47
Ingressus ergo Joseph nuntiavit Pharaoni, dicens: Pater meus et fratres, oves eorum et armenta, et cuncta quæ possident, venerunt de terra Chanaan: et ecce consistunt in terra Gessen. Extremos quoque fratrum suorum quinque viros constituit coram rege: quos ille interrogavit: Quid habetis operis? Responderunt: Pastores ovium sumus servi tui, et nos et patres nostri. Ad peregrinandum in terra tua venimus: quoniam non est herba gregibus servorum tuorum, ingravescente fame in terra Chanaan: petimusque ut esse nos jubeas servos tuos in terra Gessen. Dixit itaque rex ad Joseph: Pater tuus et fratres tui venerunt ad te. Terra Ægypti in conspectu tuo est: in optimo loco fac eos habitare, et trade eis terram Gessen. Quod si nosti in eis esse viros industrios, constitue illos magistros pecorum meorum. Post hæc introduxit Joseph patrem suum ad regem, et statuit eum coram eo: qui benedicens illi, et interrogatus ab eo: Quot sunt dies annorum vitæ tuæ? respondit: Dies peregrinationis meæ centum triginta annorum sunt, parvi et mali, et non pervenerunt usque ad dies patrum meorum quibus peregrinati sunt.*Dies peregrinationis, etc. AUG. Q. in Gen., tom. 3 Quid est quod dicit Jacob Pharaoni, etc., usque ad non manent in domo in æternum. 10 Et benedicto rege, egressus est foras. 11 Joseph vero patri et fratribus suis dedit possessionem in Ægypto in optimo terræ loco, Ramesses, ut præceperat Pharao.Joseph vero patri et fratribus suis Ramesse. Quærendum est utrum terra Ramesses ipsa sit Gessen: hanc enim petierant, et Pharao præceperat dari. ISID. Allegorice. Tradidit Joseph patri et fratribus optimam terram Gessen, præbens eis cibaria, quia fames terram oppresserat: sic et Dominus parentibus, id est patriarchis et prophetis, ex quibus est secundum carnem, sive omnibus sanctis, de quibus in Evangelio dicit Matth. 2: Hi sunt fratres mei, qui faciunt voluntatem Patris mei, his dat terram optimam, de qua dicitur psal. 26: Credo videre bona Domini in terra viventium. 12 Et alebat eos, omnemque domum patris sui, præbens cibaria singulis.Præbens cibaria, singulis, etc. Metiebatur triticum patri suo Joseph, nec tamen eum pater quando vidit, nec quando triticum accepit, adoravit: quomodo ergo somnium impletum putamus, nisi majoris rei contineat prophetiam. 13 In toto enim orbe panis deerat, et oppresserat fames terram, maxime Ægypti et Chanaan. 14 E quibus omnem pecuniam congregavit pro venditione frumenti, et intulit eam in ærarium regis. 15 Cumque defecisset emptoribus pretium, venit cuncta Ægyptus ad Joseph, dicens: Da nobis panes: quare morimur coram te, deficiente pecunia? 16 Quibus ille respondit: Adducite pecora vestra, et dabo vobis pro eis cibos, si pretium non habetis.§Adducite pecora vestra, et dabo vobis, etc. Quæritur, eum Joseph frumenta colligeret, unde homines viverent, pecora unde vivebant, cum tanta fames invaluisset, et fratres Joseph Pharaoni dixerunt: Non sunt pascua pecoribus puerorum tuorum, etc. Si ergo ea fame pascua defecerant in terra Chanaan, cur in Ægypto non defecerant, cum eadem fames esset ubique? An, sicut perhibetur ab eis qui loca sciunt, in multis Ægypti paludibus poterant pascua non deesse, etiam cum fames esset frumentorum, quæ solent Nili inundatione provenire: dicuntur illæ paludes feracius pascua gignere, quando aqua Nili minus excrescit. 17 Quæ cum adduxissent, dedit eis alimenta pro equis, et ovibus, et bobus, et asinis: sustentavitque eos illo anno pro commutatione pecorum. 18 Venerunt quoque anno secundo, et dixerunt ei: Non celabimus dominum nostrum quod deficiente pecunia, pecora simul defecerunt: nec clam te est, quod absque corporibus et terra nihil habeamus. 19 Cur ergo moriemur te vidente? et nos et terra nostra tui erimus: eme nos in servitutem regiam, et præbe semina, ne pereunte cultore redigatur terra in solitudinem. 20 Emit igitur Joseph omnem terram Ægypti, vendentibus singulis possessiones suas præ magnitudine famis. Subjecitque eam Pharaoni,**Emit igitur, etc. Non injustitiæ vel iniquitatis arguitur Joseph, cum etiam fidelitas ejus inde commendetur, quia nullius personæ gratiam suscepit, sed juxta emptoris pretium æquo libramine repensavit. Mystice autem significat omnes qui in spiritali Ægypto sunt et ejus opes ambiunt, servos esse. Nullus est enim liber Ægyptius, qui carnalis est, et venundatus sub peccato: Pharao enim eos subjecit; unde fortasse dicitur Exod. 20: Ego sum Dominus Deus tuus, qui eduxi te de Ægypto, de domo servitutis. Unde Rom. 6: Non regnet peccatum in vestro mortali corpore. etc. Et ibidem: Servi estis ejus cui obedistis, sive peccati in mortem, sive obeditionis ad justitiam. Ægyptii autem violenter in servitutem redacti sunt, Hebræi vero violenter in servitium. Vendiderunt autem Ægyptii semetipsos, nec dispensatoris culpa est, ubi digna repensantur pro meritis. Hoc et Paulus fecit, cum illum qui indignus numero sanctorum vel consortio fuit, Satanæ tradit I Cor. 5. Nemo ergo dicat Paulum durius egisse, qui hominem de Ecclesia ejecit, ut expulsus disceret non blasphemare: hominis enim voluntas est iniqua, cum amans terrena despicit cœlestia, et propter avaritiam se subjicit diabolo. Dei autem permissio est justa, cum eum qui spernens meliora, elegit pejora, dimittit arbitrio suo ut cadat. Emit igitur, etc. Allegorice emptio Joseph, qui frugibus emit terram Ægypti, significat Christum doctrina et sanguinis pretio redimere mundum. Quod autem dicit: Accipite semina, et serite agros ut fruges habere possitis, etc., semen est verbum Dei, agri corpora quæ vomere evangelico exarata, et semine spirituali seminata, fructum virtutum germinant. Quinta pars, quæ regi dabatur, quinque sensuum census, qui Christo regi solvendus. Quatuor reliquæ in sementem et cibos possessoribus permittuntur, quia actualis vitæ usus unicuique conceditur, ut seminet virtutum opera, et fructus justitiæ metat in vitam æternam, qui a Christo nobis tribuitur. Unde Joseph dicitur: Salus nostra in manu tua est, quia salus mundi in potestate Christi. 21 et cunctos populos ejus a novissimis terminis Ægypti usque ad extremos fines ejus, 22 præter terram sacerdotum, quæ a rege tradita fuerat eis: quibus et statuta cibaria ex horreis publicis præbebantur, et idcirco non sunt compulsi vendere possessiones suas.††Præter terram sacerdotum, etc. Hoc significat, Ecclesiæ terram, in qua veri sunt sacerdotes, liberam esse a censu mundano, quæ verbo divino indesinenter pascitur, nec damnum panis spiritualis sustinebit. 23 Dixit ergo Joseph ad populos: En ut cernitis, et vos et terram vestram Pharao possidet: accipite semina, et serite agros, 24 ut fruges habere possitis. Quintam partem regi dabitis: quatuor reliquas permitto vobis in sementem, et in cibum familiis et liberis vestris. 25 Qui responderunt: Salus nostra in manu tua est: respiciat nos tantum dominus noster, et læti serviemus regi. 26 Ex eo tempore usque in præsentem diem, in universa terra Ægypti regibus quinta pars solvitur, et factum est quasi in legem, absque terra sacerdotali, quæ libera ab hac conditione fuit. 27 Habitavit ergo Israël in Ægypto, id est, in terra Gessen, et possedit eam: auctusque est, et multiplicatus nimis. 28 Et vixit in ea decem et septem annis: factique sunt omnes dies vitæ illius, centum quadraginta septem annorum. 29 Cumque appropinquare cerneret diem mortis suæ, vocavit filium suum Joseph, et dixit ad eum: Si inveni gratiam in conspectu tuo, pone manum tuam sub femore meo: et facies mihi misericordiam et veritatem, ut non sepelias me in Ægypto:‡‡Cumque appropinquare cerneret diem mortis suæ, etc. AUG., Quæst. in Gen., tom. 3 Ea filium juratione constringit, etc., usque ad qui in baptismo apparuit fere trigesimo anno. 30 sed dormiam cum patribus meis, et auferas me de terra hac, condasque in sepulchro majorum meorum. Cui respondit Joseph: Ego faciam quod jussisti. 31 Et ille: Jura ergo, inquit, mihi. Quo jurante, adoravit Israël Deum, conversus ad lectuli caput.§§Quo jurante. AUG., ubi supra. Quod habent Latini codices, Adoravit super caput virgæ ejus, nonnulli emendatius habent: Adoravit super caput virgæ suæ, vel in capite virgæ suæ, vel in cacumine, vel super cacumen virgæ suæ. Et ideo merito quæritur quid sit quod dictum est, etc., usque ad ubi figura rei futuræ præsignabatur. HIERON. Et adoravit Isræl contra summitatem virgæ ejus. Hoc etiam in loco quidam frustra simulant adorasse Jacob summitatem sceptri Joseph: quod scilicet honorans filium potestatem illius adoraverit, cum in Hebræo multo aliter legatur: Et adoravit Isræl ad caput lectuli; quia postquam juravit ei filius, securus de petitione, adoravit Deum conversus ad caput lectuli. Sanctus enim vir et Deo deditus senectute oppressus, sic habebat lectulum positum, ut ipse jacentis habitus absque ulla difficultate ad orationem esset paratus.

*47:9 Dies peregrinationis, etc. AUG. Q. in Gen., tom. 3 Quid est quod dicit Jacob Pharaoni, etc., usque ad non manent in domo in æternum.

47:11 Joseph vero patri et fratribus suis Ramesse. Quærendum est utrum terra Ramesses ipsa sit Gessen: hanc enim petierant, et Pharao præceperat dari. ISID. Allegorice. Tradidit Joseph patri et fratribus optimam terram Gessen, præbens eis cibaria, quia fames terram oppresserat: sic et Dominus parentibus, id est patriarchis et prophetis, ex quibus est secundum carnem, sive omnibus sanctis, de quibus in Evangelio dicit Matth. 2: Hi sunt fratres mei, qui faciunt voluntatem Patris mei, his dat terram optimam, de qua dicitur psal. 26: Credo videre bona Domini in terra viventium.

47:12 Præbens cibaria, singulis, etc. Metiebatur triticum patri suo Joseph, nec tamen eum pater quando vidit, nec quando triticum accepit, adoravit: quomodo ergo somnium impletum putamus, nisi majoris rei contineat prophetiam.

§47:16 Adducite pecora vestra, et dabo vobis, etc. Quæritur, eum Joseph frumenta colligeret, unde homines viverent, pecora unde vivebant, cum tanta fames invaluisset, et fratres Joseph Pharaoni dixerunt: Non sunt pascua pecoribus puerorum tuorum, etc. Si ergo ea fame pascua defecerant in terra Chanaan, cur in Ægypto non defecerant, cum eadem fames esset ubique? An, sicut perhibetur ab eis qui loca sciunt, in multis Ægypti paludibus poterant pascua non deesse, etiam cum fames esset frumentorum, quæ solent Nili inundatione provenire: dicuntur illæ paludes feracius pascua gignere, quando aqua Nili minus excrescit.

**47:20 Emit igitur, etc. Non injustitiæ vel iniquitatis arguitur Joseph, cum etiam fidelitas ejus inde commendetur, quia nullius personæ gratiam suscepit, sed juxta emptoris pretium æquo libramine repensavit. Mystice autem significat omnes qui in spiritali Ægypto sunt et ejus opes ambiunt, servos esse. Nullus est enim liber Ægyptius, qui carnalis est, et venundatus sub peccato: Pharao enim eos subjecit; unde fortasse dicitur Exod. 20: Ego sum Dominus Deus tuus, qui eduxi te de Ægypto, de domo servitutis. Unde Rom. 6: Non regnet peccatum in vestro mortali corpore. etc. Et ibidem: Servi estis ejus cui obedistis, sive peccati in mortem, sive obeditionis ad justitiam. Ægyptii autem violenter in servitutem redacti sunt, Hebræi vero violenter in servitium. Vendiderunt autem Ægyptii semetipsos, nec dispensatoris culpa est, ubi digna repensantur pro meritis. Hoc et Paulus fecit, cum illum qui indignus numero sanctorum vel consortio fuit, Satanæ tradit I Cor. 5. Nemo ergo dicat Paulum durius egisse, qui hominem de Ecclesia ejecit, ut expulsus disceret non blasphemare: hominis enim voluntas est iniqua, cum amans terrena despicit cœlestia, et propter avaritiam se subjicit diabolo. Dei autem permissio est justa, cum eum qui spernens meliora, elegit pejora, dimittit arbitrio suo ut cadat. Emit igitur, etc. Allegorice emptio Joseph, qui frugibus emit terram Ægypti, significat Christum doctrina et sanguinis pretio redimere mundum. Quod autem dicit: Accipite semina, et serite agros ut fruges habere possitis, etc., semen est verbum Dei, agri corpora quæ vomere evangelico exarata, et semine spirituali seminata, fructum virtutum germinant. Quinta pars, quæ regi dabatur, quinque sensuum census, qui Christo regi solvendus. Quatuor reliquæ in sementem et cibos possessoribus permittuntur, quia actualis vitæ usus unicuique conceditur, ut seminet virtutum opera, et fructus justitiæ metat in vitam æternam, qui a Christo nobis tribuitur. Unde Joseph dicitur: Salus nostra in manu tua est, quia salus mundi in potestate Christi.

††47:22 Præter terram sacerdotum, etc. Hoc significat, Ecclesiæ terram, in qua veri sunt sacerdotes, liberam esse a censu mundano, quæ verbo divino indesinenter pascitur, nec damnum panis spiritualis sustinebit.

‡‡47:29 Cumque appropinquare cerneret diem mortis suæ, etc. AUG., Quæst. in Gen., tom. 3 Ea filium juratione constringit, etc., usque ad qui in baptismo apparuit fere trigesimo anno.

§§47:31 Quo jurante. AUG., ubi supra. Quod habent Latini codices, Adoravit super caput virgæ ejus, nonnulli emendatius habent: Adoravit super caput virgæ suæ, vel in capite virgæ suæ, vel in cacumine, vel super cacumen virgæ suæ. Et ideo merito quæritur quid sit quod dictum est, etc., usque ad ubi figura rei futuræ præsignabatur. HIERON. Et adoravit Isræl contra summitatem virgæ ejus. Hoc etiam in loco quidam frustra simulant adorasse Jacob summitatem sceptri Joseph: quod scilicet honorans filium potestatem illius adoraverit, cum in Hebræo multo aliter legatur: Et adoravit Isræl ad caput lectuli; quia postquam juravit ei filius, securus de petitione, adoravit Deum conversus ad caput lectuli. Sanctus enim vir et Deo deditus senectute oppressus, sic habebat lectulum positum, ut ipse jacentis habitus absque ulla difficultate ad orationem esset paratus.