25
Abraham vero aliam duxit uxorem nomine Ceturam:*Abraham vero aliam duxit uxorem, etc. ISID. Allegorice. Mortua Sara duxit Abraham Ceturam. Non propter incontinentiam, quia jam grandævus: nec propter filiorum procurationem, quia illi semen quasi stellæ cœli ex Isaac promissum erat. Sed sicut Agar et Ismæl figuraverunt carnales Veteris Testamenti, sic Cetura et filii ejus hæreticos, qui se ad Testamentum Novum existimant pertinere. Sed utraque concubina, sola Sara uxor; unde Cant. 6: Una est columba mea, etc. Allegorice. Post assumptionem Ecclesiæ adhæserunt Christo multæ animæ hæretica pravitate deceptæ, quæ non catholicos, sed schismaticos genuerunt, qui unitatem Ecclesiæ diviserunt: quos significant filii Ceturæ, qui inferius numerantur. HIER., in Q. Hebr. Cetura, Hebraice, copulata, etc., usque ad quanto enim quis est carne fessus, tanto spiritu robustus et sapientiæ complexibus aptus. quæ peperit ei Zamran et Jecsan, et Madan, et Madian, et Jesboc, et Sue. Jecsan quoque genuit Saba et Dadan. Filii Dadan fuerunt Assurim, et Latusim, et Loomin.Filii Dadan fuerunt Assurim, et Lathusim, et Laomim. At vero ex Madian ortus est Epha et Opher et Henoc et Abida. HIER. Assurim in negotiatores transferri putant, etc., usque ad et a plerisque filiis Abrahæ ex Cetura occupatas Indiæ regiones. At vero ex Madian ortus est Epha, et Opher, et Henoch, et Abida, et Eldaa: omnes hi filii Ceturæ. Deditque Abraham cuncta quæ possederat, Isaac:Deditque Abraham, etc. ISID. Quia dantur munera filiis concubinarum, id est carnalium; sed non perveniunt ad regnum promissum hæretici, vel Judæi, quia carnalia lucra sequuntur; solus Isaac est hæres, quia non filii carnis existimantur in semine, sed promissionis. filiis autem concubinarum largitus est munera, et separavit eos ab Isaac filio suo, dum adhuc ipse viveret, ad plagam orientalem. Fuerunt autem dies vitæ Abrahæ, centum septuaginta quinque anni. Et deficiens mortuus est in senectute bona, provectæque ætatis et plenus dierum: congregatusque est ad populum suum.§Et deficiens mortuus est in senectute bona, provectæque ætatis, et plenus dierum, congregatusque est ad populum suum. Et sepelierunt eum, etc. HIERON. male in LXX additum est: Deficiens mortuus est Abraham, quia non convenit Abrahæ deficere vel minui. Illud quoque quod posuimus in senectute bona senex et plenius in Græcis codicibus ponitur, plenus dierum; quod cum sensum videatur exponere, eo quod luce et diei operibus plenus occubuerit, magis tamen ad anagogen facit, si simpliciter ponatur plenus. Glossa Græca. Ecce Moses vitam venturi sæculi novit, nemo enim his qui non sunt, apponi potest. Et sepelierunt eum Isaac et Ismaël filii sui in spelunca duplici, quæ sita est in agro Ephron filii Seor Hethæi, e regione Mambre, 10 quem emerat a filiis Heth: ibi sepultus est ipse, et Sara uxor ejus. 11 Et post obitum illius benedixit Deus Isaac filio ejus, qui habitabat juxta puteum nomine Viventis et videntis. 12 Hæ sunt generationes Ismaël filii Abrahæ, quem peperit ei Agar Ægyptia, famula Saræ: et**Hæ sunt generationes, etc. Hi populi ante filios Isaac computantur, qui cum sint de semine Abrahæ, non tamen computantur in semine, quia prius est quod animæ est, deinde quod spirituale. Unde post computationem carnalium, ponitur genealogia Isaac, de quo facta est promissio, et electorum propaganda successio. 13 hæc nomina filiorum ejus in vocabulis et generationibus suis. Primogenitus Ismaëlis Nabaioth, deinde Cedar, et Adbeel, et Mabsam,††Et hæc nomina filiorum ejus in vocabulis et generationibus suis. Primogenitus Ismælis Nabajoth, deinde Cedar, et Abel, etc. HIERON. Duodecim filii nascuntur Ismæli, primogenitus Nabajoth, a quo omnis regio ab Euphrate usque ad mare Rubrum Nabathea dicitur, quæ pars Arabiæ est. Nam familiæ ipsorum oppida, pagi et tribus, horum appellatione celebrantur. Ab uno ex his, Cedar in deserto, et Duma alia regio, et Thema ad austrum, et Chedma, alias Chethma, ad orientalem plagam dicitur. Quod in extremo capituli juxta LXX legimus, contra faciem omnium fratrum suorum habitabat, verius est quod posuimus, coram omnibus fratribus suis occubuit, id est, in manibus filiorum suorum mortuus est, superstitibus adhuc liberis. Fratres enim filii appellantur; unde Jacob: Ponatur coram fratribus meis, et fratribus tuis, et dijudicent inter nos. Non enim credendum est quod Jacob, exceptis liberis suis, aliquos fratres secum habuerit. 14 Masma quoque, et Duma, et Massa, 15 Hadar, et Thema, et Jethur, et Naphis, et Cedma. 16 Isti sunt filii Ismaëlis: et hæc nomina per castella et oppida eorum, duodecim principes tribuum suarum.‡‡Duodecim principes tribuum suarum. Et facti sunt anni vitæ Ismæl, etc. Duodenarius, sicut sacratus est in apostolis et in apostolicis viris, sic exsecrabilis est in reprobis contra fidem Trinitatis et Evangelium per quatuor mundi partes dilatatis. 17 Et facti sunt anni vitæ Ismaëlis centum triginta septem, deficiensque mortuus est, et appositus ad populum suum. 18 Habitavit autem ab Hevila usque Sur, quæ respicit Ægyptum introëuntibus Assyrios; coram cunctis fratribus suis obiit.§§Habitavit autem ab Hevila usque Sur, quæ respicit Ægyptum, etc. Regio quam circumivit Phison ab Hevila, nepote Nœ, sic vocata est, et est solitudo contra faciem Ægypti. Sur quoque est solitudo inter Cades et Barad, extendens desertum usque ad mare Rubrum et Ægypti confinia. 19 Hæ quoque sunt generationes Isaac filii Abraham: Abraham genuit Isaac: 20 qui cum quadraginta esset annorum, duxit uxorem Rebeccam filiam Bathuelis Syri de Mesopotamia, sororem Laban.***De Mesopotamia sororem Laban. Regio sterilis, quæ sic Græce vocatur quia media inter duo flumina Tigrim et Euphratem. Nam medius, fluvius dicitur; hinc hippopotamus id est, fluvialis equus. 21 Deprecatusque est Isaac Dominum pro uxore sua, eo quod esset sterilis: qui exaudivit eum, et dedit conceptum Rebeccæ.†††Deprecatusque sed collidebantur in utero parvuli, etc. HIER. Promotione vel collisione LXX posuerunt, ludebant vel recalcitrabant: Aquila, confligebant filii in utero ejus. Symmachus, in similitudine navis in superficie ferebantur. GREG., Dial. 1, 8 Quæ sancti orando efficiunt, etc., usque ad is enim, in quo Deus multiplicare semen Abrahæ prædestinaverat, oratione obtinuit ut filios haberet. Qui exaudivit eam. CHRYSOST. Ne putes e vestigio et protinus assecutum esse quod optabat: nam viginti annis mansit orans et deprecans Deum. Nam sicut docuit nos quot annos habuit quando duxit Rebeccam nempe quadraginta, ita assignavit nobis quot annorum fuerit Isaac, quando nati sunt ei filii. Sexagenarius, inquit, erat quando nati sunt parvuli. Perrexitque, etc., AUG., Quæst. in Gen., tom. 3 Quæritur quo ierit, cum nondum essent prophetæ vel sacerdotes tabernaculi aut templi Domini? Forsitan ad locum ubi aram constituit Abraham. Sed quomodo ibi responsa darentur, tacet Scriptura; an per aliquem sacerdotem? quem mirum est, si erat, non fuisse nominatum, et nullam sacerdotum factam mentionem esse. Forsitan ibi, cum orando allegassent desideria sua, dormiebant, ut per somnum monerentur: vel adhuc vivebat Melchisedech, cujus tanta fuit excellentia, ut dubitaretur utrum homo an angelus fuerit. Vel forte etiam illo tempore erant homines Dei, in quibus Deus posset interrogari. Quidquid horum, vel forte aliud fuerit. Rebecca tamen secundum Scripturam Dominum interrogavit, et responsum ejus meruit. 22 Sed collidebantur in utero ejus parvuli; quæ ait: Si sic mihi futurum erat, quid necesse fuit concipere? perrexitque ut consuleret Dominum. 23 Qui respondens ait: [Duæ gentes sunt in utero tuo, et duo populi ex ventre tuo dividentur, populusque populum superabit, et major serviet minori.]‡‡‡Qui respondens ait: Duæ gentes, etc. AUG. Historica proprietate responsum invenitur completum, cum propter Isræl, id est, Jacob, minor filius superavit Idumæos, id est gentem quam propagavit Esau, eosque per David tributarios fecit; quod diu fuerunt usque ad regem Joram IV Reg. 8. Tunc enim Idumæi rebellaverunt, et jugum de cervice excusserunt, sicut prophetizavit Isaac, quando minorem pro majore benedixit, et hoc idem dixit majori, cum ipsum postea benedixit. 24 Jam tempus pariendi advenerat, et ecce gemini in utero ejus reperti sunt.§§§Jam tempus, etc. HIER. Ubi nos pilosum posuimus, in Hebræo habetur seyr; unde Esau, sicut alibi legimus, seyr, id est pilosus dictus est. Protinus alter, etc. ISID. Hoc figuraliter factum etiam Judæis non credentibus notum est: qualiter populus Ecclesiæ populum Synagogæ superavit, et plebs Judæorum, tempore major, servivit minori populo Christianorum. BED. in hoc cap., tom. 2 In singulis quoque hoc dici potest. Duæ gentes et duo populi intra nos, sunt, scilicet vitiorum et virtutum; iste minor, ille major: plures enim sunt mali quam boni, et vitia plura virtutibus. Sed tamen populus populum superat, et major serviet minori, caro scilicet spiritui, et vitia virtutibus. Præcedit Esau, rufus, et totus ut pellis hispidus: deinde exit Jacob tenens plantam fratris; prior enim populus, prophetarum et Christi sanguine pollutus, peccati et nequitiæ squalore circumdatus: cujus minor plantam tenuit, quia majorem populum minor superavit. 25 Qui prior egressus est, rufus erat, et totus in morem pellis hispidus: vocatumque est nomen ejus Esau. Protinus alter egrediens, plantam fratris tenebat manu: et idcirco appellavit eum Jacob. 26 Sexagenarius erat Isaac quando nati sunt ei parvuli. 27 Quibus adultis, factus est Esau vir gnarus venandi, et homo agricola: Jacob autem vir simplex habitabat in tabernaculis.*Factus est Esau, etc. GREG. Eorum vitam significat, qui exterioribus voluptatibus fusi carnem sequuntur. Agricola quoque dicitur, quia amatores sæculi tanto colunt exteriora quanto interiora sua inculta relinquunt. Simplex. GREG. Quia curis exterioribus spargi refugiunt simplices, cogitatione et conscientiæ habitatione consistunt. Habitat enim in tabernaculis, qui se intra mentis secreta constringit, ne dum ad multa foris inhiat, a seipso cogitatione alienatus recedat. 28 Isaac amabat Esau, eo quod de venationibus illius vesceretur: et Rebecca diligebat Jacob. 29 Coxit autem Jacob pulmentum: ad quem cum venisset Esau de agro lassus,Coxit autem Jacob, etc. HIERON. Rubeum vel fulvum: Hebraice Edom dicitur: ab eo autem quod rubeo cibo Esau primogenita vendidit, fulvi, id est Edom nomen accepit. 30 ait: Da mihi de coctione hac rufa, quia oppido lassus sum. Quam ob causam vocatum est nomen ejus Edom. 31 Cui dixit Jacob: Vende mihi primogenita tua.Cui dixit Jacob, etc. ISID. Quod Esau primogenita propter escam fratri minori vendidit, et postea paterna benedictione sibi promissa privatus est, Judaicum populum significat: qui in Exodo primogenitus Dei filius appellatur, et propter sæculi lucra non solum primatus sui honorem amisit, sed et cœlestis regni præmium præparatum adipisci non meruit. Unde per exprobrationem dicitur Matth. 12: Auferetur a vobis regnum Dei et dabitur gentibus, etc. Primogenitura autem vestis erat sacerdotalis, qua induti majores natu cum benedictione patris victimas Deo, velut pontifices, offerebant: hoc dono, terreni amoris desiderio, caruerunt Judæi, cum gloria futuri regni. 32 Ille respondit: En morior, quid mihi proderunt primogenita? 33 Ait Jacob: Jura ergo mihi. Juravit ei Esau et vendidit primogenita.§Juravit Esau, etc. GREG., lib. 30, Moral., c. 13 Sciendum autem quod nos quinque modis gulæ vitium tentat, etc., usque ad et non quæ edendi libido suggerit. 34 Et sic, accepto pane et lentis edulio, comedit et bibit, et abiit, parvipendens quod primogenita vendidisset.

*25:1 Abraham vero aliam duxit uxorem, etc. ISID. Allegorice. Mortua Sara duxit Abraham Ceturam. Non propter incontinentiam, quia jam grandævus: nec propter filiorum procurationem, quia illi semen quasi stellæ cœli ex Isaac promissum erat. Sed sicut Agar et Ismæl figuraverunt carnales Veteris Testamenti, sic Cetura et filii ejus hæreticos, qui se ad Testamentum Novum existimant pertinere. Sed utraque concubina, sola Sara uxor; unde Cant. 6: Una est columba mea, etc. Allegorice. Post assumptionem Ecclesiæ adhæserunt Christo multæ animæ hæretica pravitate deceptæ, quæ non catholicos, sed schismaticos genuerunt, qui unitatem Ecclesiæ diviserunt: quos significant filii Ceturæ, qui inferius numerantur. HIER., in Q. Hebr. Cetura, Hebraice, copulata, etc., usque ad quanto enim quis est carne fessus, tanto spiritu robustus et sapientiæ complexibus aptus.

25:3 Filii Dadan fuerunt Assurim, et Lathusim, et Laomim. At vero ex Madian ortus est Epha et Opher et Henoc et Abida. HIER. Assurim in negotiatores transferri putant, etc., usque ad et a plerisque filiis Abrahæ ex Cetura occupatas Indiæ regiones.

25:5 Deditque Abraham, etc. ISID. Quia dantur munera filiis concubinarum, id est carnalium; sed non perveniunt ad regnum promissum hæretici, vel Judæi, quia carnalia lucra sequuntur; solus Isaac est hæres, quia non filii carnis existimantur in semine, sed promissionis.

§25:8 Et deficiens mortuus est in senectute bona, provectæque ætatis, et plenus dierum, congregatusque est ad populum suum. Et sepelierunt eum, etc. HIERON. male in LXX additum est: Deficiens mortuus est Abraham, quia non convenit Abrahæ deficere vel minui. Illud quoque quod posuimus in senectute bona senex et plenius in Græcis codicibus ponitur, plenus dierum; quod cum sensum videatur exponere, eo quod luce et diei operibus plenus occubuerit, magis tamen ad anagogen facit, si simpliciter ponatur plenus. Glossa Græca. Ecce Moses vitam venturi sæculi novit, nemo enim his qui non sunt, apponi potest.

**25:12 Hæ sunt generationes, etc. Hi populi ante filios Isaac computantur, qui cum sint de semine Abrahæ, non tamen computantur in semine, quia prius est quod animæ est, deinde quod spirituale. Unde post computationem carnalium, ponitur genealogia Isaac, de quo facta est promissio, et electorum propaganda successio.

††25:13 Et hæc nomina filiorum ejus in vocabulis et generationibus suis. Primogenitus Ismælis Nabajoth, deinde Cedar, et Abel, etc. HIERON. Duodecim filii nascuntur Ismæli, primogenitus Nabajoth, a quo omnis regio ab Euphrate usque ad mare Rubrum Nabathea dicitur, quæ pars Arabiæ est. Nam familiæ ipsorum oppida, pagi et tribus, horum appellatione celebrantur. Ab uno ex his, Cedar in deserto, et Duma alia regio, et Thema ad austrum, et Chedma, alias Chethma, ad orientalem plagam dicitur. Quod in extremo capituli juxta LXX legimus, contra faciem omnium fratrum suorum habitabat, verius est quod posuimus, coram omnibus fratribus suis occubuit, id est, in manibus filiorum suorum mortuus est, superstitibus adhuc liberis. Fratres enim filii appellantur; unde Jacob: Ponatur coram fratribus meis, et fratribus tuis, et dijudicent inter nos. Non enim credendum est quod Jacob, exceptis liberis suis, aliquos fratres secum habuerit.

‡‡25:16 Duodecim principes tribuum suarum. Et facti sunt anni vitæ Ismæl, etc. Duodenarius, sicut sacratus est in apostolis et in apostolicis viris, sic exsecrabilis est in reprobis contra fidem Trinitatis et Evangelium per quatuor mundi partes dilatatis.

§§25:18 Habitavit autem ab Hevila usque Sur, quæ respicit Ægyptum, etc. Regio quam circumivit Phison ab Hevila, nepote Nœ, sic vocata est, et est solitudo contra faciem Ægypti. Sur quoque est solitudo inter Cades et Barad, extendens desertum usque ad mare Rubrum et Ægypti confinia.

***25:20 De Mesopotamia sororem Laban. Regio sterilis, quæ sic Græce vocatur quia media inter duo flumina Tigrim et Euphratem. Nam medius, fluvius dicitur; hinc hippopotamus id est, fluvialis equus.

†††25:21 Deprecatusque sed collidebantur in utero parvuli, etc. HIER. Promotione vel collisione LXX posuerunt, ludebant vel recalcitrabant: Aquila, confligebant filii in utero ejus. Symmachus, in similitudine navis in superficie ferebantur. GREG., Dial. 1, 8 Quæ sancti orando efficiunt, etc., usque ad is enim, in quo Deus multiplicare semen Abrahæ prædestinaverat, oratione obtinuit ut filios haberet. Qui exaudivit eam. CHRYSOST. Ne putes e vestigio et protinus assecutum esse quod optabat: nam viginti annis mansit orans et deprecans Deum. Nam sicut docuit nos quot annos habuit quando duxit Rebeccam nempe quadraginta, ita assignavit nobis quot annorum fuerit Isaac, quando nati sunt ei filii. Sexagenarius, inquit, erat quando nati sunt parvuli. Perrexitque, etc., AUG., Quæst. in Gen., tom. 3 Quæritur quo ierit, cum nondum essent prophetæ vel sacerdotes tabernaculi aut templi Domini? Forsitan ad locum ubi aram constituit Abraham. Sed quomodo ibi responsa darentur, tacet Scriptura; an per aliquem sacerdotem? quem mirum est, si erat, non fuisse nominatum, et nullam sacerdotum factam mentionem esse. Forsitan ibi, cum orando allegassent desideria sua, dormiebant, ut per somnum monerentur: vel adhuc vivebat Melchisedech, cujus tanta fuit excellentia, ut dubitaretur utrum homo an angelus fuerit. Vel forte etiam illo tempore erant homines Dei, in quibus Deus posset interrogari. Quidquid horum, vel forte aliud fuerit. Rebecca tamen secundum Scripturam Dominum interrogavit, et responsum ejus meruit.

‡‡‡25:23 Qui respondens ait: Duæ gentes, etc. AUG. Historica proprietate responsum invenitur completum, cum propter Isræl, id est, Jacob, minor filius superavit Idumæos, id est gentem quam propagavit Esau, eosque per David tributarios fecit; quod diu fuerunt usque ad regem Joram IV Reg. 8. Tunc enim Idumæi rebellaverunt, et jugum de cervice excusserunt, sicut prophetizavit Isaac, quando minorem pro majore benedixit, et hoc idem dixit majori, cum ipsum postea benedixit.

§§§25:24 Jam tempus, etc. HIER. Ubi nos pilosum posuimus, in Hebræo habetur seyr; unde Esau, sicut alibi legimus, seyr, id est pilosus dictus est. Protinus alter, etc. ISID. Hoc figuraliter factum etiam Judæis non credentibus notum est: qualiter populus Ecclesiæ populum Synagogæ superavit, et plebs Judæorum, tempore major, servivit minori populo Christianorum. BED. in hoc cap., tom. 2 In singulis quoque hoc dici potest. Duæ gentes et duo populi intra nos, sunt, scilicet vitiorum et virtutum; iste minor, ille major: plures enim sunt mali quam boni, et vitia plura virtutibus. Sed tamen populus populum superat, et major serviet minori, caro scilicet spiritui, et vitia virtutibus. Præcedit Esau, rufus, et totus ut pellis hispidus: deinde exit Jacob tenens plantam fratris; prior enim populus, prophetarum et Christi sanguine pollutus, peccati et nequitiæ squalore circumdatus: cujus minor plantam tenuit, quia majorem populum minor superavit.

*25:27 Factus est Esau, etc. GREG. Eorum vitam significat, qui exterioribus voluptatibus fusi carnem sequuntur. Agricola quoque dicitur, quia amatores sæculi tanto colunt exteriora quanto interiora sua inculta relinquunt. Simplex. GREG. Quia curis exterioribus spargi refugiunt simplices, cogitatione et conscientiæ habitatione consistunt. Habitat enim in tabernaculis, qui se intra mentis secreta constringit, ne dum ad multa foris inhiat, a seipso cogitatione alienatus recedat.

25:29 Coxit autem Jacob, etc. HIERON. Rubeum vel fulvum: Hebraice Edom dicitur: ab eo autem quod rubeo cibo Esau primogenita vendidit, fulvi, id est Edom nomen accepit.

25:31 Cui dixit Jacob, etc. ISID. Quod Esau primogenita propter escam fratri minori vendidit, et postea paterna benedictione sibi promissa privatus est, Judaicum populum significat: qui in Exodo primogenitus Dei filius appellatur, et propter sæculi lucra non solum primatus sui honorem amisit, sed et cœlestis regni præmium præparatum adipisci non meruit. Unde per exprobrationem dicitur Matth. 12: Auferetur a vobis regnum Dei et dabitur gentibus, etc. Primogenitura autem vestis erat sacerdotalis, qua induti majores natu cum benedictione patris victimas Deo, velut pontifices, offerebant: hoc dono, terreni amoris desiderio, caruerunt Judæi, cum gloria futuri regni.

§25:33 Juravit Esau, etc. GREG., lib. 30, Moral., c. 13 Sciendum autem quod nos quinque modis gulæ vitium tentat, etc., usque ad et non quæ edendi libido suggerit.