*48:1 His ita transactis assumptis duobus filiis Manasse et Ephraim. HIERON. Et tulit duos filios secum, Manassen et Ephraim. Ex hoc apparet quod supra diximus, quia Joseph ad id locorum duos tantum filios habuit, Ephraim et Manassen. Si autem post multos annos moriente Jacob duos tantum duxit ad benedictionem, illo utique tempore cum filii ejus generare nequiverant, parvuli atque lactentes, in ingressu patris et fratrum, nepotes ex his habere non potuit.
†48:2 Qui confortatus, etc. HIERON. Et confortatus Isræl sedit super lectulum. Cur LXX idem verbum aliter atque aliter ediderint nescio, sed audacter dico quod idem verbum mittha, quod hic lectulum transtulerunt, supra ubi dixit adorasse Jacob, virgam nominaverunt.
‡48:5 Duo igitur filii qui nati, etc. HIERON., Quæst in Gen. Patet quod septuaginta animæ ingressæ sunt in Ægyptum, etc., usque ad sed in tribus Ephraim et Manasse quasi appendices miscebuntur.
§48:7 Mihi enim quando veniebam de Mesopotamia, mortua est Rachel et sepelivi eam, etc. Joseph quasi nescienti indicat ubi et quando matrem sepelierit, forte prophetice commemorans ibi sepultam esse matrem ejus, ubi erat Christus nasciturus.
**48:12 Cumque tulisset eos Joseph de gremio patris, etc. Isid. in Gen., tom. 5 Sicut factum est in Esau et Jacob, dicente Domino: Major serviet minori, ita et in filiis Joseph, etc., usque ad et juniorem de sinistro dextrum.
††48:16 Invocetur super eos nomen meum. AUG. Notandum ex hoc loco non solum exauditionem, sed invocationem etiam dici, quæ non Dei, sed hominum sunt.
‡‡48:22 Do tibi partem unam, etc. HIERON. in Gen., tom. 3 Ego dedi tibi Sichimam præcipuam super fratres tuos, quam accepi de manibus Amorrhæorum in gladio meo et sagitta. Sichima juxta Græcam et Latinam consuetudinem declinata est, etc., usque ad et Mausoleum ejus ibi usque hodie cernitur. AUG. Quod Sichimam dicit Jacob præcipuam se dare filio suo Joseph, et addidit quod possederit eam in gladio et arcu, quæritur quomodo ad litteram conveniat Gen. 34. Emit enim centum agnis possessionem illam, non cepit jure belli. An quia Salem civitatem Sichimorum filii ejus expugnaverant, et jure belli potuit ejus fieri, ut justum bellum cum eis videatur, qui priores fecerunt injuriam, contaminando ejus filiam? Cur ergo non dedit eam majoribus filiis suis, qui hoc fecerunt? Deinde si modo de victoria glorians dat eam Joseph, cur ei tunc displicuerunt filii qui hoc commiserunt? Cur denique cum eos benediceret, id exprobrando memoravit? Latet ergo hic propheticum sacramentum, quia Joseph quadam præcipua significatione Christum significavit: et ei datur illa terra ubi obruit Jacob deos alienos Gen. 35, ut Christus intelligatur possessurus gentes diis patrum suorum renuntiantes et in Christum credentes.