9
[Quis dabit capiti meo aquam, et oculis meis fontem lacrimarum, et plorabo die ac nocte interfectos filiæ populi mei?*Quis dabit. HIER. Rex Jerusalem obsessa civitate ab hostibus, etc., usque ad hoc autem tam ex persona Domini, quam ex persona prophetæ intelligi potest. Quis dabit me in solitudine diversorium viatorum, et derelinquam populum meum, et recedam ab eis? quia omnes adulteri sunt, cœtus prævaricatorum.Quis dabit me, etc. Quasi dicat: Melius est habitare in solitudine, quam inter tanta scelera hominum commorari. Unde in Evangelio: Usquequo sustinebo vos? Matth. 17. Et alibi: Oui intelligit sedebit, quoniam tempus pessimum est Thren. III; Mich. 2.. Et extenderunt linguam suam quasi arcum mendacii et non veritatis: confortati sunt in terra, quia de malo ad malum egressi sunt, et me non cognoverunt, dicit Dominus.Quia de malo, etc. HIER. De malo in malum transeunt peccatores, etc., usque ad et lingua armantium in blasphemiam. Unusquisque se a proximo suo custodiat, et in omni fratre suo non habeat fiduciam: quia omnis frater supplantans supplantabit, et omnis amicus fraudulenter incedet.§Unusquisque, etc. GREG. Callidus hostis cum a bonorum cordibus expelli se conspicit, eos qui ab illis valde diliguntur exquirit, et per eorum verba blandiens loquitur, qui plus cæteris amantur, ut dum vis amoris cor perforat, facile persuasionis gladius ad intimæ rectitudinis intima irrumpat. A proximo suo. HIER. Quia et inimici hominis domestici ejus Mich. 6.. Fratrum quoque gratia rara. Et tradet pater filium, et filius patrem. Et duo in tres, et tres in duo dividentur Luc. 12.. Et vir fratrem suum deridebit, et veritatem non loquentur: docuerunt enim linguam suam loqui mendacium; ut inique agerent laboraverunt.**Ut inique agerent laboraverunt. GREG. Ac si aperte diceretur: Qui amici esse veritatis sine labore potuerunt, ut peccent, laborant: cumque vivere simpliciter renuunt, laboribus exigunt ut moriantur. Habitatio tua in medio doli: in dolo renuerunt scire me, dicit Dominus. Propterea hæc dicit Dominus exercituum: Ecce ego conflabo, et probabo eos: quid enim aliud faciam a facie filiæ populi mei?††Et probabo eos. HIER. In fornace tribulationis. Vasa figuli probat fornax Eccli. 27.: ut quidquid in nobis adulterinæ materiæ est, excoquatur. Argentum enim Domini igne examinatum, probatum terræ, purgatum septuplum Psal. 11.. Sagitta vulnerans lingua eorum, dolum locuta est. In ore suo pacem cum amico suo loquitur, et occulte ponit ei insidias. Numquid super his non visitabo, dicit Dominus, aut in gente hujusmodi non ulciscetur anima mea?‡‡Nunquid super his ID. Sæpe versiculum istum repetit, ut malis eorum enumeratis inferat se juste facere quod facit. 10 Super montes assumam fletum ac lamentum, et super speciosa deserti planctum, quoniam incensa sunt, eo quod non sit vir pertransiens, et non audierunt vocem possidentis: a volucre cæli usque ad pecora transmigraverunt et recesserunt.§§Super montes. ID. Tropologice. Super montes fletus assumitur, etc., usque ad qui possunt in sublime ascendere usque ad simplices, recesserunt a Deo. 11 Et dabo Jerusalem in acervos arenæ, et cubilia draconum: et civitates Juda dabo in desolationem, eo quod non sit habitator.***Et dabo Jesusalem. ID. Cum ecclesiastici doctores deficiunt, etc., usque ad et qui dicit, Inhabitabo et inambulabo in eis Lev. 26.. 12 Quis est vir sapiens qui intelligat hoc, et ad quem verbum oris Domini fiat, ut annuntiet istud, quare perierit terra, et exusta sit quasi desertum, eo quod non sit qui pertranseat? 13 Et dixit Dominus: Quia dereliquerunt legem meam quam dedi eis, et non audierunt vocem meam, et non ambulaverunt in ea, 14 et abierunt post pravitatem cordis sui, et post Baalim, quod didicerunt a patribus suis:†††Cordis sui. Non in corde nostro, sed in Domino confidendum est. Pravum est cor hominis, de quo exeunt pravæ cogitationes. 15 idcirco hæc dicit Dominus exercituum, Deus Israël: Ecce ego cibabo populum istum absinthio, et potum dabo eis aquam fellis.‡‡‡Idcirco hæc dicit Dominus. Potest de vicino tempore prophetari, quo capti sunt a Chaldæis: et proprie de hoc, quo in omnibus gentibus sunt dispersi et toto orbe divisi. 16 Et dispergam eos in gentibus quas non noverunt ipsi et patres eorum, et mittam post eos gladium, donec consumantur.§§§Gladium. HIER. Vel materialem vel spiritualem, quo dividuntur, ne in malum consentiant, sed in eo, quod mali sunt, dispereant. 17 Hæc dicit Dominus exercituum, Deus Israël: Contemplamini, et vocate lamentatrices, et veniant: et ad eas quæ sapientes sunt mittite, et properent:*Et vocate. Vocate lamentatrices propter futuram captivitatem, etc., usque ad voce modulata populum transfundant in lacrymas. 18 festinent, et assumant super nos lamentum: deducant oculi nostri lacrimas, et palpebræ nostræ defluant aquis.Oculi nostri. Propterea: vel ipse Deus adjungit se compatientis affectui, ut quod populus sustinet, sustinere et sentire ipse dicatur. 19 Quia vox lamentationis audita est de Sion: Quomodo vastati sumus, et confusi vehementer? quia dereliquimus terram; quoniam dejecta sunt tabernacula nostra.Quomodo vastati. Dicant hoc in persecutione credentium turbæ, quæ idcirco vastatæ sunt atque confusæ, quia dereliquerunt legem Domini, et deseruerunt tabernacula sua. 20 Audite ergo, mulieres, verbum Domini, et assumant aures vestræ sermonem oris ejus, et docete filias vestras lamentum, et unaquæque proximam suam planctum:§Audite ergo. Superius dixit: vocate lamentatrices, etc. Nunc quasi præsentes alloquitur, in suggillationem sacerdotum, atque doctorum, et virorum omnium: ut illis a doctrina cessantibus, mulieres audiant verbum Domini. 21 quia ascendit mors per fenestras nostras; ingressa est domos nostras, disperdere parvulos deforis, juvenes de plateis.]**Quia ascendit. Quia tanta erit fortitudo, et velocitas hostium, ut non exspectent ostium, sed per fenestras, et tecta conscendant. 22 Loquere: [Hæc dicit Dominus: Et cadet morticinum hominis quasi stercus super faciem regionis, et quasi fœnum post tergum metentis, et non est qui colligat.††Loquere: Hæc dicit, etc. HIER. Verbum Hebraicum quod tribus litteris scribitur, etc., usque ad ut non sit qui sepeliat corruentes. 23 Hæc dicit Dominus: Non glorietur sapiens in sapientia sua, et non glorietur fortis in fortitudine sua, et non glorietur dives in divitiis suis: 24 sed in hoc glorietur, qui gloriatur, scire et nosse me, quia ego sum Dominus qui facio misericordiam, et judicium, et justitiam in terra: hæc enim placent mihi, ait Dominus.‡‡Qui facio misericordiam. ID. Etsi quædam videantur injusta, omnia tamen, etc., usque ad Qui gloriatur, in Domino glorietur II Cor. 10.. 25 Ecce dies veniunt, dicit Dominus, et visitabo super omnem qui circumcisum habet præputium,§§Ecce dies venient. ID. Multæ gentium, et maxime Judææ et Palæstinæ confines, etc., usque ad circumcisio enim non prodest, nisi legem observes. 26 super Ægyptum, et super Juda, et super Edom, et super filios Ammon, et super Moab; et super omnes qui attonsi sunt in comam, habitantes in deserto: quia omnes gentes habent præputium, omnis autem domus Israël incircumcisi sunt corde.]

*9:1 Quis dabit. HIER. Rex Jerusalem obsessa civitate ab hostibus, etc., usque ad hoc autem tam ex persona Domini, quam ex persona prophetæ intelligi potest.

9:2 Quis dabit me, etc. Quasi dicat: Melius est habitare in solitudine, quam inter tanta scelera hominum commorari. Unde in Evangelio: Usquequo sustinebo vos? Matth. 17. Et alibi: Oui intelligit sedebit, quoniam tempus pessimum est Thren. III; Mich. 2..

9:3 Quia de malo, etc. HIER. De malo in malum transeunt peccatores, etc., usque ad et lingua armantium in blasphemiam.

§9:4 Unusquisque, etc. GREG. Callidus hostis cum a bonorum cordibus expelli se conspicit, eos qui ab illis valde diliguntur exquirit, et per eorum verba blandiens loquitur, qui plus cæteris amantur, ut dum vis amoris cor perforat, facile persuasionis gladius ad intimæ rectitudinis intima irrumpat. A proximo suo. HIER. Quia et inimici hominis domestici ejus Mich. 6.. Fratrum quoque gratia rara. Et tradet pater filium, et filius patrem. Et duo in tres, et tres in duo dividentur Luc. 12..

**9:5 Ut inique agerent laboraverunt. GREG. Ac si aperte diceretur: Qui amici esse veritatis sine labore potuerunt, ut peccent, laborant: cumque vivere simpliciter renuunt, laboribus exigunt ut moriantur.

††9:7 Et probabo eos. HIER. In fornace tribulationis. Vasa figuli probat fornax Eccli. 27.: ut quidquid in nobis adulterinæ materiæ est, excoquatur. Argentum enim Domini igne examinatum, probatum terræ, purgatum septuplum Psal. 11..

‡‡9:9 Nunquid super his ID. Sæpe versiculum istum repetit, ut malis eorum enumeratis inferat se juste facere quod facit.

§§9:10 Super montes. ID. Tropologice. Super montes fletus assumitur, etc., usque ad qui possunt in sublime ascendere usque ad simplices, recesserunt a Deo.

***9:11 Et dabo Jesusalem. ID. Cum ecclesiastici doctores deficiunt, etc., usque ad et qui dicit, Inhabitabo et inambulabo in eis Lev. 26..

†††9:14 Cordis sui. Non in corde nostro, sed in Domino confidendum est. Pravum est cor hominis, de quo exeunt pravæ cogitationes.

‡‡‡9:15 Idcirco hæc dicit Dominus. Potest de vicino tempore prophetari, quo capti sunt a Chaldæis: et proprie de hoc, quo in omnibus gentibus sunt dispersi et toto orbe divisi.

§§§9:16 Gladium. HIER. Vel materialem vel spiritualem, quo dividuntur, ne in malum consentiant, sed in eo, quod mali sunt, dispereant.

*9:17 Et vocate. Vocate lamentatrices propter futuram captivitatem, etc., usque ad voce modulata populum transfundant in lacrymas.

9:18 Oculi nostri. Propterea: vel ipse Deus adjungit se compatientis affectui, ut quod populus sustinet, sustinere et sentire ipse dicatur.

9:19 Quomodo vastati. Dicant hoc in persecutione credentium turbæ, quæ idcirco vastatæ sunt atque confusæ, quia dereliquerunt legem Domini, et deseruerunt tabernacula sua.

§9:20 Audite ergo. Superius dixit: vocate lamentatrices, etc. Nunc quasi præsentes alloquitur, in suggillationem sacerdotum, atque doctorum, et virorum omnium: ut illis a doctrina cessantibus, mulieres audiant verbum Domini.

**9:21 Quia ascendit. Quia tanta erit fortitudo, et velocitas hostium, ut non exspectent ostium, sed per fenestras, et tecta conscendant.

††9:22 Loquere: Hæc dicit, etc. HIER. Verbum Hebraicum quod tribus litteris scribitur, etc., usque ad ut non sit qui sepeliat corruentes.

‡‡9:24 Qui facio misericordiam. ID. Etsi quædam videantur injusta, omnia tamen, etc., usque ad Qui gloriatur, in Domino glorietur II Cor. 10..

§§9:25 Ecce dies venient. ID. Multæ gentium, et maxime Judææ et Palæstinæ confines, etc., usque ad circumcisio enim non prodest, nisi legem observes.