sunt: sed illi nisi prius obtineant æterna, recipere nolunt. Si enim in animabus fructum non inveniunt, sumere stipendia corporibus contemnunt; pedes non lavant, quia laboris desideria nulla consolatione relevant.

§§§24:37 Et adjuravit, etc. AUG. ubi supra. Sententia est eadem, verba non omnia, vel ipsa, vel ita dicta sunt; quod propter eos dicendum, qui evangelistas calumniantur quod in aliquibus verbis non omnino conveniunt, cum res et sententia eadem; hunc enim librum unus scripsit, qui ea quæ supra dixit, cum mandaret Abraham, vel reliqua ponere potuit, si ad rem pertinere judicaret: cum veritas narrationis non exigit, nisi ut rerum sententiarumque veritas sit, quibus voluntas propter quam intimandam verba fiunt satis appareat.

*24:42 Veni ergo hodie, etc. HIERON. In Hebræo scriptum est, etc., usque ad ostendant igitur Judæi alicubi positum alma, ubi adolescentulam et non virginem sonet.

24:53 Prolatisque, etc. GREG. ubi supra. Postquam conjugii causam puer obtinuit, etc., usque ad Dedit ea Rebeccæ. Rebecca non ornatur auro Bathuelis, quia non sunt digna ornamenta barbari et imperiti. De domo Abrahæ accipit ornamenta, quia patientia de domo sapientiæ ornatur; a puero Abrahæ suscipit inaures, id est, aurea in auribus verba; et brachilia, id est, aurea in manibus opera, et alia ornamenta; quibus figurantur diversa virtutum genera.

24:59 Et nutricem illius. Honestum erat ut ad nuptias absque parentibus virgo proficiscens, nutricis solatio foveretur.

§24:61 Igitur Rebecca, etc. GREG. Quia Ecclesia habet secum minoris meriti animas, quæ ipsam moribus sequuntur: sed ad contemplationis thorum non provehuntur. Pueros quoque quosdam habuit in comitatu, quia cum prophetis fuerunt qui bene viverent, etsi prophetiæ spiritum non haberent: et cum apostolis et doctoribus, qui vitam eorum tenerent, et tamen non prædicarent. Qui festinus, etc. Festinus puer ad dominum redit, quia prædicatores cum auditorum vitam obtinent, Deo, de cujus munere hoc habent, non sibi præbent.

**24:62 Eo tempore Isaac, etc. GREG. ubi supra. Vivens et videns Dominus est, etc., usque ad modo spineam coronam, modo crucem sustinuit. Habitabat, etc. PATERIUS in Gen. ex dictis GREG. Isaac, Rebecca veniente, habitabat in terra australi, quia Christus, veniente ad se Ecclesia, in illorum mentibus mansit quos non corporis frigus, sed fervor charitatis tenuit: qualis erat Anna, Simeon, et aliqui de populo Judæorum.

††24:63 Et egressus fuerat, etc. HIER. Per terram australem, Geraram significat, unde ad immolandum adductus fuerat. Egressus est, ut exerceretur in campo. In Hebræo legitur: Egressus est Isaac, ut loqueretur in agrum, inclinata jam vespera; ubi significatur quod Dominus solus orabat in monte, et Isaac, qui typus Domini fuit, ad orationem quasi virum justum a domo egressum nona hora, vel ante solis occasum, spirituales victimas Deo obtulisse. GREG. ubi supra. Ager mundus est, quo Christus egressus est, quia visibiliter apparere dignatus est. Unde Habac. 3: Egressus es in salutem populi tui. Isaac ad meditandum in agro exiit, quia Christus formam humilitatis præbens, exercitium longanimitatis, passionis, et patientiæ exempla monstravit, sicut solent juvenes exercitati armorum usu meditari. Armorum meditatio est passionis frequentatio. Qui enim verbera, sputa, lanceam crucemque pertulit, passionem usque ad mortem in se frequentari permisit. Passiones arma dicimus, quia per ipsas ab adversariis liberamur; unde Luc. 21: In patientia vestra possidebitis animas vestras. Inclinata, etc. Quia passionum exercitia juxta finem mundi suscepit; unde psal. CXL: Elevatio manuum mearum sacrificium vespertinum.

‡‡24:64 Descendit de camelo, etc. GREG., lib. 1, Moral., c. 14 Rebecca ad Isaac in camelo deducitur, etc., usque ad super tortuosa camelorum dorsa divitias portant.

§§24:65 Quis est ille homo, etc. GREG. apud Paterium. Rebecca viso Isaac, quis sit, requisito puero, cognoscit: quia Ecclesia per prophetarum et apostolorum dicta, quid de Christo credere debeat, intelligit. Quæ se mox pallio cooperuit, quia quanto Christi mysteria penetrat, tanto de anteacta vita confunditur. Unde infirmitatem suam pallio operire nititur; et quæ prius in camelo libere gestatur, descendens verecundia tegitur, cui quasi verecundius dicitur: Quem enim fructum habuisti tunc in illis in quibus nunc erubescis? At illa, etc. HIERON. Alia editio, teristrum, quod etiam nunc genus est Arabici vestimenti quo mulieres provinciæ illius velantur.

***24:67 Qui introduxit eam, etc. GREG. ut supra. Hanc Isaac in tabernaculo matris suæ introduxit, et uxorem accepit, quia in loco Synagogæ, de qua natus est Christus, Ecclesiam diligit: ut quæ cognatione, id est prædestinatione, proxima fuerat, amore conjuncta uxor fiat. Et intantum dilexit eam, etc. GREG. ut supra. Quia ex lucro Ecclesiæ Christus tristitiam ex perditione Synagogæ detersit, quia dum Ecclesia ex gentilitate veniens usque ad thorum contemplationis perducitur, Judæa pro nihilo habetur. Isaac quoque risus, Rebecca vero patientia dicitur: risus vero ex lætitia, patientia ex tribulatione. Et quamvis Ecclesia jam sit cœlestis gaudii contemplatione suspensa, habet tamen in se quod de carnis pondere doleat. Isaac vero et Rebecca junguntur, id est, risus et patientia, secundum illud Rom. 12: Spe gaudentes, in tribulatione patientes, ut prospera lætificent de contemplatione, adversa de tribulatione perturbent.