3
Hæ sunt gentes quas Dominus dereliquit, ut erudiret in eis Israëlem, et omnes qui non noverant bella Chananæorum: ut postea discerent filii eorum certare cum hostibus, et habere consuetudinem præliandi: quinque satrapas Philisthinorum, omnemque Chananæum, et Sidonium, atque Hevæum, qui habitabat in monte Libano, de monte Baal Hermon usque ad introitum Emath. Dimisitque eos, ut in ipsis experiretur Israëlem, utrum audiret mandata Domini quæ præceperat patribus eorum per manum Moysi, an non. Itaque filii Israël habitaverunt in medio Chananæi, et Hethæi, et Amorrhæi, et Pherezæi, et Hevæi, et Jebusæi:*In medio. AUG., quæst. 17 in Jud. In Exodo dicit Deus, etc., usque ad eorum multitudo terras unde adversarii exterminarentur desertas esse non sineret. Quod autem ait: Ne multiplicentur in te bestiæ feræ; mirum si non bestiales cupiditates et libidines intelligi voluit... non enim Deus homines exterminare poterat, et bestias non poterat. et duxerunt uxores filias eorum, ipsique filias suas filiis eorum tradiderunt, et servierunt diis eorum. Feceruntque malum in conspectu Domini, et obliti sunt Dei sui, servientes Baalim et Astaroth. Iratusque contra Israël Dominus, tradidit eos in manus Chusan Rasathaim regis Mesopotamiæ, servieruntque ei octo annis. ADAM., hom. 3. Et tradidit eos Dominus, etc., usque ad odor teterrimus superbiæ renidet. ORIG., hom. 3 in Jud. Vide benignum Dominum, etc., usque ad qui per Othoniel vel Aioth disignantur. Et clamaverunt ad Dominum, qui suscitavit eis salvatorem, et liberavit eos, Othoniel videlicet filium Cenez, fratrem Caleb minorem: 10 fuitque in eo spiritus Domini, et judicavit Israël. Egressusque est ad pugnam, et tradidit Dominus in manus ejus Chusan Rasathaim regem Syriæ, et oppressit eum.Fuit in eo Spiritus Domini, etc. Magna laus est primi judicis, quod Spiritus Domini factus est super eum: et per Spiritum Dei judicavit populum, quod de alia dictum non valde memini. Sunt hodie ecclesiarum judices, quibus datum est etiam judicium animarum: sed nescio, si quis dignus sit Spiritu Dei repleri. Fuitque in. ADAM. Postquam, scilicet, clamaverunt ad Dominum. Quis in nobis tam validum, tam justum clamorem emittit ad Dominum, ut mereatur populus accipere judicem quem repleat Spiritus Dei, ut posset rectum tenere judicium? Unde liber iste Judicum dicitur, qui, scilicet, judicaverunt populum Isræl, viros, scilicet, mirabiles, sicut Josue fuit. Sicut et liber Regum, in quo dicitur quomodo quisque regum regnaverit, et quid egerit etiam malum: ut Ecclesiæ scilicet principes, vel judices bona eorum imitentur, mala caveant. Servieruntque Isræl. ADAM., ubi supra. Post decem et octo annos, etc., usque ad quibus dicetur: Discedite a me, operarii iniquitatis, nescio vos: ite in ignem æternum, etc. Luc. 13.. ID. Etiam mensuras pœnæ indicat divina Scriptura supra octo annis: hic decem et octo dicit. Certum est autem, quia secundum modum peccati, et conversionis moram, etiam castigationis tempora terminantur. Transierunt enim et isti decem et octo anni servitutis, et non dicitur quia clamaverunt ad Dominum vel conversi sunt a malitia sua: sed post. 11 Quievitque terra quadraginta annis, et mortuus est Othoniel filius Cenez. 12 Addiderunt autem filii Israël facere malum in conspectu Domini: qui confortavit adversum eos Eglon regem Moab, quia fecerunt malum in conspectu ejus. 13 Et copulavit ei filios Ammon, et Amalec: abiitque et percussit Israël, atque possedit urbem palmarum. 14 Servieruntque filii Israël Eglon regi Moab decem et octo annis. 15 Et postea clamaverunt ad Dominum, qui suscitavit eis salvatorem vocabulo Aod, filium Gera, filii Jemini, qui utraque manu pro dextera utebatur. Miseruntque filii Israël per illum munera Eglon regi Moab.§Salvatorem. ID., hom. 3. Salvatores vel judices, etc., usque ad quæ dicit: Ego sum via, veritas et vita Joan. 14.. Qui utraque manu pro dextera utebatur. Secundum spiritualem intelligentiam, omnes sancti ambidextri dicuntur, diabolus et principes ejus, ambisinistri. Totum enim quod agunt, sinistrum est et perversum, æterno igni cum his, qui a sinistris sunt, deputatum. 16 Qui fecit sibi gladium ancipitem, habentem in medio capulum longitudinis palmæ manus, et accinctus est eo subter sagum in dextro femore. 17 Obtulitque munera Eglon regi Moab. Erat autem Eglon crassus nimis. 18 Cumque obtulisset ei munera, prosecutus est socios, qui cum eo venerant. 19 Et reversus de Galgalis, ubi erant idola, dixit ad regem: Verbum secretum habeo ad te, o rex. Et ille imperavit silentium: egressisque omnibus qui circa eum erant, 20 ingressus est Aod ad eum: sedebat autem in æstivo cœnaculo solus: dixitque: Verbum Dei habeo ad te. Qui statim surrexit de throno.**Ingressus est Aod, etc. ADAM., hom. 4. Aod interpretatur laus. Arte enim callida, et laudabili usus deceptione, etc., usque ad cui dicitur a Domino: Euge, serve bone, etc. 21 Extenditque Aod sinistram manum, et tulit sicam de dextro femore suo, infixitque eam in ventre ejus 22 tam valide, ut capulus sequeretur ferrum in vulnere, ac pinguissimo adipe stringeretur. Nec eduxit gladium, sed ita ut percusserat, reliquit in corpore: statimque per secreta naturæ alvi stercora proruperunt.††Pinguissimo. AUG., quæst. 21. Merito quæritur, etc., usque ad ita invenimus. Erat autem Eglon crassus nimis. 23 Aod autem clausis diligentissime ostiis cœnaculi, et obfirmatis sera, 24 per posticum egressus est. Servique regis ingressi viderunt clausas fores cœnaculi, atque dixerunt: Forsitan purgat alvum in æstivo cubiculo. 25 Expectantesque diu donec erubescerent, et videntes quod nullus aperiret, tulerunt clavem: et aperientes invenerunt dominum suum in terra jacentem mortuum.‡‡Tulerunt. ID., quæst. 23. Quomodo pueri regis Eglon clavi aperuerunt, quod Aod clavi non clauserat? Aut si ille clavi clauserat, quomodo eam secum non tulerat, ut nec isti clavi aperire possent? Proinde aut alia clavis allata est, aut tale genus clausuræ fuit, quod sine clavi posset claudi, nec sine clavi aperiri. Nam sunt quædam talia, sicut ea quæ verudata [MSS., veruclata] dicuntur. 26 Aod autem, dum illi turbarentur, effugit, et pertransiit locum idolorum, unde reversus fuerat. Venitque in Seirath: 27 et statim insonuit buccina in monte Ephraim, descenderuntque cum eo filii Israël, ipso in fronte gradiente. 28 Qui dixit ad eos: Sequimini me: tradidit enim Dominus inimicos nostros Moabitas in manus nostras. Descenderuntque post eum, et occupaverunt vada Jordanis quæ transmittunt in Moab: et non dimiserunt transire quemquam: 29 sed percusserunt Moabitas in tempore illo, circiter decem millia, omnes robustos et fortes viros. Nullus eorum evadere potuit. 30 Humiliatusque est Moab in die illo sub manu Israël: et quievit terra octoginta annis. 31 Post hunc fuit Samgar filius Anath, qui percussit de Philisthiim sexcentos viros vomere: et ipse quoque defendit Israël.§§Post hunc. ADAM., hom. 4. 70. Semgar, id est ibi advena. Omnes enim homines Dei advenæ sunt in hoc mundo; sicut ille, qui dicebat: Advena ego sum, in terra apud te, et peregrinus, sicut omnes patres mei. Hunc ergo Semgar Spiritus sanctus ibi advenam dicit, id est hic: quod enim Spiritui sancto, qui in cœlis est, ibi est, nobis hic est. Post hunc. AUG., quæst. 25. Quæritur quomodo post Aod pugnaverit Semgar pro Isræl et eum salvasse dictus sit. Non enim fuerat captivatus vel jugo servitutis innexus. Sed ita salvavit, non quia hostis nocuerit; sed ne permitteretur nocere: quem credendum est bello cœpisse tentare, et hujus victoria fuisse repulsum. Qui percussit. ADAM., hom. 4. Semgar percussit Allophylos in sexcentis viris, etc., usque ad ut confidenter dicas: Mihi autem absit gloriari, etc.

*3:5 In medio. AUG., quæst. 17 in Jud. In Exodo dicit Deus, etc., usque ad eorum multitudo terras unde adversarii exterminarentur desertas esse non sineret. Quod autem ait: Ne multiplicentur in te bestiæ feræ; mirum si non bestiales cupiditates et libidines intelligi voluit... non enim Deus homines exterminare poterat, et bestias non poterat.

3:8 ADAM., hom. 3. Et tradidit eos Dominus, etc., usque ad odor teterrimus superbiæ renidet. ORIG., hom. 3 in Jud. Vide benignum Dominum, etc., usque ad qui per Othoniel vel Aioth disignantur.

3:10 Fuit in eo Spiritus Domini, etc. Magna laus est primi judicis, quod Spiritus Domini factus est super eum: et per Spiritum Dei judicavit populum, quod de alia dictum non valde memini. Sunt hodie ecclesiarum judices, quibus datum est etiam judicium animarum: sed nescio, si quis dignus sit Spiritu Dei repleri. Fuitque in. ADAM. Postquam, scilicet, clamaverunt ad Dominum. Quis in nobis tam validum, tam justum clamorem emittit ad Dominum, ut mereatur populus accipere judicem quem repleat Spiritus Dei, ut posset rectum tenere judicium? Unde liber iste Judicum dicitur, qui, scilicet, judicaverunt populum Isræl, viros, scilicet, mirabiles, sicut Josue fuit. Sicut et liber Regum, in quo dicitur quomodo quisque regum regnaverit, et quid egerit etiam malum: ut Ecclesiæ scilicet principes, vel judices bona eorum imitentur, mala caveant. Servieruntque Isræl. ADAM., ubi supra. Post decem et octo annos, etc., usque ad quibus dicetur: Discedite a me, operarii iniquitatis, nescio vos: ite in ignem æternum, etc. Luc. 13.. ID. Etiam mensuras pœnæ indicat divina Scriptura supra octo annis: hic decem et octo dicit. Certum est autem, quia secundum modum peccati, et conversionis moram, etiam castigationis tempora terminantur. Transierunt enim et isti decem et octo anni servitutis, et non dicitur quia clamaverunt ad Dominum vel conversi sunt a malitia sua: sed post.

§3:15 Salvatorem. ID., hom. 3. Salvatores vel judices, etc., usque ad quæ dicit: Ego sum via, veritas et vita Joan. 14.. Qui utraque manu pro dextera utebatur. Secundum spiritualem intelligentiam, omnes sancti ambidextri dicuntur, diabolus et principes ejus, ambisinistri. Totum enim quod agunt, sinistrum est et perversum, æterno igni cum his, qui a sinistris sunt, deputatum.

**3:20 Ingressus est Aod, etc. ADAM., hom. 4. Aod interpretatur laus. Arte enim callida, et laudabili usus deceptione, etc., usque ad cui dicitur a Domino: Euge, serve bone, etc.

††3:22 Pinguissimo. AUG., quæst. 21. Merito quæritur, etc., usque ad ita invenimus. Erat autem Eglon crassus nimis.

‡‡3:25 Tulerunt. ID., quæst. 23. Quomodo pueri regis Eglon clavi aperuerunt, quod Aod clavi non clauserat? Aut si ille clavi clauserat, quomodo eam secum non tulerat, ut nec isti clavi aperire possent? Proinde aut alia clavis allata est, aut tale genus clausuræ fuit, quod sine clavi posset claudi, nec sine clavi aperiri. Nam sunt quædam talia, sicut ea quæ verudata [MSS., veruclata] dicuntur.

§§3:31 Post hunc. ADAM., hom. 4. 70. Semgar, id est ibi advena. Omnes enim homines Dei advenæ sunt in hoc mundo; sicut ille, qui dicebat: Advena ego sum, in terra apud te, et peregrinus, sicut omnes patres mei. Hunc ergo Semgar Spiritus sanctus ibi advenam dicit, id est hic: quod enim Spiritui sancto, qui in cœlis est, ibi est, nobis hic est. Post hunc. AUG., quæst. 25. Quæritur quomodo post Aod pugnaverit Semgar pro Isræl et eum salvasse dictus sit. Non enim fuerat captivatus vel jugo servitutis innexus. Sed ita salvavit, non quia hostis nocuerit; sed ne permitteretur nocere: quem credendum est bello cœpisse tentare, et hujus victoria fuisse repulsum. Qui percussit. ADAM., hom. 4. Semgar percussit Allophylos in sexcentis viris, etc., usque ad ut confidenter dicas: Mihi autem absit gloriari, etc.