*2:1 Ascenditque angelus. AUG., quæst. 12 in Jud. Et ascendit angelus Domini, etc., usque ad quod ibi præoccupando memoravit.
†2:3 Quamobrem nolui delere. AUG., quæst. 13 in Jud. Hinc intelligimus quædam ex ira Dei venire peccata. Ut enim dii gentium, inter quas non exterminatas Isrælitæ habitare voluerunt, essent eis in scandalum, id est, facerent eos scandalizari in Deo suo, eoque offenso vivere, indignans comminatus est Deus, quod manifestum est, magnum esse peccatum. Dimisit ergo Josue. AUG. Hoc per recapitulationem iteratur. Nam et mors Jesu Nave in hoc libro memoratur, ut tanquam ab exordio breviter cuncta insinuentur, ex quo dedit eis Dominus terram, et quomodo sub judicibus vixerint, vel quæ perpessi sint; et iterum, reditur ad judicum ordinem, ab eo qui primus est constitutus.
‡2:7 Et seniorunt. ADAMAN., hom. 1 in Jud. Seniores qui cum Jesu vel post Jesum fuerunt, etc., usque ad dies vero seniorum sanctorum longævi sunt et prolixi.
§2:8 Mortuus est. ID., hom. 2. In Paulo vivit Jesus, etc., usque ad et surrexit generatio altera, quæ nesciebat Jesum, etc. ADAMAN., hom. 2. Servieruntque Baalim, etc., usque ad tota anima et totis viribus diligimus; idola adoramus.
**2:13 AUG., quæst. 16 in lib. Judic. Et servierunt Baal et Astartibus. Dicitur Baal esse nomen Jovis apud illas gentes, etc., usque ad Junonem pluraliter memorari voluisse. AUG., quæst. 17. Sed et in psalmo, etc., usque ad non pretio pecuniario fuerant redimendi.
††2:14 Iratusque Dominus. ORIG., hom. 2 in Jud. Cum quis Deo servit, etc., usque ad ne diabolo tradamur.