*10:1 Audite verbum, etc. HIER. Proprie adversus eos loquitur, etc., usque ad et ex causis cœlestium moderentur terrena.
†10:3 Lignum. ID. Quod de idolis diximus, etc., usque ad propria est et eorum qui ignorant Deum.
‡10:4 Argento et auro. ID. Ut fulgore materiæ simplices occupet et decipiat. Hic error usque ad nos pervenit, ut religionem in divitiis arbitremur.
§10:5 Nolite ergo timere. Solent plerique gentium dæmones colere ne officiant, et alios exorare, ut proficiant: unde Virgilius, Æneid. 3: Nigram hiemi pecudem, zephyris felicibus albam.
**10:6 Non est similis tui. Non est similis tui Domine, deorum, scilicet qui ab hæreticis finguntur.
††10:7 Tuum est enim. HIER. Quamvis hæretici juxta sapientiam mundi, etc., usque ad Perdam sapientiam sapientium, et prudentiam prudentium reprobabo I Cor. 1..
‡‡10:8 Involutum. ID. Aliter non decipit; falsitas involvitur, veritas, etc., usque ad dum cœli sibi colorem ostendunt, et cœlestia promittunt.
§§10:11 Cœlos et terram.Quæ cooperatores Christi, qui dii vocantur et domini, per doctrinam ecclesiasticam partim fecerunt. Qui facit. ORIG., Homil. in Jer. Dominus qui facit terram in fortitudine, etc. Tres quodammodo virtutes Dei assumens propheta, etc., usque ad si vero cœlestia, thesaurizatorem suum ad propinquam sibi regionem subvehunt.
***10:13 Nebulas. HIER. Quæ noverunt scilicet quibus pluvias suspendant et quibus impendant: Moyses quasi nubes loquebatur, qui dicebat, Exspectet terra, ut pluviam verba mea Exod. 9.. Et Isaias: Audi, cœlum, et auribus percipe, terra, quia Dominus locutus est Isa. 1.. Ab extremitatibus. Qui vult in vobis primus esse, sit omnium novissimus. Aliter enim nemo fit nubes. Fulgura in pluvias. ORIG. Fertur quod fulgura ex nubium vel imbrium collisione generantur, etc., usque ad Jeremias quoque et Baruch sibi colloquentes rutilantia fulgura mittunt. Et educit ventum de thesauris. ID. Venti qui terras perflant in thesauris Dei non sunt, etc., usque ad inde oritur ut alius sit sapiens, alius fidelis et hujusmodi.
†††10:14 Stultus. HIER. Stultus comparatione Dei, etc., usque ad omnia enim contraria assumpsit Deus, ut contraria dissolvat. Falsum est. ORIG. Quod ordine suo fingit. Falsum est enim quod conflavit, sicut stultus est omnis homo a scientia, stultum etiam est quod facit. Non est spiritus. HIER. Notandum quod in hoc capite ventus et spiritus uno nomine apud Hebræos appellantur ruah.
‡‡‡10:15 Vana sunt. Aut enim rustica sunt, ut lignum, aut pulchro sermone tinnientia, ut argentum; aut de proprio sensu simulata mentiuntur, ut aurum. In tempore visitationis. Ad tempus valet hæresis, ut qui probati sunt manifesti fiant I Cor. 11.. Cum autem visitatio Dei venerit, et oculus ejus cuncta respexerit, omnia conticescent.
§§§10:17 Congrega. HIER. Præcipitur Jerusalem ut quidquid substantiæ foris habet, in urbem munitissimam congreget, et longe obsidioni præparet alimenta. Non enim Deus, sicut prius, longe post futura minatus, sed statim futura.
*10:19 Væ mihi, etc. ID. Conqueritur Jerusalem quod vehementer afflicta sit et plaga insanabili.
†10:20 Tabernaculum. ID. Plangit Jerusalem tam facilem factam subversionem suam, etc., usque ad magna pars eorum interfecta atque deleta est.
‡10:21 Grex. ID. Septuaginta: pecora. Quod juxta historiam stare non potest: in tam longa enim obsidione pecora non durassent.
§10:22 Vox auditionis. ID. Hæc omnia quæ præteritus et præsens sermo describit, etc., usque ad qui stulte egerunt, et Dominum non quæsierunt. Draconum. Vel Struthionum. Symmachus, Syrenarum, ut pro hominibus habitent scilicet dracones, et omnia venenata: vel struthiones, quæ solitudini familiares in desertis nascuntur et nutriuntur. Aut Syrenes, scilicet quædam monstra et dæmonum phantasmata.
**10:23 Scio, etc. Erubescant, qui aiunt unumquemque suo regi arbitrio. Non est enim hominis via ejus, etc.; unde David: A Domino gressus hominis dirigetur Psal. 36..
††10:24 In judicio, et non in furore. HIER. Quasi, quæ patimur, justa sunt, etc., usque ad gentes autem, quæ non cognoverunt te, non judicium, sed indignationem merentur.