*8:1 In tempore illo, etc. HIER. Omnia quæ prophetalis sermo describit, etc., uque ad aurum et argentum quæ in sepulcris more antiquo ponebantur.
†8:4 Et dices. Post tanta mala ad pœnitentiam provocat eos qui remanserunt. Sive, priusquam veniant, quæ minatus est, hortatur ad conversionem, et pœnitentiæ locum indicat. Aversus est, sive avertit. Quasi dicat: Conversus potest iræ Dei precibus resistere et avertere.
‡8:5 Quare ergo, etc. HIER. Quanto eos ad pœnitentiam provocavi, tanto magis recesserunt, non tam studio peccandi, quam me superandi.
§8:6 Nemo quod bonum, etc. ID. Omne g enus hominum pronum est ad malum Gen. 8.. In tempore Salvatoris, omnes declinaverunt, simul inutiles facti sunt, non est qui faciat bonum Psal. 13.. Unde ipse: Salvum me fac, Domine, quoniam defecit sanctus Ibid. 11.. Ubi sunt ergo qui dicunt in nostra positum potestate omni peccato carere?
**8:7 Milvus in cœlo. ID. Quasi dicat: Etiam aves sua norunt tempora, ut sciant quando ad calida festinantes loca rigorem hyemis declinare debeant, et veris principio ad solitas redire regiones.
††8:10 Propterea dabo. ID. Receperunt mercedem suam, et qui verbum Domini abjecerunt, ipsi abjecti sunt.
‡‡8:11 Et sanabant contritionem. ID. Quasi dicat: Boni medici aliena vulnera verbis sanare cupiebant, etc., usque ad et ignominiam eorum qui decipiunt dicentes, pax, pax, etc.
§§8:12 Idcirco cadent. ID. Ut quorum dignitas excellebat, etiam ruinæ populi misceantur, quia scilicet a minimo usque ad maximum omnes avaritiæ student Jer. 6..
***8:13 Non est uva, etc. Quasi dicat: Cum tempora prætereant, et æstati succedat autumnus, et hyeme arborum cadant folia: de longe cuncta videbitis nec ex eis cibum capietis.
†††8:14 Quare sedemus. Vox populi inducitur respondentis, et vitia sua confitentis, et sese mutuo cohortantis. Convenite et ingrediamur civitatem munitam. Vel unam civitatem Jerusalem: jam enim aliæ captæ fuerant.
‡‡‡8:16 A Dan auditus est. Ubi Jordanis fluvius oritur: Nabuchodonosor describitur a Dan veniens per Phœnicem cum exercitu suo.
§§§8:17 Mittam vobis serpentes. ID. Ut insanabiliter percutiant vos, etc., usque ad qui eloquia Domini contemnunt traduntur adversariis potestatibus.
*8:18 Dolor meus. ID. Ex persona Domini hæc legenda, eversionem Jerusalem plangentis, et ejus miseriam non ferentis.
†8:19 Et ecce vox. Describit fletum et ululatum urbis ingressis hostibus. Hostes venientes de terra longinqua clamant contra civitatem vel cives contra hostes.
‡8:20 Transiit messis. Verba populi in Jerusalem longa obsidione conclusi, quia mutata sunt tempora, anni circulus revolutus. Spes autem nostra irrita.
§8:21 Super contritione. Domini responsio, qui in afflictione Jerusalem videtur afflictus.